- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa009.humanitext-lat2:8.1-8.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
正义与不义互不相容,因而智者绝不受害;智者宛如神明,既不受害亦不受益。明白死亡并非恶事的智者,能够平静坚忍地承受命运与当权者的一切打击。
Praeterea iustitia nihil iniustum pati potest, quia non coeunt contraria. Iniuria autem non potest fieri nisi iniuste; ergo sapienti iniuria non potest fieri. Nec est quod mireris; si nemo illi potest iniuriam facere, ne prodesse quidem quisquam potest. Et sapienti nihil deest quod accipere possit loco muneris, et malus nihil potest dignum tribuere sapiente; habere enim prius debet quam dare, nihil autem habet quod ad se transferri sapiens gavisurus sit.1
此外,正义不能承受任何不正不义之事,因为对立之物互不相容。而伤害只能不公正地造成;因此,绝不可能对智者造成伤害。这也并不值得惊奇;如果无人能对他施加伤害,那么甚至也无人能使他得益。智者并不缺乏任何可以作为礼物接受之物,恶人也无法向智者提供任何与之相称之物;因为施与者必先拥有,然而恶人所拥有的,绝无任何是智者会乐于转移到自己身上的。
Non potest ergo quisquam aut nocere sapienti aut prodesse, quoniam divina nec iuvari desiderant nec laedi possunt, sapiens autem vicinus proximusque dis consistit, excepta mortalitate similis deo. Ad illa nitens pergensque excelsa, ordinata, intrepida, aequali et concordi cursu fluentia, secura, benigna, bono publico nata, et sibi et aliis salutaria nihil humile concupiscet, nihil flebit.
因此,无人能够危害智者,也无人能使智者受益,因为神圣之物既不渴望受助,也不能受害,而智者近乎众神并与他们最相切近,除了具有终有一死的属性外宛如神明。智者致力于并迈向那些崇高、有序、无畏、以均衡和谐的进程流淌、无忧、仁善、为公共福祉而生、且对自己与他人皆有益的事物,他绝不会觊觎卑劣之物,也绝不会为任何事哭泣哀伤。
Qui rationi innixus per humanos casus divino incedit animo, non habet ubi accipiat iniuriam2—ab homine me tantum dicere putas? Ne a fortuna quidem, quae quotiens cum virtute congressa est, numquam par recessit. Si maximum illud ultra quod nihil habent iratae leges ac saevissimi domini quod minentur, in quo imperium suum fortuna consumit, aequo placidoque animo accipimus et scimus mortem malum non esse, ob hoc ne iniuriam quidem, multo facilius alia tolerabimus, damna et dolores, ignominias, locorum commutationes, orbitates, discidia, quae sapientem, etiam si universa circumveniant, non mergunt, nedum ut ad singulorum impulsus maereat.3 Et si fortunae iniurias moderate fert, quanto magis hominum potentium quos scit fortunae manus esse!
凡依凭理性、怀着神圣心灵在人世祸福中前行之人,绝无承受伤害的立足之地——难道你以为我说的仅是指来自人的伤害吗?甚至来自命运的伤害也不会有;命运每逢与德性交锋,从未能平局退却。怒不可遏的法律与最残暴的统治者在其之外再无威吓手段、命运在其上耗尽统治权的那件极大事物,如果我们能以平和宁静的心灵接受,并且知道死亡并非恶事,因而甚至不是伤害,那么我们将容易得多地承受其他事物:损失与痛苦、羞辱、迁徙流放、丧亲、离别;这些哪怕全部联合包围智者,也无法使他沉沦,更不用说面对它们个别的冲击而悲叹了。如果他节制从容地承受命运的伤害,那么面对他明知是命运之手的当权者的伤害,他又该多么更能从容承受啊!
- 8.1quod ad se transferri sapiens gavisurus sit
由关系代词 quod 引导的关系从句中,谓语动词 gavisurus sit 采用表示特征或结果的虚拟式。代词 se 作间接反身代词,指代从句主语 sapiens,意为“智者会乐于被转移到自己身上的(事物)”。
- 8.3non habet ubi accipiat iniuriam
non habet ubi + 虚拟式 accipiat 是表示“没有……的地方(余地)”的固定构式。ubi 引导的从句带有特征或可能性虚拟式,表示根本不存在承受伤害的客观立足点或余地。
- 8.3nedum ut ad singulorum impulsus maereat
连词 nedum 配合 ut + 虚拟式(maereat)构成惯用从句,意为“更不用说……了”或“何况谈得上……”。在承接主句的否定断言(non mergunt)之后,它强调贤者绝不可能因更为轻微的个别冲击而陷入悲叹。
