← 小塞内卡

论愤怒

§2.10.1-2.10.8

人类的易错性与对全人类的宽宥

塞涅卡指出人性本就易于犯错,故不应对个别的过失动怒,而当宽恕全人类;他援引赫拉克利特与德谟克利特的态度,以及医生治病、船长抢救漏水之船为例,阐明面对恶习当以纠正与坚忍的救助取代愤怒。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.10.1

​Illud potius cogitabis, non esse irascendum erroribus. Quid enim, si quis irascatur in tenebris parum vestigia certa ponentibus? Quid, si quis surdis imperia non exaudientibus? Quid, si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos aequalium iocos spectent? Quid, si illis irasci velis, qui, quod aegrotant senescunt, fatigantur? Inter cetera mortalitatis incommoda et hoc est, caligo mentium nec tantum necessitas errandi sed errorum amor.

你应当转而作此考虑:绝不可对过错动怒。因为如果有人对在黑暗中脚步蹒跚的人发怒,又当如何呢?如果有人对听不见号令的聋子发怒,又当如何呢?如果有人对孩童发怒,只因他们无视对责任的审度,一心扑向嬉戏和同辈荒唐的玩闹,又当如何呢?如果你想对那些因患病、衰老而疲惫不堪的人发怒,又当如何呢?在凡人其他的诸般不幸中,亦包含着此点:心智的盲目,以及不仅陷于犯错的必然性,更是耽溺于对过错的喜爱。

§2.10.2

​Ne singulis irascaris,1 universis ignoscendum est, generi humano venia tribuenda est. Si irasceris iuvenibus senibusque, quod peccant, irascere et infantibus: peccaturi sunt. Numquis irascitur pueris, quorum aetas nondum novit rerum discrimina? Maior est excusatio et iustior hominem esse quam puerum.

为了不对个别人动怒,就必须宽恕所有人,必须向整个人类施予宥恕。如果你因为年轻人和老年人犯罪而动怒,那么对婴儿也动怒吧:他们迟早是要犯罪的。难道有人会对尚未通晓事物之别的孩童发怒吗?身为人类,是比身为孩童更为重大、更为正当的托辞。

§2.10.3

​Hac condicione nati sumus, animalia obnoxia non paucioribus animi quam corporis morbis, non quidem obtusa nec tarda, sed acumine nostro male utentia, alter alteri vitiorum exempla. Quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeat excusationem, cum publica via erraverit?

我们是在这样的条件下出生的:我们这些生灵所易患的心智疾病绝不亚于肉体疾病,我们固然不迟钝也不笨拙,却妄用了自己的敏锐,彼此成了恶习的榜样。无论是谁追随了误入歧途的前人,当他在公道上迷失之时,岂能没有辩解的理由?

§2.10.4

​In singulos severitas imperatoris destringitur, at necessaria venia est, ubi totus deseruit exercitus. Quid tollit iram sapientis? Turba peccantium. Intellegit quam et iniquum sit et periculosum irasci publico vitio.

统帅的严厉是针对个别人出鞘的,但当整支军队都溃逃时,宽恕便是必需的了。是什么消除了智者的愤怒?正是犯罪者的人数众多。他明白,对公众的恶习发怒是何等不公且危险。

§2.10.5

​Heraclitus quotiens prodierat et tantum circa se male viventium, immo male pereuntium viderat, flebat, miserebatur omnium, qui sibi laeti felicesque occurrebant, miti animo, sed nimis imbecillo, et ipse inter deplorandos erat. Democritum contra aiunt numquam sine risu in publico fuisse; adeo nihil illi videbatur senum eorum quae serio gerebantur.2 Ubi istic irae locus est? Aut ridenda omnia aut flenda sunt.

