← 小塞内卡

论愤怒

§3.28.1-3.28.6

无休止愤怒的愚昧与对对抗者动机的体谅

作者论述了无休止的愤怒的愚昧以及复仇给自身带来的危险,指出对手的对抗往往出自爱与职责等正当而高尚的动机,因而应当以宽容和敬意对待他们。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.28.1

​Huic irasceris, deinde illi; servis, deinde libertis; parentibus, deinde liberis; notis, deinde ignotis; ubique enim causae supersunt, nisi deprecator animus accessit. Hinc te illo furor rapiet, illinc alio, et novis subinde irritamentis orientibus continuabitur rabies. Age, infelix, ecquando amabis? O quam bonum tempus in re mala perdis!

你会对这个人发怒,接着又对那个人发怒;对奴隶发怒,接着又对被释奴发怒;对父母发怒,接着又对子女发怒;对熟人发怒,接着又对生人发怒;因为只要充当调解者的心灵不介入,借口在到处都是层出不穷的。疯狂会把你从这里拽到那里,又从那里拽到别处,随着新的刺激接二连三地产生,狂暴将延绵不绝。喂,可怜的人,你究竟什么时候才会去爱呢?在邪恶的事情上,你虚掷了多么宝贵的时光啊!

§3.28.2

​Quanto nunc erat satius1 amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses!

去结交朋友,安抚仇敌,治理国家,把精力转移到家政上,比起环顾四周看自己能给某人造成什么伤害、能在他的尊严、财产或肉体上施加什么创伤,现在该是多么好得多啊;因为即使你与比你低下的人交手,没有争斗和危险,这事也是不可能如你所愿的!

§3.28.3

​Vinctum licet accipias2 et ad arbitrium tuum omni patientiae expositum; saepe nimia vis caedentis aut articulum loco movit aut nervum in his quos fregerat dentibus fixit. Multos iracundia mancos, multos debiles fecit, etiam ubi patientem est nancta materiam. Adice nunc quod nihil tam imbecille natum est, ut sine elidentis periculo pereat; imbecillos valentissimis alias dolor, alias casus exaequat.

就算你得到的是一个被捆绑、任凭你处置且承受一切屈辱的人;击打者过度的力量也常常使自己的关节脱臼,或将肌腱卡在被他打碎的牙齿中。愤怒使许多人残废,使许多人虚弱,即便在它找到了顺从的承受对象时也是如此。现在还要加上这一点:没有任何生灵生来是如此脆弱,以至于它的毁灭不会给碾碎它的人带来危险;有时是痛苦,有时是机遇,使最弱小者与最强大者平起平坐。

§3.28.4

​Quid, quod pleraque eorum, propter quae irascimur, offendunt nos magis quam laedunt? Multum autem interest, utrum aliquis voluntati meae obstet an desit, eripiat an non det. Atqui in aequo ponimus, utrum aliquis auferat an neget, utrum spem nostram praecidat an differat, utrum contra nos faciat an pro se, amore alterius an odio nostri.

更何况,我们因之发怒的大多数事情,冒犯我们甚于伤害我们,难道不是这样吗?然而,某人是阻挠我的意愿还是仅仅未能顺从,是抢夺还是仅仅不给,这两者之间有极大的差别。可是,我们却把某人是夺走还是拒绝,是断绝我们的希望还是推迟它,是针对我们而为还是为他自己而为,是出于对别人的爱还是出于对我们的恨,全都等同视之。

§3.28.5

​Quidam vero non tantum iustas causas standi contra nos, sed etiam honestas habent. Alius patrem tuetur, alius fratrem, alius patriam, alius amicum; his tamen non ignoscimus id facientibus, quod nisi facerent improbaremus,3 immo, quod est incredibile, saepe de facto bene existimamus, de faciente male.

确实,有些人不仅有正当的理由与我们对抗,甚至还有高尚的理由。有人保护父亲,有人保护兄弟,有人保护祖国,有人保护朋友;然而,对于这些人所做的、若不去做我们反而会予以谴责的同一件事,我们却不予宽恕;甚至,令人难以置信的是,我们往往对行为本身评价甚高,却对行为者评价极差。

§3.28.6

​At me hercules vir magnus ac iustus fortissimum quemque ex hostibus suis et pro libertate ac salute patriae pertinacissimum suspicit et talem sibi civem, talem militem contingere optat.

可是,凭赫拉克勒斯起誓,一个伟大而正直的人会敬佩其敌人中最勇敢、为了祖国的自由与安全最坚定不移的人,并企盼自己也能拥有这样的公民、这样的士兵。

语法注3 条
  1. 3.28.2Quanto nunc erat satius

    直陈式未完成过去时 erat 与表示好坏优劣的词(此处为 satius)连用,表达未实现的假设或本应当如此的含义(“本是多么好得多”),而无需使用虚拟式。

  2. 3.28.3Vinctum licet accipias

    连词 licet 引导带有虚拟式 accipias 的让步从句(“即使你接纳/得到……”),分词 vinctum 作其宾语。

  3. 3.28.5id facientibus, quod nisi facerent improbaremus

    与格分词短语 his ... facientibus(“对于行此事的人”)的宾语 id 作为先行词,关系代词 quod 引出的从句内部嵌套了一个未完成过去时虚拟式的非真实条件句(nisi facerent, improbaremus,“若是他们不这样做,我们反倒会谴责”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.28.1-3.28.6