← 小塞内卡

论心灵的安宁

§14.1-14.10

心灵的适应性与卡努斯·尤利乌斯面对死亡的坦然

塞涅卡论述了保持宁静所需的心灵灵活性与向内自持,并赞扬了芝诺、狄奥多罗斯以及卡努斯·尤利乌斯的从容气度——后者虽被盖乌斯下令处死,却在赴刑的最后一刻依然观察并探讨灵魂脱离肉体的本质。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14.1

​Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis destinatis rebus indulgeamus, transeamusque in ea, in quae nos casus deduxerit, nec mutationem aut consili aut status pertimescamus, dummodo nos levitas, inimicissimum quieti vitium, non excipiat. Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet, et levitas multo gravior nusquam se continens. Utrumque infestum est tranquillitati, et nihil mutare posse et nihil pati.

我们还必须使自己变得灵活,以免过分执着于预定的事务,而应当转入机运将我们引向的境地,并且既不惧怕意图的改变,也不惧怕处境的变化,只要轻浮这一对宁静最为有害的恶习不攫取我们。因为顽固必然是焦虑而痛苦的,命运常从中强行夺走一些东西;而轻浮则更为沉重,它在任何地方都无法自我约束。两者对宁静都是有害的:既不能改变任何事物,也不能承受任何事物。

§14.2

​Utique animus ab omnibus externis in se revocandus est. Sibi confidat, se gaudeat, sua suspiciat, recedat quantum potest ab alienis et se sibi adplicet, damna non sentiat, etiam adversa benigne interpretetur.

无论如何,心灵必须从一切外物中召回自身。让它信赖自己,因自己而喜悦,尊重属于自己的事物,尽可能地远离他人的事务而专注于自身,不感受损失,甚至对逆境也作善意的理解。

§14.3

​Nuntiato naufragio Zenon noster, cum omnia sua audiret submersa: "Iubet," inquit, "me fortuna expeditius philosophari." Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem et quidem insepultam: "Habes," inquit, "cur tibi placeas, hemina sanguinis in tua potestate est; nam quod ad sepulturam pertinet, o te ineptum, si putas mea interesse,1 supra terram an infra putrescam."

当海难的消息传来时,我们的芝诺听说自己的全部财产均已沉没,便说:“命运是在命令我更加轻装地去从事哲学。”一位僭主曾以死威胁哲学家狄奥多罗斯,而且是以不得安葬之死相威胁,狄奥多罗斯说:“你有理由自鸣得意,因为半品脱的鲜血在你的掌控之中;但至于安葬,你真是何其愚蠢,如果你以为我在地上还是在地下腐烂对我来说真有什么关系的话!”

§14.4

​Canus Iulius, vir imprimis magnus, cuius admirationi ne hoc quidem obstat, quod nostro saeculo natus est, cum Gaio diu altercatus, postquam abeunti Phalaris ille dixit: "Ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci te iussi," "Gratias," inquit, "ago, optime princeps."

卡努斯·尤利乌斯是一位极其伟大的人物,甚至他生于我们这个时代这一事实也不妨碍对他的敬仰;他在与盖乌斯长时间争执之后,当他正要离开时,那位法拉里斯对他说道:“免得你心存愚妄的希望而自我安慰,我已下令将你押赴刑场”,他却回答说:“感谢您,最卓越的元首。”

§14.5

​Quid senserit dubito, multa enim mihi occurrunt. Contumeliosus esse voluit et ostendere, quanta crudelitas esset, in qua mors beneficium erat? An exprobravit illi cotidianam dementiam? (agebant enim gratias et quorum liberi occisi et quorum bona ablata erant) an tamquam libertatem libenter accepit? Quicquid est, magno animo respondit.

我难以断定他是何用意,因为我想到了许多可能。他是想侮辱对方,展示在那将死亡视为恩惠的统治下残暴到了何种地步吗?还是在指责他日常的疯狂?(因为那些孩子被杀的人和财产被没收的人确实也都会向他道谢)抑或是像对待自由一般欣然接受了死亡?无论如何,他以高尚的心灵作出了回答。

§14.6

​Dicet aliquis: "Potuit post hoc iubere illum Gaius vivere." Non timuit hoc Canus; nota erat Gai in talibus imperiis fides! Credisne illum decem medios usque ad supplicium dies sine ulla sollicitudine exegisse? Verisimile non est, quae vir ille dixerit, quae fecerit, quam in tranquillo fuerit.

