- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:2.1-2.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡向波利比乌斯阐明悲痛的徒劳,表示若哭泣有用愿为其倾尽泪水,随后化身为原告控诉命运女神:指出面对这位不为财富、名利、健康乃至生死所动的君子,命运正是蓄意通过夺走其兄弟这一唯一的软肋来重创他。
Illud quoque te non minimum adiuvent,1 si cogitaveris nihil profuturum dolorem tuum nec illi, quem desideras, nec tibi;2 noles enim longum esse, quod irritum est. Nam si quicquam tristitia profecturi sumus, non recuso quicquid lacrimarum fortunae meae superfuit tuae fundere; inveniam etiamnunc per hos exhaustos iam fletibus domesticis oculos quod effluat, si modo id tibi futurum bono est.
如果你想到你的悲痛无论对你所怀念的人还是对你自己都毫无益处,这也将对你大有裨益;因为你绝不会希望那徒劳无益之事长久持续。假若我们借由悲哀真能有所成全,我也决不推辞为你所遭遇的命运倾尽我自身厄运所残存的一切眼泪;即便透过这双早已因家门之丧而哭干的双眼,只要能对你有所裨益,我至今仍能寻出流淌的泪水。
Quid cessas? Conqueramur, atque adeo ipse hanc litem meam faciam:3 "Iniquissima omnium iudicio fortuna, adhuc videbaris sinu eum hominem continuisse, qui munere tuo tantam venerationem receperat, ut, quod raro ulli contigit, felicitas eius effugeret invidiam. Ecce eum dolorem illi, quem salvo Caesare accipere maximum poterat, impressisti, et cum bene illum undique circuisses, intellexisti hac parte tantummodo patere ictibus tuis. Quid enim illi aliud faceres?
你为何犹豫?让我们一同申诉吧,或者不如由我自己将这场诉讼揽为己任:“在所有人眼中最为不公的命运啊,在此之前,你似乎一直将那个人揽在怀中,他因你的赏赐而获得了如此崇高的尊崇,以至于——这在任何人身上都极为罕见——他的幸运竟然免遭嫉妒。看哪,在恺撒安然无恙的前提下他所能承受的最大痛苦,你却加诸其身;并且在从各方周密地打量他之后,你领悟到他唯独在这一处向你的打击敞开着缺口。因为你还能对他施加别的什么呢?
Pecuniam eriperes? Numquam illi obnoxius fuit; nunc quoque, quantum potest, illam a se abigit et in tanta facilitate adquirendi nullum maiorem ex ea fructum quam contemptum eius petit.
夺走他的钱财吗?他从未受制于金钱;如今他也尽可能将其驱离自身,并在如此轻易便可敛财的境遇中,除了对财富的鄙弃之外不从中谋求更大的果实。
Eriperes illi amicos? Sciebas tam amabilem esse, ut facile in locum amissorum posset alios substituere; unum enim hunc ex eis, quos in principali domo potentes vidi, cognovisse videor, quem omnibus amicum habere eum expediat, magis tamen etiam libet.4
夺走他的朋友吗?你知道他是如此可亲,以至于能轻易找到他人来填补失去者的空缺;因为在我见过于皇室宅邸中手握重权的人里面,他似乎是我所认识的唯一一个,所有人与他为友不仅是出于利害考量,更出于心甘情愿。
Eriperes illi bonam opinionem? Solidior est haec apud eum, quam ut a te quoque ipsa concuti possit.5 Eriperes bonam valetudinem? Sciebas animum eius liberalibus disciplinis, quibus non innutritus tantum sed innatus est, sic esse fundatum, ut supra omnis corporis dolores emineret. Eriperes spiritum?
夺走他的声誉吗?这在他身上牢固得连你自己都无法撼动。夺走他的健康吗?你知道他的心灵因博雅学问——他不仅在其中被滋养,更仿佛生于其中——而打下了坚实根基,以至于能超拔于肉体的一切痛苦之上。夺走他的生命吗?
