← 小塞内卡

论愤怒

§2.11.1-2.11.6

令人恐惧的危险与愤怒的无益

针对愤怒因能免受轻视并威慑恶人而有益的主张,作者论证散播恐惧终将反噬自身且仅是脆弱的表象,因此智者绝不应希求被人惧怕。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.11.1

" Utilis est," inquit, "ira, quia contemptum effugit, quia malos terret." Primum ira, si quantum minatur valet, ob hoc ipsum quod terribilis est et invisa est; periculosius est autem timeri quam despici. Si vero sine viribus est, magis exposita contemptui est et derisum non effugit; quid enim est iracundia in supervacuum tumultuante frigidius?

“愤怒是有用的,”他说,“因为它能免遭蔑视,因为它能威慑恶人。”首先,怒气如果真有其所恐吓的那般力量,恰恰因为它是可怖的,它也是令人憎恨的;然而被惧怕比被蔑视更为危险。 但如果它毫无力量,它就更容易受到蔑视,且逃不过嘲笑;因为有什么比徒然喧嚣的易怒更为苍白无力呢?

§2.11.2

​Deinde non ideo quaedam, quia sunt terribiliora, potiora sunt, nec hoc sapienti dici velim: "Quod ferae, sapientis quoque telum est, timeri.1" Quid? Non timetur febris, podagra, ulcus malum? Numquid ideo quicquam in istis boni est? An contra omnia despecta foedaque et turpia, ipsoque eo timentur? Sic ira per se deformis est et minime metuenda, at timetur a pluribus sicut deformis persona ab infantibus.

其次,某些事物并不因为它们更为可怖就更为可取,我也不希望有人对智者说出这样的话:“野兽的武器也是智者的武器:被惧怕。” 怎么?难道发烧、痛风、恶性溃疡不令人惧怕吗?难道因此在这些事物中就有什么好处吗?抑或相反,它们全是受蔑视的、污秽的、可耻的,恰恰因此而令人惧怕?同样,愤怒本身是丑陋且最不足惧的,却被大多数人所惧怕,正如丑陋的面具被婴儿惧怕一样。

§2.11.3

​Quid, quod semper in auctores redundat timor nec quisquam metuitur ipse securus? Occurrat hoc loco tibi Laberianus ille versus, qui medio civili bello in theatro dictus totum in se populum non aliter convertit, quam si missa esset vox publici adfectus: "Necesse est multos timeat quem multi timent.2"

恐惧总是反噬其制造者,而且没有人在自身安全的情况下被人惧怕,这又当如何说?此时你应当想起拉贝里乌斯的那句诗,它在内战期间于剧场中被念出时,将整个民众的注意吸引到自身,宛如公众情感的呼声被抒发出来一般: “众人所惧怕之人,必然惧怕众人。”

§2.11.4

​Ita natura constituit, ut quidquid alieno metu magnum est, a suo non vacet. Leonum quam pavida sunt ad levissimos sonos pectora! Acerrimas feras umbra et vox et odor insolitus exagitat. Quidquid terret et trepidat. Non est ergo quare concupiscat quisquam sapiens timeri, nec ideo iram magnum quiddam putet, quia formidini est, quoniam quidem etiam contemptissima timentur ut venena et ossa pestifera et morsus.

自然如此规定:凡是因他人的恐惧而显大者,绝不能免于自身的恐惧。狮子的胸膛对于最轻微的声响是何等战战兢兢!阴影、声音和不寻常的气味都会惊扰最凶猛的野兽。凡是令人生畏者,自身亦在颤抖。因此,智者没有任何理由渴望被惧怕,也不应当因为愤怒令人恐慌就认为它是某种伟大的东西,因为甚至最卑贱的事物也是令人惧怕的,比如毒药、染疫的骨头和叮咬。

§2.11.5

​Nec mirum est, cum maximos ferarum greges linea pinnis distincta contineat et in insidias agat, ab ipso effectu dicta formido;3 vanis enim vana terrori sunt. Curriculi motus rotarumque versata facies leones redegit in caveam, elephantos porcina vox terret.

这也并不奇怪,因为一根饰有羽毛的绳索就能圈住最庞大的兽群并将它们赶入陷阱——正因其效果本身而被称作‘惊惧’;因为空虚之物对空虚之辈便是恐怖。战车的运动和车轮旋转的形相将狮子赶回笼中,猪的叫声令大象惊恐。

§2.11.6

​Sic itaque ira metuitur, quomodo umbra ab infantibus, a feris rubens pinna. Non ipsa in se quicquam habet firmum aut forte, sed leves animos movet.

因此,愤怒之所以被惧怕,正如婴儿惧怕阴影、野兽惧怕红色羽毛一般。它自身没有任何坚固或强大的东西,却能撼动轻浮的心灵。

语法注3 条
  1. 2.11.2Quod ferae, sapientis quoque telum est, timeri

    被动态不定式 timeri 与表语名词 telum 构成同位语,具体指明被视作野兽与智者共有“武器”的实质内容(即“被惧怕”)。前半句 Quod ferae [sc. telum est] 省略了先行词(如 id telum),将其并入关系从句中。

  2. 2.11.3Necesse est multos timeat quem multi timent

    非人称结构 necesse est 不借助连词 ut 直接引导虚拟式 timeat,构成无连接词(并列式)名词从句。关系从句 quem multi timent 省略的先行词(is)充当动词 timeat 的主语。

  3. 2.11.5ab ipso effectu dicta formido

    对系有羽毛的驱兽绳(linea pinnis distincta)的插入同位解释。formido(惊惧)是罗马狩猎术语,指代这种系着羽毛惊吓兽群的绳索,此处指出该器具正是因其产生的驱吓效果(ab ipso effectu)而得名(dicta)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.11.1-2.11.6