← 小塞内卡

论愤怒

§1.16.1-1.16.7

循序渐进的惩戒与智者免于愤怒

塞涅卡论证惩罚应如同医者与法律精神一般出于理性而非出于愤怒,依罪量刑,死刑亦是一种慈悲,并指出智者虽会感受到激情的微弱先兆,却绝不陷入真正的愤怒之中。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.16.1

​Ergo ad coercitionem errantium sceleratorumque irato castigatore non opus est; nam cum ira delictum animi sit, non oportet peccata corrigere peccantem.1 "Quid ergo? Non irascar latroni? Quid ergo? Non irascar venefico? "Non; neque enim mihi irascor, cum sanguinem mitto. Omne poenae genus remedi loco admoveo.

因此,为了约束犯过者与作恶者,并不需要愤怒的惩罚者;因为既然愤怒是心灵的过失,正在犯罪的人便不应当去矫正罪过。“那么怎样?难道我不应对强盗发怒吗?那么怎样?难道我不应对下毒者发怒吗?”不应当;因为当我自己放血时,我也并不对自己发怒。我施加每一种惩罚,都是将其作为疗法。

§1.16.2

​Tu adhuc in prima parte versaris errorum nec graviter labens sed frequenter; obiurgatio te primum secreta deinde publicata emendare temptabit. Tu longius iam processisti, quam ut possis verbis sanari; ignominia contineberis. Tibi fortius aliquid et quod sentias inurendum est; in exilium et loca ignota mitteris.2 In te duriora remedia iam solida nequitia desiderat; et vincula publica et carcer adhibebitur.

你仍处于过错的初期,虽跌倒得不重,却十分频繁;起初是私下的规诫,继而是公开的规诫将试图矫正你。你已经走得太远,以至于无法通过言辞来医治;你将受到耻辱的约束。对于你,必须烙印上更强烈且能感知到的东西;你将被送往流放之地与未知之处。对你而言,如今已根深蒂固的恶行需要更严厉的疗法;公共枷锁和监狱将被动用。

§1.16.3

​Tibi insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et iam non causis, quae numquam malo defuturae sunt, impelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa peccare, perbibisti nequitiam et ita visceribus immiscuisti, ut nisi cum ipsis exire non possit; olim miser mori quaeris; bene de te merebimur, auferemus tibi istam qua vexas, vexaris insaniam et per tua alienaque volutato supplicia3 id quod unum tibi bonum superest repraesentabimus, mortem. Quare irascar cui cum maxime prosum? Interim optimum misericordiae genus est occidere.

你拥有不可救药的心灵,罪上加罪;驱使你的不再是那些恶人绝不缺少的借口,而是作恶本身对你而言就已是作恶的足够理由;你已深饮恶行,将其如此彻底地混入腑脏,以至于非与腑脏本身一同离去不可;久以来你这可怜人一直渴望死去;我们将善待你,为你除去那折磨他人也折磨你自身的疯狂,并向在自己与他人的刑罚中挣扎翻滚的你,立即兑现那留给你的唯一福祉:死亡。对于我正施以最大恩惠的人,我为何要发怒呢?有时,最崇高的怜悯形式便是杀戮。

§1.16.4

​Si intrassem valetudinarium exercitus ut sciens aut domus divitis, non idem imperassem omnibus per diversa aegrotantibus; varia in tot animis vitia video et civitati curandae adhibitus sum; pro cuiusque morbo medicina quaeratur, hunc sanet verecundia, hunc peregrinatio, hunc dolor, hunc egestas, hunc ferrum.

如果我作为内行走进军队或富贵之家的医所,我绝不会对因各种不同病痛而患病的人下达相同的医嘱;我在如此众多的心灵中看到了各式各样的恶习,而我被委任来医治城邦;应当针对每个人的病症寻找药方,让羞耻医治此人,让远行流放医治此人,让痛苦医治此人,让贫乏医治此人,让铁刃医治此人。

§1.16.5

​Itaque etsi perversa induenda magistratui vestis et convocanda classico contio est, procedam in tribunal non furens nec infestus sed vultu legis et illa sollemnia verba leni magis gravique quam rabida voce concipiam et agi lege iubebo non iratus sed severus; et cum cervicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum imponam, sine ira eo vultu animoque ero, quo serpentes et animalia venenata percutio.

