← 小塞内卡

论幸福生活

§27.1-27.6

苏格拉底论诽谤的徒劳与对伪善愚人的谴责

文中借苏格拉底之口将哲学家比作傲对波涛的海中磐石,阐明恶意诽谤的徒劳,并严厉谴责了那些对自身致命恶疾视而不见、却吹毛求疵指摘哲人言行的伪善之徒。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§27.1

​Ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit, proclamat: "Qui iste furor, quae ista inimica dis hominibusque natura est infamare virtutes et malignis sermonibus sancta violare? Si potestis, bonos laudate, si minus, transite; quod si vobis exercere taetram istam licentiam placet, alter in alterum incursitate. Nam cum in caelum insanitis, non dico sacrilegium facitis sed operam perditis.

看哪,苏格拉底从那座监狱——他通过踏入而将其净化、并使其比任何元老院议事堂都更为崇高的监狱——高声宣告:“毁谤美德并以恶毒的言语亵渎神圣之物,这究竟是何等的狂乱,是对神对人都满怀敌意的何等本性?如果你们能,就赞扬善人;如果不能,就走过去;但若你们乐于施行那种可恶的放肆,就彼此攻讦吧。因为当你们向苍天发狂咆哮时,我并不说你们犯了渎神之罪,但你们白费了力气。

§27.2

​Praebui ego aliquando Aristophani materiam iocorum, tota illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales suos effudit. Inlustrata est virtus mea per ea ipsa, per quae petebatur; produci enim illi et temptari expedit, nec ulli magis intellegunt, quanta sit, quam qui vires eius lacessendo senserunt. Duritia silicis nullis magis quam ferientibus nota est.

我曾为阿里斯托芬提供过嘲弄的笑料,那一整群喜剧诗人向我倾泻了他们有毒的机智之辞。我的美德正由于它所遭受攻击的那些手段而彰显;因为对于美德而言,被引出并受到检验是有益的,没有人比那些通过挑衅而体会到其力量的人更懂得它有多么伟大。燧石的坚硬,无人比击打它的人更为知晓。

§27.3

​Praebeo me non aliter quam rupes aliqua mari destituta,1 quam fluctus non desinunt, undecumque moti sunt, verberare, nec ideo aut loco eam movent aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt. Adsilite, facite impetum; ferendo vos vincam. In ea, quae firma et inexsuperabilia sunt, quicquid incurrit malo suo vim suam exercet. Proinde quaerite aliquam mollem cedentemque materiam, in qua tela vestra Agantur."

我就如同海中孤立的一块礁石般展现自身:无论海浪从何方掀起,都不断拍打着它,却绝不能因此将其移位,也不能在无数岁月中以频仍的冲击将其销蚀。扑上来吧,发起冲击吧;我将以忍受战胜你们。凡是冲击那些坚固不可逾越之物者,都是自招祸害地施展其力。因此,去寻找某种柔软退让的材质吧,你们的投枪可以刺入其中。”

§27.4

​Vobis autem vacat aliena scrutari mala et sententias ferre de quoquam? "Quare hic philosophus laxius habitat? Quare hic lautius cenat? "Papulas observatis alienas, obsiti plurimis ulceribus. Hoc tale est, quale si quis pulcherrimorum corporum naevos aut verrucas derideat, quem foeda scabies depascitur.

然而你们竟有闲暇去探查他人的恶疾,对任何人妄下断语吗?‘为何这位哲学家住得如此宽敞?为何这位吃得如此奢华?’你们满身长满脓疮,却去端详别人的丘疹。这就像一个被恶劣疥癣噬食的人,去嘲笑极优美的躯体上的黑痣或疣子。

§27.5

​Obicite Platoni, quod petierit pecuniam, Aristoteli, quod acceperit, Democrito, quod neglexerit, Epicuro, quod consumpserit; mihi ipsi Alcibiadem et Phaedrum obiectate, evasuri maxime felices,2 cum primum vobis imitari vitia nostra contigerit!

去指责柏拉图曾索取金钱,指责亚里士多德曾收受金钱,指责德谟克利特曾忽视金钱,指责伊壁鸠鲁曾挥霍金钱吧;拿阿尔基比亚德和淮德罗来责难我本人吧——只要你们有幸能模仿我们的恶德,你们就将成为无比幸福的人!

§27.6

​Quin potius mala vestra circumspicitis, quae vos ab omni parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in visceribus ipsis ardentia? Non eo loco res humanae sunt, etiam si statum vestrum parum nostis, ut vobis tantum otii supersit, ut in probra meliorum agitare linguam vacet.3

你们何不反观一下自己的恶疾?它们正从四面八方刺穿你们,有的在外肆虐,有的在五脏六腑中燃烧。人类事务的处境——即使你们并不了解自身的状况——绝非留给你们如此多的闲暇,以至于有空为了责难更优秀的人而搬弄舌头。

语法注3 条
  1. 27.3mari destituta

    分词 destituta 与夺格 mari 的结合。destitutus 常接分离夺格(意为“被大海遗弃/孤立”),但结合下文波浪从四面八方拍击的描写,此处亦可理解为无介词的地方夺格或伴随状况夺格,指“孤立在大海之中”,凸显其独自承受风浪冲击的险境。

  2. 27.5evasuri maxime felices

    未来主动分词 evasuri 作省略主语 vos 的同格或表语性成分,构成了强烈的反讽修辞。它在逻辑上充当 cum primum(一俟……就……)引导的时间-条件从句的归结部分,表示“只要你们有幸能模仿我们的恶德,你们就注定会成为最幸福的人”,暗示批评者自身的境界极其低下,连哲学家的所谓瑕疵都难以企及。

  3. 27.6ut vobis tantum otii supersit, ut in probra meliorum agitare linguam vacet

    连续的双重 ut 结果从句结构。前一个 ut 从句(ut... supersit)由相关词 eo loco(处于……地步)引出,构成结果从句;从句中的 tantum otii(如此多的闲暇)进一步引出第二个 ut 结果/限定从句(ut... vacet)。无人称动词 vacat 的真正主语是不定式短语 agitare linguam。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa014.humanitext-lat2:27.1-27.6