← 小塞内卡

致波利比乌斯的慰问信

§17.1-17.6

先帝诸贤的克制与卡利古拉的劣迹反例

劝告波利比乌斯效法已被神化诸位皇帝的坚定与克制来承受丧亲之痛,并严厉斥责卡利古拉在失去妹妹时表现出的狂乱、荒唐与残虐这一反面恶例。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§17.1

​Debes itaque eos intueri omnes, quos paulo ante rettuli, aut adscitos caelo aut proximos, et ferre aequo animo fortunam ad te quoque porrigentem manus, quas ne ab eis quidem, per quos iuramus, abstinet;1 debes illorum imitari firmitatem in perferendis et evincendis doloribus, in quantum modo homini fas est per divina ire vestigia. Quamvis sint ​in aliis rebus dignitatum ac nobilitatum magna discrimina, virtus in medio posita est; neminem dedignatur, qui modo dignum se illa iudicat. Optime certe illos imitaberis, qui cum indignari possent2 non esse ipsos exsortes huius mali, tamen in hoc uno se ceteris exaequari hominibus non iniuriam sed ius mortalitatis iudicaverunt tuleruntque nec nimis acerbe et aspere, quod acciderat, nec molliter et effeminate; nam et non sentire mala sua non est hominis et non ferre non est viri.3

因此,你应当仰望我刚才提到的那些人,他们要么已被接引升天,要么最接近天界;当命运亦向你伸出双手时,你当以平静之心来承受——这双手即便对我们据以起誓的那些人也未曾收敛;你应当效法他们在忍受和战胜悲痛时的坚定,仅以凡人循着神圣足迹前行尚属合乎天道为限。尽管在其他事情上地位与门第存在巨大差异,美德却置于众人皆可企及之地;凡认为自己配得上美德之人,美德决不予以轻视。那些人本可愤恨自己竟未能免遭这种灾祸,然而他们断定,在这一件事上与其余人类等同绝非不公,而是必死之躯的法度,并既不过分痛苦苛烈、亦不软弱柔靡地承受了所发生的一切;你定能以最好的方式效法他们;因为既不感知自身的灾祸不是人之常情,而无法承受又非大丈夫所为。

§17.3

​Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares, quibus fortuna fratres sororesque eripuit, hunc praeterire ex omni Caesarum numero excerpendum, quem rerum natura in exitium opprobriumque humani generis edidit, a quo imperium adustum atque eversum funditus principis mitissimi recreat clementia.

然而,在巡视了所有被命运夺去兄弟姐妹的恺撒之后,我无法略过这个必须从恺撒全体中单独剔除出来的人,大自然生出他乃是为了人类的毁灭与耻辱,而因他被焚毁并彻底颠覆的帝国,正由最温厚的元首以仁德予以复兴。

§17.4

​C. Caesar amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere principaliter4 posset, conspectum conversationemque civium suorum profugit, exsequis sororis suae non interfuit, iusta sorori non praestitit, sed in Albano suo tesseris ac foro et pervolgatis huiusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris elevabat mala. Pro pudor imperii! Principis Romani lugentis sororem alea solacium fuit!

盖乌斯·恺撒在失去妹妹德鲁西拉之时——此人既无法以元首之态表达悲伤,亦无法以元首之态表达喜悦——逃避了同胞公民的视线与交往,未曾出席妹妹的葬礼,未曾向妹妹履行应尽之礼,反而在自己的阿尔巴庄园里借着掷骰、博局以及诸如此类的卑俗消遣来消弭那极度痛楚的丧亡之痛。帝国之耻啊!对于一位哀悼妹妹的罗马元首而言,赌博竟成了他的慰藉!

§17.5

​Idem ille Gaius furiosa inconstantia modo barbam capillumque summittens modo tondens Italiae ac Siciliae oras errabundus permetiens et numquam satis certus, utrum lugeri vellet an coli sororem, eodem omni tempore, quo templa illi constituebat ac pulvinaria, eos qui parum maesti fuerant, crudelissima adficiebat animadversione; eadem enim intemperie animi adversarum rerum ictus ferebat, qua secundarum elatus eventu super humanum intumescebat modum.

正是这位盖乌斯,以狂乱的反复无常,时而蓄留须发,时而剃除干净,流浪般巡行于意大利与西西里的海岸,始终无法确定自己究竟是要让妹妹受到哀悼,还是让她受到崇拜;就在他为她建立神庙与神榻的全部时间里,他却对那些不够悲伤的人施加最残酷的刑罚;因为他正是以被顺境结果冲昏头脑而狂妄膨胀到超出常人限度时的同样放纵失度的心智,来承受逆境的打击。

§17.6

​Procul istud exemplum ab omni Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis sevocare lusibus aut sordium ac squaloris foeditate irritare aut alienis malis obiectare minime humano solacio.5

愿这一恶例远离每一位罗马男子:绝不要用不合时宜的玩乐来排遣自己的悲痛,亦不要用肮脏与污秽的丑恶来激化悲痛,更不要拿别人的灾祸作为娱乐,以此作为最丧失人性的慰藉。

语法注5 条
  1. 17.1quas ne ab eis quidem, per quos iuramus, abstinet

    关系从句“per quos iuramus”(我们据以起誓之人)是指在官方誓言中所呼求的神格化历代皇帝。作者以此转喻强调,即便是这些位列仙班之人,命运之手也未曾宽免。

  2. 17.2qui cum indignari possent

    “cum”为让步连词,与后文的“tamen”相呼应,构成“qui, cum indignari possent... tamen... iudicaverunt”(他们虽本可愤慨……然而判定……)的让步从属结构。

  3. 17.2non est hominis et non ferre non est viri

    “hominis”与“viri”均为表特征的谓语性属格,意为“是……的本分/特性”。此处通过修辞上的对仗,鲜明地对比了“homo”(具有感受与情感的普通人之常情)与“vir”(具备坚忍刚毅品格的大丈夫)。

  4. 17.4principaliter

    副词“principaliter”由“princeps”(元首)衍生而来,意为“以合乎元首身份之方式”或“尊严高尚地”。它修饰“dolere”与“gaudere”,批评卡利古拉无论在悲伤还是喜悦中皆完全缺乏作为国家领袖应有的庄重与克制。

  5. 17.6alienis malis obiectare minime humano solacio

    动词“obiectare”常被校改或理解为“oblectare”(以……自娱、取乐,接夺格)。即便按原文保留“obiectare”,亦与“alienis malis”连用,表示拿他人的不幸来消遣取乐。“minime humano solacio”为方式或同位语性质的夺格(“作为一种极无人道的慰藉”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:17.1-17.6