- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:3.1-3.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡赞美了波利比乌斯英年早逝的弟弟所具备的优秀秉性与手足深情,并对残酷的命运发起激烈控诉,质问其为何无端打破这一和睦门庭的平静,使身蒙恺撒恩泽的波利比乌斯陷入悲恸。
Adiciamus, si vis, ad has querellas ipsius adulescentis interceptam inter prima incrementa indolem; dignus fuit ille te fratre. Tu certe eras dignissimus, qui ne ex indigno quidem quicquam doleres fratre.1 Redditur illi testimonium aequale omnium hominum; desideratur in tuum honorem, laudatur in suum.
如果你愿意,让我们在这些申诉中再加上这位青年自身在初露头角时便遭折断的秉性;他配得上你做他的兄长。而你无疑是最应当受到尊重的,哪怕面对一个不肖的兄弟,也本不应承受任何痛苦。所有人一致向他致以相同的见证:人们为你的荣耀而怀念他,为他自身的荣耀而称颂他。
Nihil in illo fuit, quod non libenter adgnosceres. Tu quidem etiam minus bono fratri fuisses bonus, sed in illo pietas tua idoneam nacta materiam multo se liberius exercuit. Nemo potentiam eius iniuria sensit, numquam ille te fratrem ulli minatus est. Ad exemplum se modestiae tuae formaverat cogitabatque, quantum tu et ornamentum tuorum esses et onus; suffecit ille huic sarcinae.
在他身上,绝无任何你不愿欣然认可的特质。你纵使面对一个不那么出色的兄弟,也本会善意相待,但他为你的手足深情提供了恰当的依托,使其得以更加自由地抒发。没有人因遭受不公而感受到他的权势,他也从未以你这位兄长去威胁任何人。他依循你谦逊的风范塑造自身,深知你对家族而言既是莫大的荣耀也是沉重的负担;而他足以承担起这副重担。
O dura fata et nullis aequa virtutibus! Antequam felicitatem suam nosset frater tuus, exemptus est. Parum autem me indignari scio; nihil est enim difficilius quam magno dolori paria verba reperire. Etiamnunc tamen, si quid proficere possumus, conqueramur:
苛刻的命运啊,对任何德行都毫无公正可言!你的兄弟尚未领略自己的幸福,便被夺走了性命。然而我知道自己的激愤仍显苍白;因为再没有比为巨大的悲痛找到相称的言辞更为艰难的事了。即便如此,假若我们尚能有所成效,那就让我们继续控诉吧:
" Quid tibi voluisti, tam iniusta et tam violenta fortuna? Tam cito te indulgentiae tuae paenituit? Quae ista crudelitas est, in medios fratres impetum facere et tam cruenta rapina concordissimam turbam imminuere? Tam bene stipatam optimorum adulescentium domum, in nullo fratre degenerantem, turbare et sine ulla causa delibare voluisti ? Nihil ergo prodest innocentia ad omnem legem exacta, nihil antiqua frugalitas, nihil felicitatis summae potentia summa conservata abstinentia,2 nihil sincerus et tutus litterarum amor, nihil ab omni labe mens vacans? Luget Polybius, et in uno fratre quid de reliquis possit metuere admonitus etiam de ipsis doloris sui solaciis timet. Facinus indignum! Luget Polybius et aliquid propitio dolet Caesare!3 Hoc sine dubio, impotens fortuna, captasti, ut ostenderes neminem contra te ne a Caesare quidem posse defendi."
“如此不公且暴虐的命运啊,你究竟意欲何为?你竟如此迅速地对自己先前的恩惠感到悔恨了吗?闯入兄弟们中间、以这般血腥的掠夺削弱一个和睦至极的群体,这是何等残酷的行径?这户充盈着优秀青年、无一人堕落的门庭,你竟妄图去扰乱它,毫无缘由地摧折它吗?难道遵循一切法度严求的清白纯良毫无益处,古朴的节制毫无益处,以极高的自制所维系的极盛幸运之权柄毫无益处,对文学真挚而纯正的热爱毫无益处,毫无瑕疵的心灵也毫无益处吗?波利比乌斯在哀恸,他在失去一个兄弟后警觉到对其他兄弟该当心存何等忧虑,甚至开始为自己悲痛时的慰藉本身感到担忧。何其不公的暴行!波利比乌斯在哀恸,在恺撒隆恩庇佑之下竟承受着苦痛!专横的命运啊,你处心积虑所谋求的无疑正是这一点:向世人证明面对你,甚至连恺撒也无法庇护任何人。”
- 3.1Tu certe eras dignissimus, qui ne ex indigno quidem quicquam doleres fratre.
形容词 dignissimus 后面接带有虚拟式 doleres 的关系从句(qui... doleres),构成表特征或结果的关系从句,意为“最理应不承受任何痛苦的人”。介词短语 ex indigno... fratre 作夺格表示痛苦的来源或原因,与前文的 te fratre 形成呼应与对仗。
- 3.5nihil felicitatis summae potentia summa conservata abstinentia
此句为谓语动词 prodest 的并列主语之一,句中存在倒置(hyperbaton):核心名词 potentia(主格)由属格短语 felicitatis summae 修饰,分词 conservata(主格阴性单数)修饰 potentia,并带手段夺格 summa abstinentia,意为“以极高的自制所维系的极盛幸运之权能”。
- 3.5propitio dolet Caesare
propitio... Caesare 是由名词与形容词构成的独立夺格,带有让步或情境意味(“即便恺撒隆恩垂顾 / 在恺撒垂怜之时”),突出了命运的蛮横不公:即便身处君主的庇佑与恩宠之下,亦无法幸免于悲痛。
