- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:1.17.1-1.17.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
针对亚里士多德将激情视为武器的论断,塞涅卡指出激情反而会反客为主掌控人类,唯有理性才是坚定且顺从的完备武器。他进一步论证,愤怒具有易逝性并导致不均等的惩罚,而理性在一切行动中都更为强大、恒久且公正。
Aristoteles ait affectus quosdam, si quis illis bene utatur, pro armis esse. Quod verum foret, si velut bellica instrumenta sumi deponique possent induentis arbitrio. Haec arma, quae Aristoteles virtuti dat, ipsa per se pugnant, non expectant manum, et habent, non habentur.1
亚里士多德说,某些激情若是善加利用,便可充当武器。如果这些激情能像战具那样,凭佩戴者的意愿被拿起和放下,这说法本是真实的。然而亚里士多德赋予美德的这些武器,自身便会擅自作战,不等待手的掌控,它们掌控人,而不被人所掌控。
Nil aliis instrumentis opus est, satis nos instruxit ratione natura. Hoc dedit telum firmum, perpetuum, obsequens, nec anceps nec quod in dominum remitti posset. Non ad providendum tantum, sed ad res gerendas satis est per se ipsa ratio; etenim quid est stultius quam hanc ab iracundia petere praesidium,2 rem stabilem ab incerta, fidelem ab infida, sanam ab aegra?
并不需要其他装备,自然已用理性充分武装了我们。自然赐予了这件坚定、持久、驯服的武器,它既非双刃,亦不可能反刺主人。理性本身不仅足以深谋远虑,而且足以经办事务;因为难道还有什么比这理性——一件稳定之物求诸不稳者,忠信之物求诸不忠者,健全之物求诸病弱者——向愤怒寻求庇护更为愚蠢的吗?
Quid, quod ad actiones quoque, in quibus solis opera iracundiae videtur necessaria, multo per se ratio fortior est? Nam cum iudicavit aliquid faciendum, in eo perseverat; nihil enim melius inventura est se ipsa, quo mutetur; ideo stat semel constitutis.3
更何况,即便在唯有于其中愤怒的效用才看似必需的行动中,理性本身也远为强大,这又当如何解释?因为当理性判定某事当为,它便坚持不懈;因为除了它自身之外,它找不到任何更好的东西来改变自己;因此它坚守一旦确立的决意。
Iram saepe misericordia retro egit; habet enim non solidum robur sed vanum tumorem violentisque principiis utitur, non aliter quam qui a terra venti surgunt et fluminibus paludibusque concepti sine pertinacia vehementes sunt.
愤怒常常被怜悯击退;因为它并不具有坚实的力气,而是怀有虚妄的肿胀,凭借着暴烈的起势,正如那些从地面升起、滋生于江河沼泽的风,虽凶猛却无后劲。
Incipit magno impetu, deinde deficit ante tempus fatigata, et, quae nihil aliud quam crudelitatem ac nova genera poenarum versaverat, cum animadvertendum est, iam fracta lenisque est. Affectus cito cadit, aequalis est ratio.
它以巨大的冲力发端,随后未及成事便精疲力竭而衰退;原本只盘算着残酷与新型刑罚的它,到了必须施刑之时,却已经瓦解而变得柔弱。激情迅速退落,理性则始终如一。
Ceterum etiam ubi perseveravit ira, nonnumquam, si plures sunt qui perire meruerunt, post duorum triumve sanguinem occidere desinit. Primi eius ictus acres sunt; sic serpentium venena a cubili erepentium nocent, innoxii dentes sunt, cum illos frequens morsus exhausit.
此外,即便愤怒持之以恒,有时若有数人该死,在流过两三人的鲜血之后,它便不再杀戮。它的第一击是凶狠的;正如毒蛇从巢穴爬出时毒液伤人,但当频繁的咬噬将它们〔牙齿〕排空,它的牙齿便无害了。
Ergo non paria patiuntur qui paria commiserant, et saepe qui minus commisit plus patitur, quia recentiori obiectus est. Et in totum inaequalis est; modo ultra quam oportet excurrit, modo citerius debito resistit; sibi enim indulget et ex libidine iudicat et audire non vult et patrocinio non relinquit locum et ea tenet quae invasit et eripi sibi iudicium suum, etiam si pravum est, non sinit.
因此,犯下同等罪行的人承受的惩罚并不均等,而罪行较轻者往往承受更重,因为他面对的是更新鲜的怒火。而且总体上它是极不公平的:时而逾越应当的限度而暴冲,时而止步于应尽的职责之前;因为它纵容自身,凭任性决断,不愿倾听,不给辩护留有余地,固守自己强占的东西,即使其判断是邪僻的,也绝不容许被夺走。
- 1.17.1habent, non habentur
动词 habere 在此表示“拥有”、“掌控”。其主语是前文的 Haec arma(激情),宾语则隐含佩戴者(人)。通过主动与被动(habent 与 non habentur)的鲜明对照,表明是武器(激情)在掌控人,而非人掌控武器。
- 1.17.2hanc ab iracundia petere praesidium
由 quam 引导的比照结构中的对格加不定式结构。hanc 是主语对格,指代前述的 ratio,praesidium 是不定式 petere 的直接宾语。紧随其后的同格语 rem stabilem ab incerta 等进一步强化了理性与愤怒之间的鲜明对立。
- 1.17.3stat semel constitutis
stare 搭配夺格(或与格)构成习语,意为“坚持”、“恪守”。semel constitutis 是中性复数完成分词的名词化用法(“一旦确立的决议”),表明理性一旦做出决断便坚定不移。
