← 小塞内卡

论幸福生活

§25.1-25.8

作为可合物的财富与智者对平静美德的偏好

说话者通过奢华宅邸与行乞桥梁等对比阐明,财富本身虽非至善却是可合意之物,智者虽能在任何境遇中保持心灵泰然,但相比受尽苦楚的美德,更愿运用那些平静施展的美德。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§25.1

​Quid ergo sit, quare illas non in bonis numerem, et quid praestem in illis aliud quam vos, quoniam inter utrosque convenit habendas,1 audite. Pone in opulentissima me domo,2 pone aurum argentumque ubi in promiscuo usu sit; non suspiciam me ob ista, quae etiam si apud me, extra me tamen sunt. In sublicium pontem me transfer et inter egentes abice; non ideo tamen me despiciam, quod in illorum numero consedero, qui manum ad stipem porrigunt. Quid enim ad rem, an frustum panis desit, cui non deest mori posse?3 Quid ergo est? Domum illam splendidam malo quam pontem. Pone in ​instrumentis splendentibus et delicato apparatu; nihilo me feliciorem credam, quod mihi molle erit amiculum, quod purpura convivis meis substernetur. Muta stragula mea; nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in maniculo faeni adquiescet, si super Circense tomentum per sarturas veteris lintei effluens incubabo. Quid ergo est? Malo, quid mihi animi sit, ostendere praetextatus et calceatus quam nudis scapulis aut sectis plantis.

因此,既然我们双方都同意应当拥有财富,那么请听听为何我不将财富列于善物之中,以及在对待它们时我与你们有何不同。即使把我置于极尽奢华的宅邸中,置于金银如常物般随意使用的境地,我也决不会因这些东西而自视甚高,因为它们即便在我身边,却依然在我身外。把我转移到木桩桥上,将我抛弃于穷困潦倒者之间,我也决不会因为与那些伸出手来乞讨施舍的人坐在一起而轻视自己。对于一个不缺乏赴死能力的人而言,缺得一块面包究竟又有何要紧?那么到底是怎么回事呢?比起那座桥,我更愿选择那座华丽的府邸。把我置于光鲜的器具和奢华的陈设之中,我决不会因为身披柔软的外袍、宾客身下铺着紫褥而自认更为幸福。变换我的床褥吧;即使我疲惫的脖颈枕在一握干草之上,即使我躺在从旧亚麻缝口中漏出的竞技场的垫草之上,我也绝不会感到丝毫更为凄惨。那么到底是怎么回事呢?比起赤裸着肩膀或脚底皲裂,我更愿穿着官吏的长袍和鞋履来显露我胸中的气度。

§25.3

​Omnes mihi ex voto dies cedant, novae gratulationes prioribus subtexantur; non ob hoc mihi placebo. Muta in contrarium hanc indulgentiam temporis, hinc illinc percutiatur animus damno, luctu, incursionibus varis, nulla hora sine aliqua querella sit; non ideo me dicam inter miserrima miserum, non ideo aliquem execrabor diem; provisum est enim a me, ne quis mihi ater dies esset. Quid ergo est? Malo gaudia temperare, quam dolores compescere.”

任凭我所有的日子都遂心如愿,任凭新的祝贺接连不断地织入旧有的祝贺之中,我也决不会因此而自鸣得意。若将这时运的宽纵转向相反的面貌,让我的心灵四面遭受损失、哀痛和各种侵袭的重击,让没有哪一个时刻不伴随着某种怨叹,我也决不会因此在极度凄惨之事中自称凄惨之人,也决不会诅咒任何一日;因为我早已深谋远虑,不让任何一日对我而言成为凶日。那么究竟是怎么回事呢?比起压制痛苦,我宁愿节制欢愉。”

§25.4

​Hoc tibi ille Socrates dicet: "Fac me victorem universarum gentium, delicatus ille Liberi currus triumphantem usque ad Thebas a solis ortu vehat, iura reges nationum petant a me; hominem esse maxime cogitabo, cum deus undique consalutabor. Huic tam sublimi fastigio coniunge protinus praecipitem mutationem; in alienum imponar fericulum exornaturus victoris superbi ac feri pompam; non humilior sub alieno curru agar quam in meo steteram." Quid ergo est? Vincere tamen quam capi malo.

