- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa013.humanitext-lat2:15.1-15.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
针对因世间恶习与背叛而产生的人类厌恶,作者主张效法嗤笑人生的德谟克利特而非哀叹人生的赫拉克利特,并进而提出既不陷入哭泣也不陷入嘲笑,平静面对世态,在他人与自身的悲伤中均依循天性而非依循世俗虚饰。
Sed nihil prodest privatae tristitiae causas abiecisse; occupat enim nonnumquam odium generis humani. Cum cogitaveris, quam sit rara simplicitas et quam ignota innocentia et vix umquam, nisi cum expedit, fides, et occurrit tot scelerum felicium turba et libidinis lucra damnaque pariter invisa et ambitio usque eo iam se suis non continens terminis, ut per turpitudinem splendeat: agitur animus in noctem et velut eversis virtutibus, quas nec sperare licet nec habere prodest, tenebrae oboriuntur.
然而,即使抛弃了个人悲伤的因由,也毫无益处;因为对人类的厌恶有时会占据我们的心灵。当你思及坦诚是多么罕见,清白是多么鲜为人知,而忠信若非有利可图便几乎从未存在;当看到如此众多得逞的罪行之群,放纵带来的同样令人憎恶的得失,以及如今已不再自我约束于自身界限、以致透过耻辱而闪耀的野心时,心灵便被驱入黑夜,仿佛美德已被倾覆,黑暗随之升起,对这些美德既不可抱有指望,拥有它们也无益处。
In hoc itaque flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non invisa nobis sed ridicula videantur et Democritum potius imitemur quam Heraclitum. Hic enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat;1 huic omnia quae agimus miseriae, illi ineptiae videbantur. Elevanda ergo omnia et facili animo ferenda; humanius est deridere vitam quam deplorare.
因此,我们必须向这个方向转变,使大众的一切恶习在我们眼中不是可憎的,而是可笑的,并且我们宁可效法德谟克利特,而不效法赫拉克利特。因为后者每逢走向公众场合时就哭泣,而前者却大笑;对后者而言,我们所做的一切似乎都是苦难,而对前者而言,则尽是荒唐。因此,一切事物都应当被看淡,以轻松的心态去承受;嘲弄人生比哀叹人生更为合乎人性。
Adice quod de humano quoque genere melius meretur qui ridet illud quam qui luget; ille ei spei bonae aliquid relinquit, hic autem stulte deflet quae corrigi posse desperat. Et universa contemplanti maioris animi est qui risum non tenet quam qui lacrimas, quando lenissimum adfectum animi movet et nihil magnum, nihil severum, ne miserum quidem ex tanto paratu putat.
此外还须加上一点:嘲笑人类的人,比起为人类哀伤的人,对人类的贡献也更为良善;因为前者为人类留下了一些美好的希望,而后者则愚蠢地为那些他绝望地认为无法纠正的事物痛哭。对于统观全局的人来说,忍不住笑声的人比忍不住泪水的人具有更宏大的胸怀,因为他触动的是心灵最温和的情感,并且认为在这番宏大的阵仗中,没有任何事物是伟大、严肃、甚至可悲的。
Singula propter quae laeti ac tristes sumus sibi quisque proponat et sciet verum esse quod Bion dixit: omnia hominum negotia simillima initiis esse nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam conceptum, in nihilum recidere de nihilo natos.
每个人不妨在心中列举出那些使我们或喜或悲的个别事物,他便会明白比昂所言非虚:人类的一切事务都与其发端极为相似,他们的生命并不比他们的受孕更为神圣或严肃,生于虚无者终将归于虚无。
Sed satius est publicos mores et humana vitia placide accipere nec in risum nec in lacrimas excidentem;2 nam alienis malis torqueri aeterna miseria est, alienis delectari malis voluptas inhumana, sicut illa inutilis humanitas flere, quia aliquis filium efferat, et frontem suam fingere.
但更为明智的做法是平静地接纳公众的习俗与人性的弱点,既不陷入笑声,也不陷入泪水;因为因他人的不幸而受折磨是永恒的苦难,而因他人的不幸而自得其乐则是非人性的快感,正如因别人出殡送葬儿子而哭泣,并矫饰自己的神色,是那种毫无用处的仁慈一样。
In suis quoque malis ita gerere se oportet, ut dolori tantum des, quantum natura poscit, non quantum consuetudo; plerique enim lacrimas fundunt, ut ostendant, et totiens siccos oculos habent, quotiens spectator defuit, turpe iudicantes non flere, cum omnes faciant. Adeo penitus hoc se malum fixit, ex aliena opinione pendere, ut in simulationem etiam res simplicissima, dolor, veniat.
在自身的遭遇中,也应当如此行事,即只将本性所要求的悲伤份额给予悲伤,而非根据世俗习惯的要求;因为大多数人流泪是为了向人展示,只要旁观者一不在场,他们的眼睛便立即干涸,他们认为当所有人都在哭泣时自己不哭是可耻的。这种仰赖他人看法的恶习已根深蒂固,以至于连最为朴素的事物——悲痛,也沦为虚伪的伪装。
- 15.2Hic enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat
指示代词 hic 与 ille 的对比用法。在前文“Democritum potius imitemur quam Heraclitum”(宁可效法德谟克利特,而不效法赫拉克利特)中,hic 指代后提及、距离较近的赫拉克利特(哭泣者),而 ille 指代先提及、距离较远的大笑哲学家德谟克利特。这是古典拉丁语中 hic 指“后者/近者”、ille 指“前者/远者”的典型照应方式。
- 15.5Sed satius est publicos mores et humana vitia placide accipere nec in risum nec in lacrimas excidentem
现在分词 excidentem 为单数宾格。在非人称结构 satius est(……更为明智/更好)引导的不定式 accipere 中,不定式的逻辑主语被潜在预设为一个泛指的人的宾格(如 aliquem),分词在性、数、格上与该隐含的宾格主语保持一致。