有人会说:“在此之后,盖乌斯本可以下令让他活命。”卡努斯并不怕这一点;盖乌斯在这类命令上的守信是众所周知的!你能相信他在直到行刑前的中间十天里,度过时没有丝毫焦虑吗?那个人说了什么,做了什么,身处何等平静之中,真是令人难以置信。

§14.7

​Ludebat latrunculis, cum centurio agmen periturorum trahens illum quoque excitari iuberet. Vocatus numeravit calculos et sodali suo: "Vide," inquit, "ne post mortem meam mentiaris te vicisse"; tum annuens centurioni: "Testis," inquit," eris uno me antecedere.2" Lusisse tu Canum illa tabula putas? Inlusit! Tristes erant amici talem amissum virum:

当一位押解着待决囚犯队伍的百夫长下令将他也叫出来时,他正在下棋。被叫出来后,他数了数棋子,对棋友说:“留神,别在我死后撒谎说你赢了”;随后他向百夫长点头示意说:“你要为我作证,我领先一子。”你以为卡努斯当时是在棋盘上下棋吗?他是在嘲弄!

§14.8

" Quid maesti," inquit, "estis? Vos quaeritis an immortales animae sint; ego iam sciam." Nec desiit veritatem in ipso fine scrutari et ex morte sua quaestionem habere.

朋友们因失去这样一位人物而悲伤: 他说:“你们为何悲伤?你们探求灵魂是否不朽;而我马上就会知道了。”他甚至在生命的终点也没有停止探寻真理,并从自己的死亡中提出问题。

§14.9

​Prosequebatur illum philosophus suus nec iam procul erat tumulus, in quo Caesari deo nostro fiebat cotidianum sacrum; is: "Quid," inquit, "Cane, nunc cogitas? Aut quae tibi mens est? "" Observare," inquit Canus, "proposui illo velocissimo momento an sensurus sit animus exire se3 "promisitque, si quid explorasset, circumiturum amicos et indicaturum, quis esset animarum status.

他的哲学导师伴随着他,离那座向我们奉为神明的凯撒每日举行祭祀的冢丘已经不远了。那位导师问:“卡努斯,你现在在想什么?或者你抱有怎样的心绪?”卡努斯回答说:“我决定在那极为短暂的瞬间观察,灵魂是否会察觉到自己的离去”;并且他许诺,若是探明了什么,必将走访朋友们,告知他们灵魂的状况究竟如何。

§14.10

​Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui fatum suum in argumentum veri vocat, qui in ultimo illo gradu positus exeuntem animam percontatur nec usque ad mortem tantum sed aliquid etiam ex ipsa morte discit. Nemo diutius philosophatus est. Non raptim relinquetur magnus vir et cum cura dicendus. Dabimus te in omnem memoriam, clarissimum caput, Gaianae cladis magna portio!

看啊,风暴中的宁静!看啊,配享永恒的心灵!它将自己的命运化作真理的论据,身处那最后一步却审问离去的灵魂,不仅直到死亡都在学习,甚至从死亡本身中获取知识。没有谁比他从事哲学的历程更为持久了。这位应当被悉心称述的伟人绝不会被草率遗忘。我们将把你托付给永世的记忆,最显赫的生命,盖乌斯惨祸中的重大牺牲者!

语法注3 条
  1. 14.3mea interesse

    无人称动词 interest 与物主形容词阴性单数夺格 mea(历史上源于对 meā rē[fert]的类推)连用,表示“对我重要”、“与我有利害关系”。此处间接疑问从句 supra terram an infra putrescam(“我在地上还是在地下腐烂”)作其实质主语。

  2. 14.7uno me antecedere

    uno 是表示差异程度的夺格(ablative of degree of difference),修饰 antecedere(“领先”)。在棋盘游戏(latrunculi)的语境下,带不定式的宾格结构 me antecedere 意为“我领先一子”。

  3. 14.9an sensurus sit animus exire se

    从属于 observare(“观察”,作 proposui 的宾语)的间接疑问从句。带不定式的宾格结构 exire se(“自己正在脱离”)用作 sensurus sit(“是否会察觉”)的宾语,其中 se 是指代 animus 的反身代词,作不定式 exire 的逻辑主语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa013.humanitext-lat2:14.1-14.10