← 小塞内卡

致波利比乌斯的慰问信

§18.1-18.9

借著述使兄弟不朽与全篇结语

作者劝勉波利比乌斯投身学问并借著作使兄弟的记忆不朽,以理性节制悲痛,并在篇末提及自己严酷的流放境况作为宽慰之辞的结语。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§18.1

​Tibi vero nihil ex consuetudine mutandum est tua, quoniam quidem ea instituisti amare studia, quae et optime felicitatem extollunt et facillime minuunt calamitatem eademque et ornamenta maxima homini sunt et solacia. Nunc itaque te studiis tuis immerge altius, nunc illa tibi velut munimenta animi circumda, ne ex ulla tui parte inveniat introitum dolor.

然而,你绝不可改变自己的习惯,因为你确已养成了热爱那些学问的习惯,这些学问既最能彰显顺境,又最易减轻灾厄,对于人而言既是至高无上的荣耀,又是最大的慰藉。因此,现在当更深地沉潜于你的学问之中,现在当把它们如心灵的堡垒般环筑在自己周围,免得悲痛从你的任何一处寻得入口。

§18.2

​Fratris quoque tui produc memoriam aliquo scriptorum monimento tuorum; hoc enim unum est in rebus humanis opus, cui nulla tempestas noceat, quod nulla consumat vetustas. Cetera, quae per constructionem lapidum et marmoreas moles aut terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem constant, non propagant longam diem,1 quippe et ipsa intereunt; immortalis est ingeni memoria. Hanc tu fratri tuo largire, in hac eum conloca; melius illum duraturo semper consecrabis ingenio quam irrito dolore lugebis.

你亦当用你自己著作的某种纪念碑来延展你兄弟的记忆;因为这是人事之中唯一不受任何风暴侵害、不被任何岁月所销蚀的作品。其他那些由筑石、大理石巨构或堆砌至极高处的土丘所构成的工事,并不能延展长久的岁月,因为它们自身亦会毁损;唯有才智的记忆是永恒不朽的。请将这份〔记忆〕赐予你的兄弟,将他安置于其中;你以恒久长存的才智将他奉为不朽,远胜于以无益的悲痛来哀悼他。

§18.3

​Quod ad ipsam fortunam pertinet, etiam si nunc agi apud te causa eius non potest—omnia enim illa, quae nobis dedit, ob hoc ipsum, quod aliquid eripuit, invisa sunt,—tunc tamen erit agenda, cum primum aequiorem te illi iudicem dies fecerit; tunc enim poteris in gratiam cum illa redire. Nam multa providit, quibus hanc emendaret iniuriam, multa etiamnunc dabit, quibus redimat; denique ipsum hoc, quod abstulit, ipsa dederat tibi.

至于命运本身,即便如今在你面前为她辩护尚不可能——因为正是由于她夺走了一样东西,她曾赐予我们的一切便都遭到了痛恨——然而,当时日使你成为对她而言更公正的裁判者时,辩护终将必须进行;因为到那时,你便能与她重修旧好。因为她已预备了许多事物来弥补这一伤害,即便在如今她亦会赐下许多事物来予以补偿;归根结底,正是她所夺走的这件东西,原本亦是她亲自赐予你的。

§18.4

​Noli ergo contra te ingenio uti tuo, noli adesse dolori tuo.2 Potest quidem eloquentia tua quae parva sunt approbare pro magnis, rursus magna attenuare et ad minima deducere; sed alio istas vires servet suas, nunc tota se in solacium tuum conferat. Et tamen dispice, ne hoc iam quoque ipsum sit supervacuum; aliquid enim a nobis natura exigit, plus vanitate contrahitur.

因此,切勿用你的才智来反对你自己,切勿成为你自己悲痛的代言人。你的雄辩确实能够把微小之事证实为伟大事物,反之亦能削弱伟大事物并将其贬抑至微末;但愿它把那些力量留给别处,如今则将全部身心倾注于对你的慰藉。然而你且审察,是否连这本身亦已是多余的;因为大自然对我们要求的不过少许,更多的悲痛则是因虚荣而招致的。

§18.5

​Numquam autem ego a te, ne ex toto maereas, exigam. Et scio inveniri quosdam durae magis quam fortis prudentiae viros, qui negent doliturum esse sapientem. Hi non videntur mihi unquam in eiusmodi casum incidisse, alioquin excussisset illis fortuna superbam sapientiam et ad confessionem eos veri etiam invitos compulisset.