赫拉克利特每逢走出门去,看到身旁有如此众多生活不端、甚至可悲地走向灭亡的人,便痛哭流涕;他以温和却过分脆弱的心肠,怜悯所有欢欣快乐地迎面走来的人,而他自己亦属于当受哀悼之列。相反,据说德谟克利特在公众场合从不缺少欢笑;在他看来,那些煞有介事进行的事情中,竟无一件是严肃正经的。在这里哪有愤怒的容身之地?万事万物要么应当付之一笑,要么应当报以痛哭。

§2.10.6

​Non irascetur sapiens peccantibus. Quare? Quia scit neminem nasci sapientem sed fieri, scit paucissimos omni aevo sapientis evadere,3 quia condicionem humanae vitae perspectam habet, nemo autem naturae sanus irascitur. Quid enim, si mirari velit non in silvestribus dumis poma pendere? Quid, si miretur spineta sentesque non utili aliqua fruge compleri? Nemo irascitur, ubi vitium natura defendit.

智者不会对罪人发怒。何以故?因为他知道没有人天生就是智者,而是后天养成的;他知道在任何时代成为智者的人都极少,因为他已洞悉了人类生命的境况;而心智健全之人绝不会对自然动怒。因为,如果有人硬要惊诧于野树丛中竟不结出硕果,又当如何?如果他惊诧于荆棘刺丛竟不结满有益的果实,又当如何?凡自然为缺陷辩护之处,无人会动怒。

§2.10.7

​Placidus itaque sapiens et aequus erroribus, non hostis sed corrector peccantium, hoc cottidie procedit animo: "Multi mihi occurrent vino dediti, multi libidinosi, multi ingrati, multi avari, multi furiis ambitionis agitati." Omnia ista tam propitius aspiciet quam aegros suos medicus.

因此,智者心境平静且宽待过失,不是罪人的仇敌而是矫正者,每日怀着这样的心态出门:“我将遇到许多沉湎于酒之徒,许多好色之徒,许多忘恩负义之徒,许多贪婪之徒,许多为野心的狂暴所驱使之徒。”他审视所有这一切,将如同医生审视自己的病人一般满怀仁慈。

§2.10.8

​Numquid ille, cuius navigium multam undique laxatis compagibus aquam trahit, nautis ipsique navigio irascitur? Occurrit potius et aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foramina praecludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus labore continuo resistit, nec ideo intermittit, quia quantum exhaustum est subnascitur. Lento adiutorio opus est contra mala continua et fecunda, non ut desinant, sed ne vincant.4

难道一个人的船只因接合处松动而从四面八方大量渗水时,他会对水手乃至船只本身发怒吗?他反而会迎上前去,阻挡一道波浪,汲出另一道波浪,封堵显露的孔隙,以持续的劳作抗击那些隐蔽且暗中将水引入底舱的渗漏,绝不会因为汲出多少水就又生出多少水而中途停歇。面对接连不断、层出不穷的灾祸,需要持之以恒的救助,并非为了让它们止息,而是为了不让它们胜过我们。

语法注4 条
  1. 2.10.2Ne singulis irascaris

    由 ne 引导加第二人称单数现在虚拟式。此结构孤立来看可作否定命令(即禁止,“勿对个别人动怒”),但在语境中更自然地充当目的状语从句(“为了不对个别人动怒,就必须宽恕所有人……”),修饰后面的动形容词必要句。

  2. 2.10.5senum eorum quae serio gerebantur

    手抄本在此处作 senum,但在语境中显然与从句的副词 serio 构成同源对偶,系 serium 之误抄(意为“在那些严肃进行的事情中,他觉得没有任何一件是正经的”)。句法上以 serium 作为修饰主语 nihil 的表语,并统领由 eorum quae... 构成的部分属格。

  3. 2.10.6paucissimos omni aevo sapientis evadere

    在“宾语+不定式”结构中,sapientis 是第三变格形容词/名词的复数宾格形式(词尾 -īs),作为宾语补足语与逻辑主语 paucissimos 一致(“极少有人能最终成为智者”)。

  4. 2.10.8non ut desinant, sed ne vincant

    此两节为附属于 opus est lento adiutorio 的目的从句。采用 non ut... sed ne... 的对比结构,否定前者而确立后者,表示援助的目的不是为了消灭恶(使之止息),而是防止被恶所压倒。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.10.1-2.10.8