- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:1.1-1.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阐述了人造建筑、城邦乃至整个宇宙在自然的必然法则下皆难逃毁灭,并论证正是人人皆须面对死亡与丧失的普遍平等,构成了最大的慰藉。
Urbes ac monumenta saxo structa, si vitae nostrae compares, firma sunt;1 si redigas ad condicionem naturae omnia destruentis et unde edidit eodem revocantis,2 caduca sunt. Quid enim immortale manus mortales fecerunt? Septem illa miracula et si qua his multo mirabiliora sequentium annorum extruxit ambitio aliquando solo aequata visentur. Ita est: nihil perpetuum, pauca diuturna sunt; aliud alio modo fragile est, rerum exitus variantur, ceterum quicquid coepit et desinit.
用石头建造的城池和纪念碑,如果与我们的生命相比,确实是坚固的;但若将它们还原到毁灭万物、又将万物召回其出生之处的自然法则,它们便是脆弱易逝的。凡人的双手又曾创造过什么不朽之物呢?那著名的七大奇迹,以及后世岁月的雄心所建立的任何远比它们更令人惊叹的建筑,有朝一日都将被目睹被夷为平地。确是如此:没有任何事物是永恒的,能持久的也寥寥无几;万物各以不同的方式趋于破碎,事物的终局各异,然而凡有始者必有终。
Mundo quidam minantur interitum et hoc universum, quod omnia divina humanaque complectitur, si fas putas credere, dies aliquis dissipabit et in confusionem veterem tenebrasque demerget. Eat nunc aliquis et singulas comploret animas.3 Carthaginis ac Numantiae Corinthique cinerem et si quid aliud altius cecidit lamentetur, cum etiam hoc quod non habet quo cadat sit interiturum;4 eat aliquis et fata tantum aliquando nefas ausura sibi non pepercisse conqueratur.
甚至有人预言世界将遭灭亡;而这包含一切神圣与人类之物的整个宇宙,如果你认为相信这一点并不违背神意,终有一日会被驱散,坠入远古的混沌与黑暗之中。现在就让某个人去哭悼个别的灵魂吧!让他去哀叹迦太基、努曼提亚和科林斯的焦土,去哀叹任何从更高处坠落之物吧,既然就连这已无处可坠的〔宇宙〕也终将毁灭;让某个人去抱怨那有朝一日胆敢犯下如此大罪的命运竟然没有宽恕他吧!
Quis tam superbae impotentisque arrogantiae est, ut in hac naturae necessitate omnia ad eundem finem revocantis se unum ac suos seponi velit ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam domum subtrahat?
究竟有谁怀有如此傲慢而放纵的狂妄,竟希望在自然将万物召回同一归宿的这种必然之中,唯独自己与家人能被置之度外,并从那甚至迫降在世界本身的毁灭中抽离出某座宅邸呢?
Maximum ergo solacium est cogitare id sibi accidisse, quod omnes ante se passi sunt omnesque passuri; et ideo mihi videtur rerum natura, quod gravissimum fecerat, commune fecisse,5 ut crudelitatem fati consolaretur aequalitas.
因此,最大的安慰莫过于想到降临在自己身上的,正是所有先于自己的人所承受过的、以及所有后人必将承受的事;正因如此,在我看来,自然是将她造成的最沉重之物化作了普遍共有之物,以便用这种均等来抚慰命运的残酷。
- 1.1si vitae nostrae compares, firma sunt ; si redigas ad condicionem naturae ... caduca sunt
动词 compares 和 redigas 均为现在时虚拟式第二人称单数,表示泛指不特定人称的“泛指第二人称虚拟式”(subjunctive of generalized second person);而归结句的谓语 sunt 则用直陈式,陈述在不同比较基准下成立的普遍真理。
- 1.1unde edidit eodem revocantis
由关系副词 unde 与相应的指示副词 eodem 构成的呼应句式。分词 revocantis 修饰 naturae 并带副词 eodem,意为“(将万物)召回其出产之处(eodem... unde edidit)”。
- 1.2Eat nunc aliquis et singulas comploret animas
动词 eat 与 comploret 为虚拟式现在时第三人称单数,表面上是劝告语气,语境中则带有讽刺或让步意味(“现在就让某人去哀叹吧……”),以凸显在宇宙毁灭面前个人哀怨的微不足道。后续的 lamentetur 与 conqueratur 承接了相同的句式。
- 1.2cum etiam hoc quod non habet quo cadat sit interiturum
连词 cum 引导让步从句(“既然甚至这……亦将毁灭”),统辖迂说法主动相虚拟式 sit interiturum。先行词 hoc 指代宇宙,关系从句中的 quo cadat 为虚拟式现在时,表特征或结果(“已经没有可以让它坠落之处”)。
- 1.4quod gravissimum fecerat, commune fecisse
不定式 fecisse 构成双重宾格结构:内含先行词的关系代词从句 quod gravissimum fecerat(“其造成的最沉重之物”)充当直接宾语,形容词 commune 充当宾语补足语(谓语宾格,“使之成为普遍共有的”)。主句动词 videtur 以 rerum natura 为主语,构成人称受动结构,统辖不定式 fecisse。
