← 小塞内卡

论智者的坚定

§6.1-6.8

墨伽拉陷落中斯提尔波的无损与坚定

在德米特里乌斯攻陷墨伽拉的浩劫中,哲学家斯提尔波宣称即便丧失家产与女儿,其真正的善与德性仍完好无损,以此作为智者免于外在伤害的生动见证。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.1

​Cogita nunc, an huic fur aut calumniator aut vicinus impotens aut dives aliquis regnum orbae senectutis exercens1 facere iniuriam possit, cui bellum et hostis et ille egregiam artem quassandarum urbium professus eripere nihil potuit.

现在且想一想,一个连战争、敌人以及那位以攻破城邑之绝技自诩的将领都无法从中夺走分毫的人,盗贼、诽谤者、专横的邻人,或是行使无嗣垂暮之特权的某位富豪,难道竟能对他施加伤害吗?

§6.2

​Inter micantis ubique gladios et militarem in rapina tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque impulsae civitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium uni homini pax fuit. Non est itaque, quod audax iudices promissum,2 cuius tibi, si parum fidei habeo, sponsorem dabo. Vix enim credis tantum firmitatis in hominem aut tantam animi magnitudinem cadere; sed is prodit in medium qui dicat: " Non est quod dubites, an attollere se homo natus supra humana possit, an dolores, damna, ulcerationes, vulnera, magnos motus rerum circa se frementium securus aspiciat et dura placide ferat et secunda moderate, nec illis cedens nec his fretus, unus idemque inter diversa sit nec quicquam suum nisi se putet, et se quoque ea parte qua melior est.

在四处闪烁的刀剑和兵士抢劫的骚乱之中,在倾覆的城邦之烈火、鲜血与屠戮之中,在神庙坍塌于其自身诸神之上的轰鸣之中,唯有一人得享安宁。因此,你没有理由将一个许诺判定为狂妄;对于这个许诺,若是我在你的心中威信不足,我将为你引荐一位担保人。因为你很难相信如此的坚定或如此伟大的心灵竟会降临于人;但有人挺身而出,说道: “你没有理由怀疑,一个肉体凡胎的人能否超拔于人世事物之上,能否泰然注视痛苦、损失、溃烂、创伤以及周围呼啸喧嚣的世事剧变,平静地承受严酷,节制地接纳顺境,既不屈从于前者,也不倚仗于后者,在变动不居的际遇中始终如一,并且除了自己之外不将任何事物视为己有,甚至对自己也仅以自身更优越的部分视为己有。

§6.4

​En adsum hoc vobis probaturus, sub isto tot civitatium eversore munimenta incussu arietis labefieri et turrium altitudinem cuniculis ac latentibus fossis repente desidere et aequaturum editissimas arces aggerem crescere, at nulla machinamenta posse reperiri, quae bene fundatum animum agitent. Erepsi modo e ruinis domus et incendis undique relucentibus flammas per sanguinem fugi; ​filias meas quis casus habeat, an peior publico, nescio; solus et senior et hostilia circa me omnia videns tamen integrum incolumemque esse censum meum profiteor. Teneo, habeo quicquid mei habui.

看哪,我在此向你们证明这一点:在如此众多城邑的覆灭者脚下,防御工事因撞城槌的撞击而坍塌,高塔的挺拔之势因地道与隐蔽壕沟而轰然陷落,土垒高高堆起以比肩最高的卫城,然而却找不到任何攻城器械能够动摇一颗根基稳固的心灵。我刚刚从宅第的废墟中爬出,在四处映照的火光中穿过鲜血逃脱烈焰;我的女儿们遭遇了何种变故,是否比公共的灾难更为凄惨,我不得而知;我孤身一人,年事已高,目睹周围尽是敌意,但我依然宣告:我的财产完好无损。我保有、我占有着我曾拥有的属于我自己的一切。

§6.6

​Non est quod me victum victoremque te credas. Vicit fortuna tua fortunam meam. Caduca illa et dominum mutantia ubi sint nescio; quod ad res meas pertinet, mecum sunt, mecum erunt.

你没有理由认为我已被击败,而你是胜利者。是你的命运战胜了我的命运。那些瞬息即逝、频频易主的身外之物如今在何处,我不得而知;至于关乎我之所有者,它们与我同在,也将永远与我同在。

§6.7

​Perdiderunt isti divites patrimonia, libidinosi amores suos et magno pudoris impendio dilecta scorta, ambitiosi curiam et forum et loca exercendis in publico vitiis destinata; feneratores perdiderunt tabellas, quibus avaritia falso laeta divitias imaginatur. Ego quidem omnia integra illibataque habeo. Proinde istos interroga qui flent, lamentantur, qui strictis gladiis nuda pro pecunia corpora opponunt, qui hostem onerato sinu fugiunt."

那些富豪失去了祖产,纵欲者失去了自己的所爱与耗费巨大羞耻所宠爱的妓女,野心家失去了元老院、广场以及专用于在公众面前施展恶习的场所;放贷者失去了账板,贪欲曾借此虚妄地自鸣得意并臆想出财富。而我确实拥有完好无损、未遭侵犯的一切。因此,去盘问那些哭泣、哀号的人吧,去问那些为了金钱而把赤裸的身体迎向出鞘之剑的人,去问那些怀揣重物逃避敌人的人吧。”

§6.8

​Ergo ita habe, Serene, perfectum illum virum, humanis divinisque virtutibus plenum, nihil perdere. Bona eius solidis et inexsuperabilibus munimentis praecincta sunt. Non Babylonios illis muros contuleris, quos Alexander intravit, non Carthaginis aut Numantiae moenia una manu capta,3 non Capitolium arcemve, habent ista hostile vestigium. Illa, quae sapientem tuentur, et a flamma et ab incursu tuta sunt, nullum introitum praebent, excelsa, inexpugnabilia, diis aequa.

因此,塞雷努斯,请务必明了:那位充满人伦与神圣诸德性的完美之人,未曾失去任何东西。他的善物被坚固且不可逾越的防御工事所环绕。亚历山大进入过的巴比伦城墙,由一人之手攻陷的迦太基或努曼提亚的城垣,卡皮托利乌姆山或卫城,皆无法与之相比;那些地方留有敌人的印迹。而庇护智者的工事,既免于烈火亦免于突袭,不留任何入口,高耸入云,牢不可破,与诸神并驾齐驱。

语法注3 条
  1. 6.1regnum orbae senectutis exercens

    “orbae senectutis”在此作为名词 regnum 的说明性属格或宾格性属格。该表述植根于罗马社会捕猎遗产者(遗嘱猎手)趋奉无嗣富翁的背景,指凭借“无嗣之晚年”而享有乃至挥霍专横的权柄。

  2. 6.2Non est itaque, quod audax iudices promissum

    “Non est quod + 虚拟语气”是拉丁语中表示“没有理由/何必……”的惯用句型。从属从句中的虚拟语气动词 iudices 属于特征或结果虚拟语气,而非将 promissum 作为先行词的限定性关系从句。整句意为“你没有理由将此承诺判定为狂妄”。第3段的“Non est quod dubites”与第6段的“Non est quod me victum victoremque te credas”亦同属此种句式。

  3. 6.8una manu capta

    夺格短语“una manu”充当工具夺格,比喻性地指“由一人之手(单单一员主将)”。在历史上,这指代小西庇阿(Scipio Aemilianus)一人先后攻克并夷平了迦太基(公元前146年)与努曼提亚(公元前133年)的历史事实。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa009.humanitext-lat2:6.1-6.8