- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:1.15.1-1.15.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
论者指出规正与惩处犯过者必须摒弃愤怒,即便处死或清除恶人,亦是出于保全健全机体的理性疗治而非仇恨,并援引苏格拉底克制怒气不惩仆人的事例以资证明。
Corrigendus est itaque, qui peccat, et admonitione et vi, et molliter et aspere, meliorque tam sibi quam aliis faciendus non sine castigatione, sed sine ira; quis enim cui medetur irascitur?1 At corrigi nequeunt nihilque in illis lene aut spei bonae capax est. Tollantur e coetu mortalium facturi peiora quae contingunt,2 et quo uno modo possunt desinant mali esse, sed hoc sine odio.
因此,犯过者必须受到矫正,既用规劝亦用强制,既施以温和亦施以严厉,并且必须使他无论对自己还是对他人都有所改善,这不可不用惩戒,却必须不带愤怒;因为谁会对正在受自己医治的人动怒呢? “可是他们无法被矫正,他们身上没有任何温和之物,也没有容纳良善希望的余地。”那么,既然他们注定会败坏他们所接触的一切,就让他们从凡人的社会中被清除吧,让他们以唯一可能的方式停止为恶;但这必须不带仇恨来实行。
Quid enim est, cur oderim eum, cui tum maxime prosum, cum illum sibi eripio? Num quis membra sua tunc odit, cum abscidit? Non est illa ira, sed misera curatio. Rabidos effligimus canes et trucem atque immansuetum bovem occidimus et morbidis pecoribus, ne gregem polluant, ferrum demittimus; portentosos fetus exstinguimus, liberos quoque, si debiles monstrosique editi sunt, mergimus; nec ira, sed ratio est a sanis inutilia secernere.
因为当我将某人从其自身中夺走,从而正给予他最大益处之时,我又有何理由憎恨他呢?难道有人在切除自己的肢体时,会憎恨那肢体吗?那不是愤怒,而是令人痛心的疗治。我们扑杀狂犬,屠宰凶暴不驯的公牛,将刀刺入生病的牲畜以防其污染畜群;我们消除怪胎,哪怕是自己的孩子,若是生来羸弱畸形,我们也会将其溺毙;然而,将无用者与健全者分离开来,这绝非出于愤怒,而是出于理性。
Nil minus quam irasci punientem decet,3 cum eo magis ad emendationem poena proficiat, si iudicio lata est. Inde est, quod Socrates servo ait: "Caederem te, nisi irascerer." Admonitionem servi in tempus sanius distulit, illo tempore se admonuit. Cuius erit tandem temperatus affectus, cum Socrates non sit ausus se irae committere?
对于施罚者而言,没有什么比发怒更不相称的了,因为若是出于审慎的判断而施加惩罚,刑罚便越发有助于改过自新。正是为此缘故,苏格拉底曾对他的仆人说:“若非我正在发怒,我定会抽打你。”他把对仆人的规戒推延到了心智更健全的时辰;而在彼时,他规戒了自己。当苏格拉底尚且不敢将自己托付给愤怒时,究竟还有谁的激情能保持节制呢?
- 1.15.1quis enim cui medetur irascitur ?
主句动词 irascitur 与关系从句动词 medetur 均支配与格。作为 irascitur 宾语的指示代词(如 ei)在关系代词 cui 之前被省略,整体结构为:“谁会对[那]正在受自己医治的人(cui medetur)动怒呢?”
- 1.15.1facturi peiora quae contingunt
将来分词 facturi 与祈使连接法 tollantur 所隐含的主语一致,表示原因或必然的结果(“因注定会败坏……”)。quae contingunt 是省略了先行词 ea 的关系从句,指“他们所接触的一切事物”。
- 1.15.3Nil minus quam irasci punientem decet
无人称动词 decet 遵循支配宾格(punientem,“施罚者”)与不定式(irasci,“发怒”)的句式。nil minus quam 字面为“没有什么比……更不适宜”,构成强烈的比较否定,意即“发怒对于施罚者是最不相称的”。
