← 小塞内卡

论智者的坚定

§5.1-5.7

伤害与侮辱的区别及斯提尔波的事例

塞内加区分了伤害与侮辱,通过三段论式论证指出智者不可能遭受伤害,因为其唯一的善即德性稳固于自身且免受命运侵害,并援引哲学家斯提尔波在墨伽拉沦陷时声称自己一无所失的事例作为明证。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.1

​Dividamus, si tibi videtur, Serene, iniuriam a contumelia. Prior illa natura gravior est, haec levior et tantum delicatis gravis, qua non laeduntur homines sed offenduntur. Tanta est tamen animorum dissolutio et vanitas, ut quidam nihil acerbius putent. Sic invenies servum qui flagellis quam colaphis caedi malit et qui mortem ac verbera tolerabiliora credat quam contumeliosa verba.

塞雷努斯,若是你意下合适,让我们把伤害与侮辱区别开来。前者在本质上更为沉重,后者则较轻微,仅对娇纵敏感之人而言才显得沉重,借此人们不是受到伤害,而是受到冒犯。然而心灵的懈怠与虚荣是如此巨大,以至于有些人认为再没有比这更刻毒的事了。因此你会发现,有的奴隶宁愿受皮鞭抽打也不愿挨耳光,并且认为死亡与鞭笞比侮辱之辞更容易忍受。

§5.2

​Ad tantas ineptias perventum est, ut non dolore tantum sed doloris opinione vexemur more puerorum, quibus metum incutit umbra et personarum deformitas et depravata facies, lacrimas vero evocant nomina parum grata auribus et digitorum motus et alia quae impetu quodam erroris improvidi refugiunt.

我们已经陷入了如此荒谬的境地,以至于像小孩子一样,不仅为痛苦所扰,更为对痛苦的成见所烦扰;让孩童生畏的是阴影、面具的丑陋和扭曲的面容,而引他们落泪的则是并不悦耳的名字、手指的动作,以及因不假思索的错觉冲动而躲避的其他事物。

§5.3

​Iniuria propositum hoc habet aliquem malo adficere; malo autem sapientia non relinquit locum, unum enim illi malum est turpitudo, quae intrare eo ubi iam virtus honestumque est non potest. Ergo, si iniuria sine malo nulla est, malum nisi turpe nullum est, turpe autem ad honestis occupatum1 pervenire non potest, iniuria ad sapientem non pervenit. Nam si iniuria alicuius mali patientia est, sapiens autem nullius mali est patiens, nulla ad sapientem iniuria pertinet.

伤害的目的在于使某人遭受恶;然而智慧没有给恶留下任何余地,因为对它而言唯一的恶乃是卑劣,而卑劣无法进入德性与高尚早已占据的处所。因此,若是没有恶便不存在伤害,若不是卑劣便没有恶,而卑劣无法触及已被高尚充满之人,那么伤害便不能触及智者。因为如果伤害是对某种恶的承受,而智者不承受任何恶,那么伤害便与智者毫无干系。

§5.4

​Omnis iniuria deminutio eius est in quem incurrit, nec potest quisquam iniuriam accipere sine aliquo detrimento vel dignitatis vel corporis vel rerum extra nos positarum. Sapiens autem nihil perdere potest; omnia in se reposuit, nihil fortunae credit, bona sua in solido habet contentus virtute, quae fortuitis non indiget ideoque nec augeri nec minui potest; nam et in summum perducta incrementi non habent locum et nihil eripit fortuna nisi quod dedit; virtutem autem non dat, ideo nec detrahit; libera est, inviolabilis, immota, inconcussa, sic contra casus indurat, ut ne inclinari quidem, nedum vinci possit;2 ​adversus adparatus terribilium rectos oculos tenet, nihil ex vultu mutat, sive illi dura sive secunda ostentantur. Itaque nihil perdet quod perire sensurus sit; unius enim in possessione virtutis est, ex qua depelli numquam potest, ceteris precario utitur quis autem iactura movetur alieni? Quodsi iniuria nihil laedere potest ex his quae propria sapientis sunt, quia virtute salva sua salva sunt, iniuria sapienti non potest fieri.