但我决不会要求你全然不哀伤。我也知道有些具有严苛多于坚强之明智的人,断言智者决不会悲伤。在我看来,这些人似乎从未陷入过这般灾祸;否则,命运早就击碎了他们傲慢的智慧,并强迫他们即便不情愿亦不得不承认真理。

§18.6

​Satis praestiterit ratio, si id unum ex dolore, quod et superest et abundat, exciderit;3 ut quidem nullum omnino esse eum patiatur, nec sperandum ulli nec concupiscendum est. Hunc potius modum servet, qui nec impietatem imitetur nec insaniam et nos in eo teneat habitu, qui et piae mentis est nec motae. Fluant lacrimae, sed eaedem et desinant, trahantur ex imo gemitus pectore, sed idem et finiantur; sic rege animum tuum, ut et sapientibus te adprobare possis et fratribus.

若理性从悲痛中剔除那多余且过剩的一点,便已尽了足够的功用;至于让悲痛完全不复存在,任何人既不应心存指望,亦不该如此渴求。愿理性保持这种中庸之道,既不效法不敬,亦不效法疯狂,并使我们保持在既具孝悌之心又无动摇的仪态中。让泪水流淌吧,但亦让泪水止息;让呻吟从胸膛深处引出吧,但亦让呻吟停歇;如此统御你的心灵,使你既能获得智者们的认可,亦能获得兄弟们的称许。

§18.7

​Effice, ut frequenter fratris tui memoriam tibi velis occurrere, ut illum et sermonibus celebres et adsidua recordatione repraesentes tibi, quod ita demum consequi poteris, si tibi memoriam eius iucundam magis quam flebilem feceris; naturale est enim, ut semper animus ab eo refugiat, ad quod cum tristitia revertitur.

务使你时常渴望在心中浮现你兄弟的记忆,在言谈中称颂他,并以恒常的忆念在自己心中重现他的形象;这唯有在你使对他的记忆变得喜悦多于悲切时,方能最终实现;因为心灵总是本能地避开那些伴随着哀愁而复归的事物,此乃人之常情。

§18.8

​Cogita modestiam eius, cogita in rebus agendis sollertiam, in exsequendis industriam, in promissis constantiam. Omnia dicta eius ac facta et aliis expone et tibimet ipse commemora. Qualis fuerit cogita qualisque sperari potuerit. Quid enim de illo non tuto sponderi fratre posset?

想一想他的谦逊,想一想他在处事中的练达,在执行中的勤勉,在诺言中的坚定。将他的一切言行向他人阐述,亦向你自己重温。想一想他曾是怎样的人,又本可指望成为怎样的人。因为关于那位兄弟,究竟有什么是不能稳妥地予以保证的呢?

§18.9

​Haec, utcumque potui, longo iam situ obsoleto et hebetato animo composui. Quae si aut parum respondere ingenio tuo aut parum mederi dolori videbuntur, cogita, quam non possit is alienae vacare consolationi, quem sua mala occupatum tenent, et quam non facile latina ei homini verba succurrant. quem barbarorum inconditus et barbaris quoque humanioribus gravis fremitus4 circumsonat.

这些话语是我在长期的荒废中已然迟钝且麻木的心智之下,倾我所能撰写而成的。如果它们显得或未能充分契合你的才智,或未能充分疗愈你的悲痛,请想一想:一个被自身的灾难完全占据的人,怎能得闲去安慰他人;一个身处野蛮人粗粝喧嚣、甚至连较为文明的野蛮人亦觉沉重的噪杂声环绕之中的人,拉丁语的辞句又是何等不易浮现于其脑际。

语法注4 条
  1. 18.2non propagant longam diem

    longam diem 为宾格,作 propagant(延长、延续)的直接宾语,意为“不能赋予长久的存续期”。在此处 dies 并非指单单的“一日”,而是指“时间跨度”或“岁月”。

  2. 18.4noli adesse dolori tuo

    动词 adesse 在此接与格 dolori tuo,取其司法术语含义,意为“担任……的辩护人”或“在法庭上支持……”。它承接了前文关于命运辩护案(causa)的法庭隐喻,意在劝诫波利比乌斯不要充当自身悲痛的辩护律师去助长它。

  3. 18.6Satis praestiterit ratio, si id unum ex dolore, quod et superest et abundat, exciderit

    主句谓语 praestiterit 为将来完成时直陈式,配合条件从句中的将来完成时 exciderit,表示“如果……理性便将已尽到了足够的职责”。id unum 作为先行词,受到关系从句 quod et superest et abundat 的限定修饰。

  4. 18.9inconditus et barbaris quoque humanioribus gravis fremitus

    名词 fremitus(喧嚣、吼声)同时由形容词 inconditus(粗鄙的、无章法的)和 gravis(沉重的、难以忍受的)修饰。与格短语 barbaris quoque humanioribus 依附于 gravis,意为“即便对较为开化的野蛮人而言亦觉难耐的”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:18.1-18.9