← 小塞内卡

论智者的坚定

§7.1-7.6

智者的真实存在与免受伤害的论据

塞内卡指出智者并非虚构而是极罕见的真实存在(以加图为例),并论证德性强于恶德因而智者不可能受害。进而,他阐明了施加伤害与承受伤害之间的逻辑不对称性,论证了即便有人犯下不义之举,智者也未必会真正承受伤害。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.1

​Non est quod dicas, ita ut soles, hunc sapientem nostrum nusquam inveniri. Non fingimus istud humani ingenii vanum decus nec ingentem imaginem falsae rei concipimus, sed qualem conformamus, exhibuimus, exhibebimus, raro forsitan magnisque aetatium intervallis unum; neque enim magna et excedentia solitum ac vulgarem modum crebro gignuntur. Ceterum hic ipse M. Cato, a cuius mentione haec disputatio processit, vereor ne supra nostrum exemplar sit.1

你没有理由像往常那样说,我们的这位智者在任何地方都找不到。我们并非在虚构人类天性的这一虚妄荣耀,也没有构想一个虚假之物的庞大幻象;相反,正如我们所描绘的那样,我们已经展示了,并且将要展示这样的智者,或许极为罕见,在漫长时代的间隔中仅有一人;因为伟大且超出寻常与普通尺度的事物并不频繁产生。况且,正是这位由于提及他而引发本场论辩的马尔库斯·加图本人,我担心他甚至超越了我们的典范。

§7.2

​Denique validius debet esse quod laedit eo quod laeditur; non est autem fortior nequitia virtute; non potest ergo laedi sapiens. Iniuria in bonos nisi a malis non temptatur; bonis inter se pax est, mali tam bonis perniciosi quam inter se. Quodsi laedi nisi infirmior non potest, malus autem bono infirmior est, nec iniuria bonis nisi a dispari verenda est; iniuria in sapientem virum non cadit. Illud enim iam non es admonendus2 neminem bonum esse nisi sapientem. "Si iniuste," inquit, "Socrates damnatus est, iniuriam accepit."

归根结底,施害者必须比受害者更为强有力;然而邪恶绝不强于德性;因此智者不可能受害。对善人的伤害唯有恶人企图为之;善人之间彼此和睦,恶人对善人的危害正如其彼此间的危害一样。既然唯有较弱者才可能受害,而恶人弱于善人,且善人除了来自与自身不同之人以外无须惧怕伤害,那么伤害便不会落在智者身上。因为你如今已无须被提醒这一点:除了智者无人是善人。“如果苏格拉底,”有人说,“是被不公正地判决的,那么他便承受了伤害。”

§7.3

​Hoc loco intellegere nos oportet posse evenire, ut faciat aliquis iniuriam mihi et ego non accipiam.3 Tamquam si quis rem, quam e villa mea subripuit, in domo mea ponat, ille furtum fecerit, ego nihil perdiderim.

在这一点上,我们应当理解,完全可能发生这种情况:某人对我施加了伤害,但我并未承受伤害。就像某人从我的庄园偷走一件物品,却放在了我的城中府邸一样,他犯下了盗窃罪,而我却未曾失去任何东西。

§7.4

​Potest aliquis nocens fieri, quamvis non nocuerit. Si quis cum uxore sua tamquam cum aliena concumbat, adulter erit, quamvis illa adultera non sit. Aliquis mihi venenum dedit, sed vim suam remixtum cibo perdidit; venenum ille dando sceleri se obligavit, etiam si non nocuit; non minus latro est, cuius telum obposita veste elusum est. Omnia scelera etiam ante effectum operis, quantum culpae satis est,4 perfecta sunt.

一个人即便未曾造成伤害,也可以成为罪人。如果有人与自己的妻子同房,却如同与他人之妻同房一样,他便构成了通奸,尽管妻子并非通奸者。有人给了我毒药,但毒药掺入食物后失去了效力;那人通过给毒药而使自己身负罪责,哪怕他并未造成伤害;被挡在身前的衣物所化解武器的劫匪,丝毫不减其为强盗。一切罪行甚至在行为完成之前,就罪责而言都已完全成立。

§7.5

​Quaedam eius condicionis sunt et hac vice copulantur, ut alterum sine altero esse possit, alterum sine altero non possit. Quod dico conabor facere manifestum. Possum pedes movere, ut non curram; currere non possum, ut pedes non moveam. Possum, quamvis in aqua sim, non natare; si nato, non possum in aqua non esse.

某些事物具有这样的性质,并且以这样的对应关系相互联结:一个可以没有另一个而存在,另一个却不能没有这个而存在。我将努力说明我所说的话。我可以动脚而不奔跑;我却不能奔跑而不动脚。我可以身在水中而不游泳;如果我游泳,我便不可能不在水中。

§7.6

​Ex hac sorte et hoc est de quo agitur. Si iniuriam accepi, necesse est factam esse; si est facta, non est necesse accepisse me; multa enim incidere possunt quae submoveant iniuriam. Ut intentatam manum deicere aliquis casus potest et emissa tela declinare, ita iniurias qualescumque potest aliqua res repellere et in medio intercipere, ut et factae sint nec acceptae.5

当前所论及的事情也属于这一类。如果我承受了伤害,那么伤害必定已经造成;如果伤害造成了,我却未必承受了伤害;因为可能发生许多阻遏伤害的事情。正如某种意外能够击落瞄准的手、偏转射出的飞矢一样,某种事物也能击退并中途截断任何伤害,以至于伤害虽然造成,却未被承受。

语法注5 条
  1. 7.1vereor ne supra nostrum exemplar sit

    结构为 vereor ne + 虚拟式现在时,表达肯定的担忧(“恐怕/担心……正是如此”)。此处塞内卡采用了一种反论式的修辞:小加图这一真实历史人物并非达不到斯多亚派树立的智者典范(exemplar),塞内卡反倒“担心”他甚至“超越”了这一典范。

  2. 7.2Illud enim iam non es admonendus

    取双宾格动词(admonere aliquem aliquid,“提醒某人某事”)的被动句式。此处采用人称结构(主语为隐含的 tu,动词为 es admonendus),同时保留了表示内容的代词宾格 illud(用于先引后文的宾格不定式从句 neminem bonum esse...)。

  3. 7.3posse evenire, ut faciat aliquis iniuriam mihi et ego non accipiam

    ut 从句(ut faciat... et... non accipiam)作为实质性结果/事实从句,充当不定式 evenire(受 posse 支配)的主语。在论证逻辑上,此结构确立了加害行为的发生(facere iniuriam)与伤害的承受(accipere iniuriam)之间的根本区分。

  4. 7.4quantum culpae satis est

    关系代词 quantum 与部分属格 culpae 搭配(“就足以构成罪责而言”),修饰 perfecta sunt。句法上限定了无论外部物理结果是否完成,就道德与过错(culpa)而言,罪行皆已齐备。

  5. 7.6ut et factae sint nec acceptae

    由 ut 引导的结果从句,使用 et... nec...(“既……又非……”)的相关呼应,表示前面动词(repellere 与 intercipere)所导致的结果:伤害确实被做出了(factae sint),却并未被承受(nec acceptae [sint])。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa009.humanitext-lat2:7.1-7.6