一切伤害都是对其所加之人的削夺,任何人都不能在尊严、身体或身外之物未受任何损失的情况下遭受伤害。然而智者不会失去任何东西;他把一切都安置在自身之中,不托付给命运任何东西,将自己的善建立在坚固的基石上,满足于德性;德性无需偶然之物,因而既不能增多也不能减少;因为达到顶峰之物已无增加的余地,而且命运夺走的无非是它曾给予的;但命运并不给予德性,因此也不剥夺德性;德性是自由的、不可侵犯的、静止的、不可动摇的,面对意外变故它是如此坚定,以至于休说被征服,甚至都绝无偏斜之可能;面对骇人之物的排场,德性目光笔直,无论展现在它面前的是严酷还是顺境,它的容貌丝毫不改。因此,他不会失去任何他会觉察其消逝的东西;因为他只拥有一件东西,即德性,而且他绝不可能被从中驱逐,至于其他事物他不过是暂借使用——谁又会因失去身外之物而动容呢?但如果伤害不能损害任何智者固有的东西,因为德性安然无恙他的事物便安然无恙,那么针对智者的伤害便不可能发生。

§5.6

​Megaram Demetrius ceperat, cui cognomen Poliorcetes fuit. Ab hoc Stilbon philosophus interrogatus, num aliquid perdidisset: "Nihil," inquit, "omnia mea mecum sunt." Atqui et patrimonium eius in praedam cesserat et filias rapuerat hostis et patria in alienam dicionem pervenerat et ipsum rex circumfusus victoris exercitus armis ex superiore loco rogitabat.

绰号为“攻城者”的德米特里乌斯曾攻占墨伽拉。哲学家斯提尔波被他问及是否失去了什么,斯提尔波回答说:“一无所失;我的一切所有皆与我同在。”然而他的家产已沦为战利品,敌人掠走了他的女儿们,祖国沦落于外邦统治之下,而他本人正被置身高处的国王盘问,国王周围环绕着得胜军队的武器。

§5.7

​At ille victoriam illi excussit3 et se urbe capta non invictum tantum sed indemnem esse testatus est. Habebat enim vera secum bona, in quae non est manus iniectio,4 at quae dissipata et direpta ferebantur, non iudicabat sua sed adventicia et nutum fortunae sequentia. Ideo ut non propria dilexerat; omnium enim extrinsecus adfluentium lubrica et incerta possessio est.

然而斯提尔波夺去了他的胜利,并表明尽管城池陷落,他不仅未被打败,而且未受损伤。因为他身上携带着真正的善,对这些善是无法实施强制没收的;而那些被四散抢夺、运走之物,他并不判定为自己的,而是外来的、遵从命运旨意之物。因此他爱它们就像爱非己之物一样;因为一切从外部流入之物的占有,都是滑脱而不可靠的。

语法注4 条
  1. 5.3ad honestis occupatum

    介词 ad 的宾语为实质化的阳性单数完成分词 occupatum,意为“被高尚事物(honestis,中性复数夺格)所占据之人”。此处指代卑劣之物(turpe)所无法触及的对象。

  2. 5.4ne inclinari quidem, nedum vinci possit

    连词 nedum(“更不用说”、“何况”)引导虚拟式子句 vinci possit。这里先用 ne...quidem 否定程度较轻的情形(inclinari),再以 nedum 排除程度更甚的情况(vinci),强调了德性绝对不可撼动的坚固性。

  3. 5.7victoriam illi excussit

    代词 illi 为受损与分离与格(dative of disadvantage/separation),由动词 excussit 支配。excutio 本意为“从手中击落/击落武器”,形象地描绘出斯提尔波的回答如何将胜利从征服者德米特里乌斯的手中彻底夺走、打落。

  4. 5.7manus iniectio

    借用了罗马法中的法律术语 manus iniectio(“强制扣押”或“对人身/财产实施扣押”的执行程序)。塞内加以此作隐喻,说明真正的善(德性)根本不属于任何外部强制力可以扣押或侵夺的管辖范畴。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa009.humanitext-lat2:5.1-5.7