← 小塞内卡

论愤怒

§2.9.1-2.9.4

恶行泛滥与智者不可发怒的理由

世间充斥着刑罚无法纠正的恶行与罪过,若智者要按照罪恶的严重程度去发怒,就必将永无休止,乃至陷入疯狂。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.9.1

​Numquam irasci desinet sapiens, si semel coeperit. Omnia sceleribus ac vitiis plena sunt; plus committitur quam quod possit coercitione sanari. Certatur ingenti quidem nequitiae certamine.1 Maior cottidie peccandi cupiditas, minor verecundia est; expulso melioris aequiorisque respectu quocumque visum est libido se impingit, nec furtiva iam scelera sunt. Praeter oculos eunt, adeoque in publicum missa nequitia est et in omnium pectoribus evaluit, ut innocentia non rara sed nulla sit.

智者一旦开始愤怒,就将永不停息。万事万物充斥着罪行与恶习;所犯下的罪恶之多,非刑罚所能纠正。实际上,人们正于浩大的邪恶争竞中角力。行恶的欲望与日俱增,羞耻之心日渐消减;对更善、更公正之事的顾虑已被摒除,欲念便任随己意任意冲撞,罪行甚至不再隐藏。它们公然走过眼帘,邪恶被放纵于公众视野之中,且在所有人心中扎根壮大,以至于清白无辜不仅罕见,更是荡然无存。

§2.9.2

​Numquid enim singuli aut pauci rupere legem? Undique velut signo dato ad fas nefasque miscendum coorti sunt: "Non hospes ab hospite tutus, non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est. Imminet exitio vir coniugis, illa mariti; lurida terribiles miscent aconita novercae; filius ante diem patrios inquirit in annos."

难道仅仅是个人或少数人破坏了法律吗?从四面八方,仿佛受了号令一般,众人蜂拥而起,要将公道与罪恶混为一谈: “客人难免客主的暗算, 岳父难防女婿的侵害;手足之间的友爱亦属罕见。 丈夫觊觎妻子的灭亡,妻子图谋丈夫的死期; 可怕的继母调制着惨白的乌头毒; 儿子在生父未终之年便探听其寿数。”

§2.9.3

​Et quota ista pars scelerum est! Non descripsit castra ex uno partu contraria et parentium liberorumque sacramenta diversa, subiectam patriae civis manu flammam et agmina infestorum equitum ad inquirendas proscriptorum latebras circumvolitantia et violatos fontes venenis et pestilentiam manu factam et praeductam obsessis parentibus fossam, plenos carceres et incendia totas urbes concremantia dominationesque funestas et regnorum publicorumque exitiorum clandestina consilia, et pro gloria habita, quae quam diu opprimi possunt, scelera sunt,2 raptus ac stupra et ne os quidem libidini exceptum.

而这又是何等微小的一部分罪恶啊!诗人尚未描绘:同胞兄弟分据敌对阵营,父母与子女所发效忠誓言彼此背反,公民之手将烈火引向祖国,敌对骑兵纵队飞驰各处搜寻遭通缉者的藏匿处,泉水被毒物污染,人为制造的疫病,围困父母而掘下的壕沟,人满为患的监狱,焚尽整座城市的火灾,带来毁灭的专制,意在王权以及公共毁灭的密谋,以及只要能被惩处就是罪行、一旦掌权反被视为荣耀的行径,掳掠与强暴,甚至连口腔也未能免于淫欲。

§2.9.4

​Adde nunc publica periuria gentium et rupta foedera et in praedam validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina non sufficiunt fora. Si tantum irasci vis sapientem, quantum scelerum indignitas exigit, non irascendum illi sed insaniendum est.3

如今且加上各邦公然的背誓、毁弃的条约、弱肉强食下被掳掠一空的不反抗者、欺诈、盗窃、骗局、赖账——即便是三个广场的法庭也不敷其用。若你希望智者依照罪行令人发指的程度去愤怒,那么他所当做的便不是愤怒,而是发狂了。

语法注3 条
  1. 2.9.1Certatur ingenti quidem nequitiae certamine

    无人称被动结构(certatur)与同根名词的夺格(certamine,方式或手段夺格)结合,意为“人们在邪恶的巨大争竞中进行角逐”。

  2. 2.9.3pro gloria habita, quae quam diu opprimi possunt, scelera sunt

    pro gloria habita 为中性复数宾格,由前文动词 descripsit 支配。在关系从句 quae... scelera sunt 之中,嵌入了表示时间/限定条件的从句 quam diu opprimi possunt(只要能被压制/惩办)。意指那些“在尚可受到惩处时被视为罪行,一旦强大到不可遏制反而被奉为荣耀”的行径。

  3. 2.9.4non irascendum illi sed insaniendum est

    无人称动形容词(irascendum est, insaniendum est)与施事与格(illi)结合构成的必然/义务句式,意为“他(智者)不应当发怒,而应当发狂”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.9.1-2.9.4