- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:5.1-5.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者指出亡兄绝不愿看到波利比乌斯深陷悲痛,并劝勉他应如良将隐忍逆境一般掩藏伤痛,为其他在世的兄弟树立坚毅的榜样并成为他们的抚慰者。
Illud quoque te non minimum adiuvent, si cogitaverit nulli minus gratum esse dolorem tuum quam ei, cui praestari videtur; torqueri ille te aut non vult aut non intellegit. Nulla itaque eius officii ratio est, quod ei, cui praestatur, si nihil sentit, supervacuum est, si sentit, ingratum est.
如果你考虑到这一点,这也将对你大有裨益:对于你的悲痛,最不乐见其成的莫过于那位被视为受献者的人;他要么不希望你遭受折磨,要么根本无从感知。因此,履行这样一种职责毫无道理可言,因为对于被敬奉的人来说,如果他毫无知觉,这便是多余的;如果有知觉,这便是令人不快的。
Neminem esse toto orbe terrarum, qui delectetur lacrimis tuis, audacter dixerim. Quid ergo? Quem nemo adversus te animum gerit, eum esse tu credis fratris tui,1 ut cruciatu tui noceat tibi, ut te velit abducere ab occupationibus tuis, id est a studio et a Caesare? Non est hoc simile veri. Ille enim indulgentiam tibi tamquam fratri praestitit, venerationem tamquam parenti, cultum tamquam superiori; ille desiderio tibi esse vult, tormento esse non vult. Quid itaque iuvat dolori intabescere, quem, si quis defunctis sensus est, finiri frater tuus cupit?
我敢断言,在整个世界上,没有一个人会因你的眼泪而高兴。既然如此,难道你会相信,没有一个人对你抱有的心态,竟会属于你的兄弟,以至于他要用折磨来伤害你,要把你从你的事务中——也就是从学业和凯撒身边——拉扯开吗?这绝非近情合理之事。因为他对待你,如对兄弟般包容,如对父母般敬仰,如对尊长般侍奉;他希望成为你思念的对象,而不是折磨的源头。因此,如果亡者尚有某种感知,你的兄弟本巴不得终止这份痛苦,你为了它而日渐消沉又有何益?
De alio fratre, cuius incerta posset voluntas videri, omnia haec in dubio ponerem et dicerem: "Sive te torqueri lacrimis numquam desinentibus frater tuus cupit, indignus hoc affectu tuo est; sive non vult, utrique vestrum inhaerentem dolorem2 dimitte; nec impius frater sic desiderari debet nec pius sic velit." In hoc vero, cuius tam explorata pietas est, pro certo habendum est nihil esse illi posse acerbius, quam si tibi hic casus eius acerbus est, si te ullo modo torquet, si oculos tuos, indignissimos hoc malo, sine ullo flendi fine et conturbat idem et exhaurit.
关于另一个其心意可能显得不可捉摸的兄弟,我会对这一切存疑,并说道:“倘若你的兄弟希望你被永无止境的泪水所折磨,他便配不上你这份深情;倘若他不希望如此,你便该抛下缠绕着你们两人的悲痛;既不该如此哀悼一个不孝不义的兄弟,一个孝笃仁爱的兄弟也绝不会希望如此。”然而对于这位其爱心早已昭然若揭的人,我们必须确信:如果他的这一变故令你痛苦,如果它以任何方式折磨你,如果它在无休止的哭泣中既扰乱又耗竭了你那绝不该受此灾祸之累的双眼,那么对他而言绝没有什么比这更为痛苦的了。
Pietatem tamen tuam nihil aeque a lacrimis tam inutilibus abducet, quam si cogitaveris fratribus te tuis exemplo esse debere fortiter hanc fortunae iniuriam sustinendi.3 Quod duces magni faciunt rebus affectis,4 ut hilaritatem de industria simulent et adversas res adumbrata laetitia abscondant, ne militum animi, si fractam ducis sui mentem viderint, et ipsi collabantur, id nunc tibi quoque faciendum est.
然而,没有什么能像这样有力地使你的深情摆脱如此无益的泪水:那就是想到你应该成为你兄弟们的楷模,勇毅地承受命运的这一伤害。伟大的将领们在危难关头所做的事——特意伪装出欢愉,以虚饰的喜悦掩盖逆境,以免士兵们一旦看到统帅意志崩溃便自己也军心瓦解——如今也必须由你来践行。
Indue dissimilem animo tuo vultum et, si potes, proice omnem ex toto dolorem, si minus, introrsus abde et contine, ne appareat, et da operam, ut fratres tui te imitentur, qui honestum putabunt, quodcumque te facientem viderint, animumque ex vultu tuo sument. Et solacium debes esse illorum et consolator; non poteris autem horum maerori obstare, si tuo indulseris.
换上一副与你内心截然不同的面容吧;若你能做到,就彻底抛弃一切悲痛;若做不到,便将其深藏于内心并加以克制,勿使外露;并努力让你的兄弟们效仿你,他们凡见到你所做的一切都会认为是正直崇高的,并会从你的神色中汲取勇气。你应当成为他们的慰藉与抚慰者;但如果你放纵自己的悲痛,便绝无法遏制他们的哀伤。
- 5.2Quem nemo adversus te animum gerit, eum esse tu credis fratris tui
关系从句 Quem...gerit 的先行词 eum 充当不定式 esse 的宾格主语(主句动词为 credis),而 fratris tui 作表语性所有属格:“难道你相信没有人对你怀有的心态,会是属于你兄弟的吗?”
- 5.3utrique vestrum inhaerentem dolorem
utrique vestrum 是与格,作分词 inhaerentem 的补足语(“缠绕着你们两人的悲痛”)。vestrum 是 vos 的部分属格,修饰代词与格 utrique。
- 5.4fratribus te tuis exemplo esse debere fortiter hanc fortunae iniuriam sustinendi
双重与格结构:fratribus tuis 为利害与格,exemplo 为目的/结果与格。动名词短语 fortiter...sustinendi 采用属格,修饰并规定 exemplo 的具体内容(“勇毅承受……的榜样”)。
- 5.4rebus affectis
由 res 和被动分词 affectus(“受削弱的”、“受损的”)构成的夺格独立结构,表示背景情况:“在局势受损/处于危急关头之时”。
