- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.27.1-3.27.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段论述了复仇的徒劳与危害,指出对于缺乏理性的人应当如同对待兽类一般予以宽恕,并告诫人们应当主动克服愤怒,而非任由时间将其消磨。
Quanto satius est sanare iniuriam quam ulcisci! Multum temporis ultio absumit, multis se iniuriis obicit, dum una dolet; diutius irascimur omnes quam laedimur. Quanto melius est abire in diversum nec vitia vitiis opponere! Numquis satis constare sibi videatur, si mulam calcibus repetat et canem morsu?
医治侵害比报复侵害该有多好啊!复仇耗费大量时间,且在为一个侵害感到痛苦时,又将自身暴露于诸多侵害之中;我们所有人发怒的时间都长于受伤害的时间。走向相反的道路而不以恶制恶该有多好啊!如果有人用脚踢回敬骡子,用撕咬回敬狗,难道会有人认为他是神志清醒的吗?
" Ista," inquis, "peccare se nesciunt." Primum quam iniquus est, apud quem hominem esse ad impetrandam veniam nocet! Deinde, si cetera animalia hoc irae tuae subducit, quod consilio carent,1 eodem loco tibi sit quisquis consilio caret; quid enim refert an alia mutis dissimilia habeat, si hoc, quod in omni peccato muta defendit, simile habet, caliginem mentis? Peccavit;
“那些畜生,”你说,“不知道自己在犯错。”首先,若在某人眼里,身为人类反倒成了获得宽恕的阻碍,这人该是多么不公!其次,如果其他动物缺乏理性这件事使它们免受你的愤怒,那么凡是缺乏理性的人,就应当被你置于同等的地位;因为,如果某人同样具有在每项过错中都为无声的牲畜辩护的那一点——即心灵的昏昧,那么他在其他方面是否与牲畜不同,又有什么关系呢?
hoc enim primum? Hoc enim extremum? Non est quod illi credas,2 etiam si dixerit: "Iterum non faciam." Et iste peccabit et in istum alius et tota vita inter errores volutabitur. Mansuete immansueta tractanda sunt.
他犯了错;难道这是第一次吗?难道这是最后一次吗?即使他说:“我不会再犯了”,你也没有理由相信他。这个人会犯错,另一个人也会对他犯错,整个一生都将在过错中辗转打滚。狂暴之物必须温和地对待。
Quod in luctu dici solet efficacissime, et in ira dicetur: utrum aliquando desines an numquam? Si aliquando, quanto satius est iram relinquere quam ab ira relinqui! An semper haec concitatio permanebit? Vides quam impacatam tibi denunties vitam? Qualis enim erit semper tumentis?3
在悲伤中最常被极有成效地说起的话,在愤怒中也将被说起:你是有朝一日会停止,还是永不停止?如果是有朝一日,那么自己抛弃愤怒,比被愤怒所抛弃该有多好啊!还是说,这种激动会永远持续下去?你可看到你为自己宣告了一种多么不安宁的生活?因为永远怒气膨胀之人的生活又会是怎样的呢?
Adice nunc quod, cum bene te ipse succenderis et subinde causas, quibus stimuleris renovaveris, sua sponte ira discedet et vires illi dies subtrahet. Quanto satius est a te illam vinci quam a se!
现在还要加上这一点:即便你自己极力煽风点火,不断更新激发你怒火的由头,愤怒也会自行消退,时日会夺走它的力量。它被你征服,比被它自身征服,该有多好啊!
- 3.27.2hoc irae tuae subducit, quod consilio carent
指示代名词 hoc 作为主格主语,先取(prolepsis)后文的说明性从句 quod consilio carent(“它们缺乏理性这一事实”)。动词 subducit 配合表示分离的与格 irae tuae,意为“(此点)使它们免受你的愤怒”。
- 3.27.3Non est quod illi credas
non est quod 搭配虚拟式(credas)为固定句式,表示“没有理由/用不着……”。与格 illi 是动词 credas 所要求的间接宾语。
- 3.27.4Qualis enim erit semper tumentis ?
semper tumentis(现在分词 tumens 的单数属格)修饰前句中顺承而来的省略名词 vita:“永远怒气膨胀之人的(生活)将会是怎样的呢?”