因此,即使政务官必须换上反穿的反常官服,即使必须吹响号角召集公民大会,我走向审判席时也不会狂暴,亦无敌意,而是带着法律的面容;我将以沉稳庄重而非狂暴的声音念出那些庄严的字句,我将下令依法行事,不是出于愤怒而是出于威严;当我下令砍下罪犯的头颅时,当我将弑亲者缝入皮囊时,当我下令执行军法死刑时,当我把叛国者或公敌押上塔尔佩亚岩石时,我将毫无愤怒,怀着与击打毒蛇和有毒兽类时相同的神态与心境。

§1.16.6

" Iracundia opus est ad puniendum." Quid? Tibi lex videtur irasci iis quos non novit, quos non vidit, quos non futuros sperat? Illius itaque sumendus est animus, quae non irascitur, sed constituit. Nam si bono viro ob mala facinora irasci convenit, et ob secundas res malorum hominum invidere conveniet. Quid enim est indignius quam florere improbos quosdam et eos indulgentia fortunae abuti, quibus nulla potest satis mala inveniri fortuna? Sed tam commoda illorum sine invidia videbit quam scelera sine ira; bonus iudex damnat improbanda, non odit. "Quid ergo?

“惩罚是需要愤怒的。”什么?难道在你看来,法律会对它不认识、未见过、且希望不会存在的人发怒吗?因此,应当秉持法律的心境,它并不发怒,而是立定法度。因为如果善人因恶行而发怒是应当的,那么因恶人的顺遂而心生嫉妒也就同样是应当的了。毕竟,有什么比某些恶棍得势并滥用命运的宽厚更不公道的呢?对这些人来说,任何厄运都嫌不够坏。但他看待他们的获益将毫无嫉妒,正如他看待他们的罪恶毫无愤怒一样;优秀的审判官谴责应受指责之事,却不怀憎恨。“那么怎样?

§1.16.7

​Non, cum eiusmodi aliquid sapiens habebit in manibus, tangetur animus eius eritque solito commotior? "Fateor; sentiet levem quendam tenuemque motum; nam, ut dicit Zenon, in sapientis quoque animo, etiam cum vulnus sanatum est,4 cicatrix manet. Sentiet itaque suspiciones quasdam et umbras affectuum, ipsis quidem carebit.

当智者手中经办此类事务时,他的心灵难道不会被触动,比平时更受激扰吗?”我承认;他会感受到某种轻微而微妙的波动;因为正如芝诺所说,即便在智者的心灵中,当伤口痊愈之时,疤痕依然存留。因此,他会感受到激情的某些预兆与阴影,但绝不会真正落入激情之中。

语法注4 条
  1. 1.16.1non oportet peccata corrigere peccantem

    在无人称动词 oportet 所统辖的结构中,peccantem 作不定式 corrigere 的逻辑主语(宾格单数),peccata 则作 corrigere 的直接宾语(宾格复数),意为“正在犯罪的人去矫正各项罪过是不恰当的”。

  2. 1.16.2in exilium et loca ignota mitteris

    mitteris 为第二人称单数将来时被动态 mittēris(“你将被送往”)。它与前文的 contineberis 以及后文的 adhibebitur 相呼应,表示对犯过者逐级宣布惩罚的一部分。

  3. 1.16.3per tua alienaque volutato supplicia

    volutato 是动词 volutare 的完成时被动分词与格阳性单数,在此与表示承受者的 tibi(“对你”)保持一致。介词短语 per tua alienaque supplicia(“在你自己与他人的刑罚中”)作状语修饰该分词。

  4. 1.16.7etiam cum vulnus sanatum est

    cum 为连词(当……时)。在此作 etiam cum(“即便当……时”)解,引导时间状语从句 vulnus sanatum est(“伤口愈合”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:1.16.1-1.16.7