← 小塞内卡

论心灵的安宁

§17.1-17.6

素朴生活与孤独社交的调和及心灵休憩

阐明虚饰伪善的生活所带来的焦虑,提倡真诚素朴的人生态度,并强调应交替调配孤独与社交,给予心灵适度的休憩与娱乐。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§17.1

​Est et illa sollicitudinum non mediocris materia, si te anxie componas nec ullis simpliciter ostendas, qualis multorum vita est, ficta, ostentationi parata; torquet enim adsidua observatio sui et deprendi aliter ac solet metuit. Nec umquam cura solvimur, ubi totiens nos aestimari putamus quotiens aspici; nam et multa incidunt, quae invitos denudent, et, ut bene cedat tanta sui diligentia,1 non tamen iucunda vita aut secura est semper sub persona viventium.

如果过度焦虑地装扮自己,不坦率地向任何人展示真我,就像许多人的生活一样,是虚饰的、专门用于炫耀的,这也是焦虑的一个不小的根源;因为对自己的不断监视令人痛苦,生怕被人发现与平素的样子不同。每当我们认为只要被人注视就是在接受评价时,我们便永远无法从忧虑中解脱出来;因为总会发生许多违背我们意愿而剥去我们伪装的事情,而且,即使对自己如此严密的关注收到了成效,对于那些始终生活在面具之下的人来说,生活也绝非令人愉悦或无忧无虑的。

§17.2

​At illa quantum habet voluptatis sincera et per se inornata simplicitas, nihil obtendens moribus suis! Subit tamen et haec vita contemptus periculum, si omnia omnibus patent; sunt enim qui fastidiant quicquid propius adierunt. Sed nec virtuti periculum est, ne admota oculis revilescat, et satius est simplicitate contemni quam perpetua simulatione torqueri. Modum tamen rei adhibeamus; multum interest, simpliciter vivas an neglegenter.

然而,那种真诚而本身不加修饰的质朴,丝毫不掩饰自己的品性,蕴含着多么巨大的快乐啊!尽管如此,如果一切都向所有人敞开,这种生活也会遭遇被鄙视的危险;因为有些人总会鄙视任何他们更近距离接触过的事物。但是,美德并不存在一旦移至眼前便会变得卑贱的危险,因质朴而被人蔑视,总好过因长久的伪装而遭受折磨。不过,我们应当在此事上把握分寸;生活得质朴,还是生活得漫不经心,二者有着极大的区别。

§17.3

​Multum et in se recedendum est; conversatio enim dissimilium bene composita disturbat et renovat adfectus et quicquid imbecillum in animo nec percuratum est exulcerat. Miscenda tamen ista et alternanda sunt, solitudo et frequentia. Illa nobis faciet hominum desiderium, haec nostri,2 et erit altera alterius remedium; odium turbae sanabit solitudo, taedium solitudinis turba.

人还必须多多退避到自己内心;因为与异质之人的交往会打乱原本调适良好的心绪,重新激起情欲,并使心中虚弱未愈的一切疾患恶化。然而,必须将这两者——孤独与社交——加以混合并轮流替换。前者会使我们产生对人群的思慕,后者则使我们产生对自身的思念,二者互为解药;孤独能治愈对群体的厌恶,群体能治愈对孤独的厌倦。

§17.4

​Nec in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad iocos devocanda. Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale illud ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter se infringens, ut nunc mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur.3

心灵也不应一成不变地保持在同一种紧张状态中,而应被召唤到嬉闹与玩笑之中。苏格拉底毫不以与小孩子们玩耍为耻,卡托曾用美酒来舒缓因政务而疲惫的心灵,西庇阿也曾合着节拍舞动他那凯旋而尚武的身躯——不是像当今的习尚那样软弱地扭动身段、甚至在步伐中都流溢出超越妇人的娇柔,而是如昔日那些古代伟人那样,在游戏和节日时以男子气概跳起战舞,即使被他们的敌人看见,也丝毫无损其尊严。

§17.5

​Danda est animis remissio; meliores acrioresque requieti surgent. Ut fertilibus agris non est imperandum— cito enim illos exhauriet numquam intermissa fecunditas,—ita animorum impetus adsiduus labor franget, vires recipient paulum resoluti et remissi; nascitur ex assiduitate laborum animorum hebetatio quaedam et languor.

必须给心灵以休整;歇息之后,它们将变得更优秀、更敏锐地振作起来。正如不应对肥沃的田地强求不休——因为从未间断的丰产会迅速耗尽它们——同样,不断的劳苦会摧折心灵的冲劲,稍加放松和缓解,它们便能恢复力量;从无休止的劳苦中,只会产生心灵的某种迟钝和倦怠。

§17.6

​Nec ad hoc tanta hominum cupiditas tenderet, nisi naturalem quandam voluptatem haberet lusus locusque, quorum frequens usus omne animis pondus omnemque vim eripiet; nam et somnus refectioni necessarius est, hunc tamen si per diem noctemque continues, mors erit. Multum interest, remittas aliquid an solvas!4

如果嬉戏与玩笑不含有一种天然的快感,人类就不会对它抱有如此巨大的渴望;然而频繁地使用它们,会夺走心灵的一切分量与力量。因为睡眠对恢复精力也是必需的,但如果你日夜不停地睡下去,那就是死亡。把某物适度放松,还是把它彻底涣散,二者大相径庭!

语法注4 条
  1. 17.1ut bene cedat tanta sui diligentia

    连词 ut 与现在时虚拟式 cedat 连用,引导让步状语从句(“即使……”,“即便……”),与主句中的 non tamen 相呼应。

  2. 17.3Illa nobis faciet hominum desiderium, haec nostri

    指示代词 illa 指代前文并列二者中在前的 solitudo(孤独),haec 则指在后的 frequentia(交往)。hominum 与人称代词属格 nostri 均作为目的格属格修饰 desiderium(“对人群的思慕”与“对我们的思慕”)。

  3. 17.4non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur

    将来分词 facturi 与主语 antiqui illi viri 一致,与虚拟式未完成时条件从句 etiam si ... spectarentur 结合,表达虚拟或潜在的结果:“即使被看见也绝不会遭受任何损害”。

  4. 17.6Multum interest, remittas aliquid an solvas

    无人称动词 interest 引导间接疑问句,省略了 utrum 而仅用 an,后接虚拟式 remittas 与 solvas。句中着重对比了 remittere(适度放松)与 solvere(彻底瓦解/涣散)的语义差异。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa013.humanitext-lat2:17.1-17.6