← 小塞内卡

致波利比乌斯的慰问信

§6.1-6.5

显赫地位与众目睽睽之下克制悲痛的责任

塞涅卡指出身处高位的波利比乌斯正处于众目睽睽之下,因其崇高声誉与繁重公务,决不能沉溺于私人悲痛,而必须为履行元首辅臣之责拭干眼泪。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.1

​Potest et illa res a luctu te prohibere nimio, si tibi ipse renuntiaveris nihil horum, quae facis, posse subduci. Magnam tibi personam hominum consensus imposuit; haec tibi tuenda est. Circumstat te omnis ista consolandum frequentia1 et in animum tuum inquirit ac perspicit quantum roboris ille adversus dolorem habeat et utrumne tu tantum rebus secundis uti dextere scias, an et adversas possis viriliter ferre. Observantur oculi tui.

如果你告诫自己,你所做的一切都无法被隐匿,那么这一点也能阻止你陷入过度的悲痛之中。众人的共识已将一个崇高的角色托付于你,你必须维护好这个角色。所有这些前来抚慰的人群都环绕着你,打量着你的内心,审视着它在悲痛面前拥有多少力量,以及你是仅仅懂得在顺境中应对自如,还是同样能够刚毅地承受逆境。众目正在注视着你的双眼。

§6.2

​Liberiora sunt omnia iis, quorum affectus tegi possunt; tibi nullum secretum liberum est. In multa luce fortuna te posuit; omnes scient, quomodo te in isto tuo gesseris vulnere, utrumne statim percussus arma summiseris an in gradu steteris. Olim te in altiorem ordinem et amor Caesaris extulit et tua studia eduxerunt. Nihil te plebeium decet, nihil humile. Quid autem tam humile ac muliebre est quam consumendum se dolori committere?

对于那些能够掩藏自己情感的人来说,一切都更加自由;而对你而言,没有任何隐秘之处是自由的。命运已将你置于众目睽睽的光芒之下;所有人都会知道你在承受这一创伤时是怎样表现的,知道你是甫一受创便放下了武器,还是依然坚守阵地。早在从前,凯撒的恩遇就提拔了你,你的才学也将你带入了更高的阶层。任何平民之态、任何卑微之举都与你不相称。然而,把自己交付给悲痛任其吞噬,还有什么比这更加卑微、更加软弱女气的呢?

§6.3

​Non idem tibi in luctu pari quod tuis fratribus licet; multa tibi non permittit opinio de studiis ac moribus tuis recepta, multum a te homines exigunt, multum expectant. Si volebas tibi omnia licere, ne convertisses in te ora omnium;2 nunc tantum tibi praestandum est, quantum promisisti. Omnes illi, qui opera ingenii tui laudant, qui describunt, quibus, cum fortuna tua opus non sit,3 ingenio opus est, custodes animi tui sunt. Nihil umquam ita potes indignum facere perfecti et eruditi viri professione, ut non multos admirationis de te suae paeniteat.4

在面对同样的悲痛时,你与你的兄弟们所享有的特权并不同;关于你的学识与品格的公认评价不容许你做许多事,人们对你要求极高,期望极殷。如果你当初想要为所欲为,就不该把众人的目光引向自己;而如今,你承诺了多少,就必须展现出多少。所有那些赞美你才智之作的人、那些抄录它们的人、那些虽不需要你的权势财富却需要你的才华的人,都是你心灵的监护者。你绝不可能做出任何有损于一个造诣精湛且饱学之士的声誉的事情,而不使许多人后悔曾经对你深怀钦佩。

§6.4

​Non licet tibi flere immodice, nec hoc tantummodo non licet; ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut assidua laboriosi officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere. Multa tibi non licent, quae humillimis et in angulo iacentibus licent. Magna servitus est magna fortuna; non licet tibi quicquam arbitrio tuo facere.

你不能过分痛哭,而且不仅此一项不被容许;你甚至不能把睡眠延长至白昼的某一部分,不能从纷扰的政务中逃往恬静乡野的闲暇,不能用怡情的旅行来调养那因劳苦职责的日夜坚守而疲惫不堪的身躯,不能用形形色色的表演来排遣心绪,也不能凭着自己的意愿来安排一天的时光。许多对于最卑微者、蜷缩在角落里的人而言被容许的事,对你却全不容许。“巨大的幸运便是一场巨大的奴役”;你不能凭自己的意愿去做任何事。

§6.5

​Audienda sunt tot hominum milia, tot disponendi libelli; tantus rerum ex orbe toto coeuntium congestus, ut possit per ordinem suum principis maximi animo subici, exigendus est. Non licet tibi, inquam, flere; ut multos flentes audire possis, ut periclitantium et ad misericordiam mitissimi Caesaris pervenire cupientium lacrimas siccare, lacrimae tibi tuae adsiccandae sunt.

有成千上万的人等待聆听,有那么多的请愿奏本等待审理;来自全世界汇聚而成的如此巨量事务必须加以考核审理,以便能井然有序地呈递于最伟大的元首御览。我说,你不能哭泣;为了能够倾听众多哭泣者的诉求,为了拭干那些身处险境、渴望求得至仁至慈的凯撒怜悯之人的眼泪,你必须拭干自己的泪水。

语法注4 条
  1. 6.1omnis ista consolandum frequentia

    consolandum 在手抄本中作动名词宾格,表目的(修饰 frequentia 或作副词性目的表达)。校勘学者亦常将其校订为 consolantium(现在分词属格)或 consolandi(动名词属格),无论何种处理,在句法意涵上均指“前来慰问的人群”。

  2. 6.3ne convertisses in te ora omnium

    ne 搭配虚拟式过去完成时 convertisses,表示对过去行为的责备或“本不该”之意(“你当初便不该将众人的目光吸引到自己身上”),呼应前半句直陈式未完成过去的条件从句 Si volebas。

  3. 6.3cum fortuna tua opus non sit

    cum 为兼具让步意味的从属连词(“尽管他们不需要你的财富/权势”)。其句法为 opus est 搭配夺格 fortuna tua 的非人称结构,与后文的 ingenio opus est 形成并列对比。

  4. 6.3ut non multos admirationis de te suae paeniteat

    在 ut non 引导的连带结果从句中,包含非人称动词 paenitet 的固定结构:人作宾格(multos),后悔之事由作属格(admirationis)。与主句的否定代词 Nihil 形成双重否定含义。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:6.1-6.5