- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.26.1-3.26.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者揭示了人皆有欠缺与无知的人类共同境况,指出犯下侵害本身即是最大的惩罚,并主张唯有相互宽容才能带来内心的宁静。
" Non possum," inquis, "pati; grave est iniuriam sustinere." Mentiris; quis enim iniuriam non potest ferre, qui potest iram? Adice nunc quod id agis, ut et iram feras et iniuriam. Quare fers aegri rabiem et phrenetici verba, puerorum protervas manus? Nempe quia videntur nescire quid faciant. Quid interest, quo quisque vitio fiat imprudens?
“我无法忍受,”你说,“承受侵害是难以忍受的。”你撒谎了;因为能承受愤怒的人,谁会承受不了侵害呢?更何况你现在的做法,反而是让自己既承受愤怒又承受侵害。你为什么能容忍病人的谵狂、疯人的胡话、孩童的无礼动手呢?无疑是因为他们看起来不知道自己在做什么。一个人究竟因何种缺陷而变得无知糊涂,这又有什么区别呢?
Imprudentia par in omnibus patrocinium est. "Quid ergo? "inquis, "impune illi erit? "Puta velle te, tamen non erit; maxima est enim factae iniuriae poena fecisse,1 nec quisquam gravius adficitur quam qui ad supplicium paenitentiae traditur.
糊涂无知在所有人身上都是平等的辩护。“那又怎样?”你说,“他就能逍遥法外免受惩罚吗?”就算你希望〔他免受惩罚〕,他也绝非不受惩罚;因为对犯下的侵害而言,最大的惩罚就是犯下了它,而且没有人比被交付给悔恨这一酷刑的人受到更沉重的打击。
Deinde ad condicionem rerum humanarum respiciendum est, ut omnium accidentium aequi iudices simus; iniquus autem est, qui commune vitium singulis obiecit. Non est Aethiopis inter suos insignitus color, nec rufus crinis et coactus in nodum apud Germanos virum dedecet. Nihil in uno iudicabis notabile aut foedum, quod genti suae publicum est; et ista, quae rettuli, unius regionis atque anguli consuetudo defendit. Vide nunc, quanto in iis iustior venia sit, quae per totum genus humanum vulgata sunt.
其次,我们必须审视人事的境况,以便对一切发生之事作出公正的评判;然而,将共同的缺陷归咎于个别人的人是不公正的。埃塞俄比亚人的肤色在其族人中并不显得刺眼,红发并扎成发结也不会让日耳曼男子蒙羞。如果某种特征对于某个人所属的整个民族都是普遍的,你就不会在单个人身上判定其为怪异或丑陋;而我所提到的这些,不过是一处地域和一个角落的习俗所辩护的。现在请看,在那些遍及全人类的缺陷上,宽恕该当是多么更为合乎正义啊。
Omnes inconsulti et improvidi sumus, omnes incerti, queruli, ambitiosi,—quid lenioribus verbis ulcus publicum abscondo?—omnes mali sumus. Quidquid itaque in alio reprenditur, id unusquisque in sinu suo inveniet. Quid illius pallorem, illius maciem notas? Pestilentia est. Placidiores itaque invicem simus; mali inter malos vivimus. Una nos res facere quietos potest, mutuae facilitatis conventio.2
我们全都是鲁莽和缺乏远见的,全都是反复无常、怨天尤人、野心勃勃的——我何必用更温和的词句来掩盖这普遍的脓疮呢?——我们全都是恶人。因此,无论在他人身上受到何种谴责,每个人都能在自己的胸中找到相同的过咎。你何必挑剔那人的苍白或那人的消瘦呢?这本是一场普遍的瘟疫。因此,让我们彼此更加温和一些吧;我们作为恶人生活在恶人之中。唯有一件事能使我们保持安宁,那就是相互宽容的约定。
" Ille iam mihi nocuit, ego illi nondum." Sed iam aliquem fortasse laesisti, sed laedes. Noli aestumare hanc horam aut hunc diem, totum inspice mentis tuae habitum; etiam si nihil mali fecisti, potes facere.
“他已经伤害了我,而我尚未伤害他。”但你或许已经伤害过某人,而且日后还会伤害别人。不要仅凭这一时辰或这一天来衡量,审视你心灵的整体状态吧;即使你还没有做过任何恶事,你也是有能力作恶的。
- 3.26.2maxima est enim factae iniuriae poena fecisse
完成时不定式 fecisse 用作本句的真正主语,而 maxima poena 是谓语名词。这是一个倒装结构,意为“(侵害发生后)犯下这一侵害本身(fecisse)就是对已犯下的侵害(factae iniuriae,宾格性属格)的最大惩罚”。
- 3.26.4Una nos res facere quietos potest, mutuae facilitatis conventio.
在不定式 facere 的支配下,代词 nos 为直接宾语,形容词 quietos 为谓语宾格,构成双重宾格结构。句末的 mutuae facilitatis conventio 是主语 Una... res 的同位语。
