← 小塞内卡

论心灵的安宁

§16.1-16.4

对贤哲悲剧命运的看法与对英勇赴死的赞美

塞涅卡探讨了苏格拉底和卡托等高尚之人遭遇悲惨结局所引发的焦虑,指出与其为勇敢赴死之人哀伤,不如赞美他们通过死亡赢得了永恒与不朽。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§16.1

​Sequitur pars, quae solet non immerito contristare et in sollicitudinem adducere. Ubi bonorum exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in carcere mori, Rutilius in exilio vivere, Pompeius et Cicero clientibus suis praebere cervicem, Cato ille, virtutium viva imago, incumbens gladio simul de se actum esse ac de re publica palam facere, necesse est torqueri tam iniqua praemia fortunam persolvere.1 Et quid sibi quisque tunc speret, cum videat pessima optimos pati? Quid ergo est?

接下来是常常不无道理地令人悲伤并带来焦虑的部分。当善人的结局是不幸的,当苏格拉底被迫死在狱中,鲁提利乌斯流亡度日,庞培和西塞罗向他们自己的附庸引颈受戮,而那位卡托——诸般美德的活生生的化身——扑倒在剑刃之上,昭示着对于他自己和对于国家而言一切都已结束时,人们不得不为命运支付如此不公的报酬而深感痛苦。当每个人看到最优秀的人遭受最恶劣的境遇时,那时他自己又能指望什么呢?那么,到底该怎么办?

§16.2

​Vide quomodo quisque illorum tulerit, et si fortes fuerunt, ipsorum illos animo desidera,2 si muliebriter et ignave perierunt, nihil perit; aut digni sunt, quorum virtus tibi placeat, aut indigni, quorum desideretur ignavia. Quid enim est turpius quam si maximi viri timidos fortiter monendo faciunt? Laudemus totiens dignum laudibus et dicamus: "Tanto fortior, tanto felicior!

看他们每个人是如何承受的:如果他们是勇敢的,就用他们自己的精神去怀念他们;如果他们以软弱而怯懦的方式死去,则一无所失。他们要么配得上让他们的美德取悦于你,要么配不上让他们的怯懦被你惋惜。因为,如果最伟大的人物因勇敢地死去反而使人胆怯,还有什么比这更可耻的呢?让我们一再赞美那配得赞美的人,并说道:“越是勇敢,就越是幸福!

§16.3

​Omnes effugisti casus, livorem, morbum; existi ex custodia; non tu dignus mala fortuna dis visus es, sed indignus, in quem iam aliquid fortuna posset." Subducentibus vero se et in ipsa morte ad vitam respectantibus manus iniciendae sunt!

你摆脱了一切变故、嫉恨与疾病;你脱离了牢笼;在众神眼中,并非你应受厄运,而是你不应再让命运对你施展任何威力。”但对于那些临阵退缩、在死亡本身之中仍回顾生命的人,必须动手加以捉拿!

§16.4

​Neminem flebo laetum, neminem flentem; ille lacrimas meas ipse abstersit, hic suis lacrimis effecit, ne ullis dignus sit. Ego Herculem fleam, quod vivus uritur, aut Regulum, quod tot clavis configitur, aut Catonem, quod vulnera vulnerat sua?3 Omnes isti levi temporis impensa invenerunt, quomodo aeterni fierent, et ad immortalitatem moriendo venerunt.

我决不为喜乐之人痛哭,也决不为痛哭之人痛哭;前者亲自擦干了我的眼泪,而后者则因自己的泪水使自己不配得到任何眼泪。难道我应该为赫拉克勒斯被活活焚烧而痛哭,或为勒古鲁斯被如此多的钉子刺穿而痛哭,抑或为卡托重新撕裂自己的创口而痛哭吗?所有这些人,仅以微不足道的时间为代价,就找到了如何成为永恒的道路,并通过死亡走向了不朽。

语法注3 条
  1. 16.1necesse est torqueri tam iniqua praemia fortunam persolvere

    无人称动词 necesse est 后接被动不定式 torqueri(受折磨),随后跟着说明折磨原因或内容的“宾格加不定式”结构(tam iniqua praemia fortunam persolvere,即“命运支付如此不公的报酬”)。整个结构表达了“人们不可避免地会因命运给予如此不公的回报而痛苦”的普遍陈述。

  2. 16.2ipsorum illos animo desidera

    animo 是方式或手段夺格,由属格代词 ipsorum(他们自己的)修饰;illos 则是命令动词 desidera 的直接宾语。整个短语意为“以他们自己的精神(即以他们所展现的同样坚毅的心态)去怀念他们”。

  3. 16.4vulnera vulnerat sua

    同源词修辞格(figura etymologica)的修辞用法。此处指的是小卡托自杀时亲手将已被包扎缝合的伤口重新撕开的著名历史典故,字面意思是“伤害他自己的创伤”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa013.humanitext-lat2:16.1-16.4