那位苏格拉底会这样对你说: “任凭你使我成为万民的征服者,任凭利伯尔那华美的战车载着我从日出之地凯旋直达底比斯,任凭各国的君王向我寻求法度;当四面八方皆尊呼我为神明之时,我最会谨记自己只是一个人。在这般崇高的顶峰之后紧接着接上急剧的跌落吧;任凭我被置于他人的行舆之上,以装点傲慢残暴的征服者的盛大游行;在他人战车下被押送的我,决不会比我曾站在自己战车上时更为谦卑怯懦。” 那么究竟是怎么回事呢?然而比起被擒,我宁愿获胜。

§25.5

​Totum fortunae regnum despiciam, sed ex illo, si dabitur electio, meliora sumam. Quicquid ad me venerit, bonum fiet, sed malo faciliora ac iucundiora veniant et minus vexatura tractantem. Non est enim, quod existimes ullam esse sine labore virtutem, sed quaedam virtutes stimulis, quaedam frenis egent.

我蔑视命运女神的整个王国,但若给予选择,我仍将从中拾取较优之物。凡降临于我者都将化为美善,但我更愿降临的是较为平易、愉悦且在应付时较少折磨人的事物。因为你没有任何理由认为有任何一种美德无需辛劳,然而某些美德需要鞭策,某些美德需要缰绳。

§25.6

​Quemadmodum corpus in proclivi retineri debet, adversus ardua impelli, ita quaedam virtutes in proclivi sunt, quaedam clivum subeunt. An dubium sit, quin escendat, nitatur, obluctetur patientia, fortitudo, perseverantia et quaecumque alia duris opposita virtus est et fortunam subigit? Quid ergo?

正如身体在下坡处应当被拉住,在险峰前应当被推向前行,同样,某些美德处于下坡,某些美德则在攀登山丘。难道能够怀疑坚忍、勇敢、恒毅以及任何直面险恶并征服命运的美德,皆是攀登、奋进并殊死搏斗的吗?那么又如何呢?

§25.7

​Non aeque manifestum est per devexum ire liberalitatem, temperantiam, mansuetudinem? In his continemus animum, ne prolabatur, in illis exhortamur incitamusque acerrime. Ergo paupertati adhibebimus illas, quae pugnare sciunt, fortiores, divitiis illas diligentiores, quae suspensum gradum ponunt et pondus suum sustinent.

慷慨、节制、温和是在顺坡而下,难道不是同样昭然若揭吗?在对待后者时,我们约束心灵免于失足滑落;在对待前者时,我们则最为急迫地勉励与激励它。因此,对于贫困,我们将动用那些深谙战斗的更强健的美德;对于财富,我们将动用那些步履谨慎且能支撑自身重负的更严谨的美德。

§25.8

​Cum hoc ita divisum sit, malo has in usu mihi esse, quae exercendae tranquillius sunt, quam eas, quarum experimentum sanguis et sudor est. "Ergo non ego aliter," inquit sapiens, "vivo quam loquor, sed vos aliter auditis; sonus tantummodo verborum ad aures vestras pervenit: quid significent non quaeritis."

既然界线如此分明,比起那些以血汗为考验的美德,我更愿将那些得以较为平静地施行的美德用于自身。“因此,并非是我,”智者说,“言行不一,而是你们听错了;仅仅是言辞的声响传到了你们的耳中,它们究竟意指何物,你们却从不去探究。”

语法注3 条
  1. 25.1habendas

    在由无人称动词 convenit 统辖的对格加不定式结构中,动形容词谓语省去了 esse(即 [divitias] habendas esse,“财富应当被拥有”),表应当或适宜。

  2. 25.1Pone in opulentissima me domo

    祈使语气 pone(以及随后的 transfer、abice、fac 等)用作让步与假设,常见于辩难体(diatribe)风格,充当条件从句的作用(即“假定你将我置于……”)。

  3. 25.1cui non deest mori posse

    不定式短语 mori posse(能够赴死的能力)作非人称用法动词 non deest 的语法主语,cui 则充当所有与格(“对于不缺乏……的人而言”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa014.humanitext-lat2:25.1-25.8