Quantulum nocuisses! Longissimum illi ingeni aevum fama promisit; id egit ipse, ut meliore sui parte duraret et compositis eloquentiae praeclaris operibus a mortalitate se vindicaret. Quam diu fuerit ullus litteris honor, quam diu steterit aut Latinae linguae potentia aut Graecae gratia, vigebit cum maximis viris, quorum se ingeniis vel contulit vel, si hoc verecundia eius recusat, applicuit.
那你能造成的伤害又是何其微小!声名为他的才华许下了最悠久的岁月;他自己也努力使自己在自身更好的部分中长存,并通过撰写光辉的雄辩之作将自己从终有一死的命运中拯救出来。只要文学还享有一丝崇敬,只要拉丁语的威能或希腊语的优美依然矗立,他就将与最伟大的人们一同永葆光芒,他将自己的才华与他们的才华相媲美,或者若他的谦逊拒绝此说,他也至少依附于他们。
Hoc ergo unum excogitasti, quomodo maxime illi posses nocere; quo melior est enim quisque, hoc saepius ferre te consuevit sine ullo dilectu furentem et inter ipsa beneficia metuendam. Quantulum erat tibi immunem ab hac iniuria praestare eum hominem,6 in quem videbatur indulgentia tua ratione certa pervenisse et non ex tuo more temere incidisse!"
因此你唯独构想出了这一点:如何能最大程度地伤害他;因为一个人越是善良优秀,就越习惯于忍受你那毫无节制的狂怒、以及在施予恩惠之时仍令人畏惧的本性。对于这样一个人——你的宽厚似乎是出于确凿的理性降临于他,而非依循你的惯例随意落在他头上——要让他免受这般伤害,对你而言曾经是何其微不足道的一件事啊!”
- 2.1Illud quoque te non minimum adiuvent
手抄本在此处记录为复数形式 adiuvent,但从单数主语 illud 以及随后的 si 条件从句来看,语法上本应为单数形式 adiuvet。在此依原文作解,将 illud 视为对后文 si 引导的整个思考内容的先行指示(“以下这一点也将对你大有助益”)。
- 2.1nihil profuturum dolorem tuum nec illi, quem desideras, nec tibi
由 cogitaveris 统领的宾格加不定式结构(AcI)。主格宾格为 dolorem tuum,与之呼应的是将来时不定式 profuturum [esse]。nec... nec... 连接了两个利益与格(illi 和 tibi),表示“无论对彼还是对己均无益处”。
- 2.2quid cessas ? Conqueramur, atque adeo ipse hanc litem meam faciam
Conqueramur 为劝勉用法虚拟式(“让我们申诉吧”)。随后的 atque adeo 用于修正或加强前述语句(“甚至/不如说”)。短语 litem meam facere 源自罗马法术语(将他人的诉讼揽为己事),标志着塞涅卡在此扮演起为波利比乌斯向命运女神提出公诉的辩护人角色。
- 2.4quem omnibus amicum habere eum expediat, magis tamen etiam libet
关系代名词 quem 指涉前面的先行词 eum(波利比乌斯),作 amicum habere 的宾语。非人称动词 expediat 与 libet 共同统领这一结构,在“与他为友对所有人皆有利(expediat)”与“人们发自内心地乐意如此(libet)”之间形成对比。
- 2.5Solidior est haec apud eum, quam ut a te quoque ipsa concuti possit
比较级 solidior 与 quam ut + 虚拟式(possit)相呼应,表示“过于坚固以至于连你自己也无法撼动”。a te quoque ipsa 强化了施动者,“甚至连你自己(命运)”。
- 2.7Quantulum erat tibi immunem ab hac iniuria praestare eum hominem
Quantulum erat 采用未完成过去时直陈式表达虚拟语气色彩的感叹惯用语(“对你而言本是何其微不足道的一件事”)。不定式短语 praestare eum hominem immunem 作句子的真正主语,tibi 为利益与格。
