← 小塞内卡

致波利比乌斯的慰问信

§7.1-7.4

肩负世界的凯撒与臣民的隐忍之责

塞涅卡提醒波利比乌斯谨记为万人安宁而牺牲个人自由、肩负整个世界重担的凯撒,指出只要元首安康,波利比乌斯便无权沉溺于个人悲痛或抱怨命运。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.1

​Haec tamen etiamnunc levioribus te remediis adiuvabunt; cum voles1 omnium rerum oblivisci, Caesarem cogita. Vide, quantam huius in te indulgentiae fidem, quantam industriam debeas; intelleges non magis tibi incurvari licere quam illi, si quis modo est fabulis traditus, cuius umeris mundus innititur.2

然而,即使这些事如今也只能作为较轻的疗方来协助你;每当你想要忘却一切事务时,请想想凯撒。看看对于他对你的恩宠,你欠下了多么巨大的忠诚,欠下了多么巨大的勤勉;你便会明白,比起那位——倘若神话所传确有其人——肩上承受着整个世界的人物,你绝没有更多弯腰屈服的权利。

§7.2

​Caesari quoque ipsi, cui omnia licent, propter hoc ipsum multa non licent. Omnium somnos illius vigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio. Ex quo se Caesar orbi terrarum dedicavit, sibi eripuit, et siderum modo, quae irrequieta semper cursus suos explicant, numquam illi licet subsistere nec quicquam suum facere.

即使对于万事皆受容许的凯撒本人而言,也正因如此,许多事情对他反而是不被容许的。他的通宵警醒守护着万人的睡眠,他的辛劳守护着万人的安闲,他的勤勉守护着万人的享乐,他的繁忙守护着万人的清闲。自从凯撒将自己奉献给全世界的那一刻起,他就将自己从自身剥夺了出去;犹如那些永不停歇地运转着自己轨道的星辰一样,他绝不被允许停步不前,也绝不被允许做任何只属于他自己的事情。

§7.3

​Ad quendam itaque modum tibi quoque eadem necessitas iniungitur; non licet tibi ad utilitates tuas, ad studia tua respicere. Caesare orbem terrarum possidente impertire te nec voluptati nec dolori nec ulli alii rei potes; totum te Caesari debes.

因此在某种程度上,同样的必然性也被强加于你;你不能回顾自己的私利与自己的学业。在凯撒统治着整个世界之时,你既不能把身心分给享乐,也不能分给悲痛,或是任何其他事物;你把自己的一切都欠给了凯撒。

§7.4

​Adice nunc quod, cum semper praedices cariorem tibi spiritu tuo Caesarem esse, fas tibi non est salvo Caesare de fortuna queri.3 Hoc incolumi salvi tibi sunt tui, nihil perdidisti; non tantum siccos oculos tuos esse sed etiam laetos oportet; in hoc tibi omnia sunt, hic pro omnibus est. Quod longe a sensibus tuis prudentissimis piissimisque abest, adversus felicitatem tuam parum gratus es, si tibi quicquam hoc salvo flere permittis.

现在还要加上这一点:既然你始终宣称凯撒比你自己的生命气息还要宝贵,那么在凯撒安康无恙之时,抱怨命运对你而言便是不合道义的。只要他平安无事,你的亲人对你而言就是平安的,你一无所失;你的双眼不仅应当干涸无泪,甚至应当充满欢欣;在他身上你拥有了一切,他一人足以抵得上万物。这虽与你那极为明智且极为虔敬的性情相去甚远,但只要他安好,你若容许自己为任何事哭泣,你便是对自己的福祉不知感恩了。

语法注3 条
  1. 7.1cum voles

    cum 为时间连词(“当你想要……时”),带直陈式将来时 voles。不定式 oblivisci 支配属格宾语 omnium rerum。

  2. 7.1illi, si quis modo est fabulis traditus, cuius umeris mundus innititur

    illi 是受非人称动词 licere 支配的与格,与前面的 tibi 形成并列对贞(“不容许你弯腰屈服,正如不容许那人……”)。此处并未直呼阿特拉斯之名,而是借助插入的条件从句 si quis modo est fabulis traditus(“如果神话中确有其人流传下来”)与修饰 illi 的关系从句 cuius umeris mundus innititur(“其肩膀上支撑着整个世界的那个人”),以迂回修辞指代托天巨神。

  3. 7.4fas tibi non est salvo Caesare de fortuna queri

    salvo Caesare 是由名词与形容词构成的夺格绝对结构,充当条件或伴随状语(“只要凯撒安康无恙”)。表语名词 fas 表示超越世俗规约或法律允许(licet)的道德与宗教正当性,以此强调在皇帝健在之时哀叹个人厄运无异于道义上的不敬。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:7.1-7.4