← 小塞内卡

论愤怒

§2.12.1-2.12.6

通过训练克制愤怒与追求心灵平静

针对辩难者认为无法消除邪恶与愤怒的说法,塞内卡通过身体严苛训练等事例证明心灵能够克服一切,勉励人们为了至高的心境安宁而唤起忍耐。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.12.1

" Nequitia," inquit, "de rerum natura tollenda est, si velis iram tollere; neutrum autem potest fieri." Primum potest aliquis non algere, quamvis ex rerum natura hiemps sit, et non aestuare, quamvis menses aestivi sint. Aut loci beneficio adversus intemperiem anni tutus est aut patientia corporis sensum utriusque pervicit. Deinde verte istud:

“若想消除愤怒,”他说,“就必须从事物的本性中消除邪恶;但这二者都无法做到。”首先,一个人可以不觉得寒冷,即便按照事物的本性此时是冬天;也可以不感到炎热,即便正值夏月。他要么凭借地理位置的便利防备了时令的严酷,要么凭借身体的耐受战胜了两者的感觉。其次,把那个说法颠倒过来:

§2.12.2

​necesse est prius virtutem ex animo tollas quam iracundiam recipias,1 quoniam cum virtutibus vitia non coeunt, nec magis quisquam eodem tempore et iratus potest esse et vir bonus quam aeger et sanus.

既然恶德不能与美德共存,你就必然先要将美德从心灵中清除,然后才能容纳易怒;而且正如一个人不可能既生病又健康一样,没有谁能在同一时刻既是一个愤怒的人,又是一个善人。

§2.12.3

" Non potest," inquit, "omnis ex animo ira tolli, nec hoc hominis natura patitur." Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur.

“不可能,”他说,“把一切愤怒从心灵中清除,人的本性也不允许这样做。”然而,没有任何事物艰难困苦到人心不能战胜、持续的练习不能使之变得熟习;也没有任何情感如此桀骜不驯、自作主张,以至于不能通过训练而彻底驯服。

§2.12.4

​Quodcumque sibi imperavit animus, obtinuit. Quidam ne umquam riderent consecuti sunt; vino quidam, alii venere, quidam omni umore interdixere corporibus; alius contentus brevi somno vigiliam indefatigabilem extendit; didicerunt tenuissimis et adversis funibus currere et ingentia vixque humanis toleranda viribus onera portare et in immensam altitudinem mergi ac sine ulla respirandi vice perpeti maria.2

凡是心灵对自己发出的命令,它都做到了。有些人成功做到绝不发笑;有些人禁止自己的身体饮酒,另一些人禁绝情欲,有些人禁绝一切液体;另一个人满足于短暂的睡眠,延展了不知疲倦的警醒守夜;人们学会了在极细且倾斜的绳索上奔跑,背负人力难以承受的沉重负担,潜入无尽的深渊并在没有任何呼吸交替的情况下忍受大海。

§2.12.5

​Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret.3 Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit—quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire? qui sarcinae ingenti cervices supponere? qui somno non summittere oculos? qui penetrare in imum mare?—et tamen ad finem operis non magno auctoramento labor pervenit.

还有千百种其他事例,在其中毅力超越了一切阻碍,并表明只要心灵本身命自己对之加以忍耐,就没有任何事情是艰难的。对我刚才提到的那些人来说,如此顽强的努力要么没有报酬,要么是不相称的报酬——因为那个苦练过在紧绷的绳索上行走的人获得了什么宏伟的成果?那个把脖颈置于巨型重物之下的人、那个不让眼睛合上睡觉的人、那个潜入海底深处的人获得了什么?——然而他们的劳苦却在没有丰厚报酬的情况下达到了劳作的终点。

§2.12.6

​Nos non advocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi immota tranquillitas? Quantum est effugere maximum malum, iram, et cum illa rabiem, saevitiam, crudelitatem, furorem, alios comites eius adfectus!

难道我们不会唤起忍耐吗?等待着我们的可是如此巨大的奖赏:幸福心灵那纹丝不动的宁静!逃离最大的邪恶——愤怒,并随之逃离狂怒、凶暴、残酷、狂乱及其相伴的其他情感,是何等伟大之事!

语法注3 条
  1. 2.12.2necesse est prius virtutem ex animo tollas quam iracundiam recipias

    非人称结构 necesse est 后接省略 ut 的虚拟语气从句 prius... tollas,并通过比较/时间结构 prius... quam 与 recipias(现在虚拟式)相连,意为“在接纳易怒之前,必然先要清除美德”。这正是对前文论点的倒转(verte istud):只要美德存在,愤怒就无处容身。

  2. 2.12.4mergi ac sine ulla respirandi vice perpeti maria

    不定式 mergi(被动/中间语态,“潜水”)与 perpeti(异态动词,“忍受”)由连词 ac 并列,maria 作 perpeti 的直接宾语。

  3. 2.12.5nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret

    关系代词 cuius 先行词为 nihil,作 patientiam 的宾格性属格(“对……的忍耐”)。从句动词 indiceret 为未完成过去虚拟式,在否定句 nihil esse difficile 之后作特征虚拟式使用,亦符合间接引语从属句的虚拟式要求。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.12.1-2.12.6