- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:16.1-16.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
克劳狄乌斯皇帝讲述其祖父马克·安东尼及自身丧失兄弟的事例后结束言论;塞涅卡随即接续,指出命运甚至不放过迎奉神明的皇室,并祈愿命运能对仁厚的克劳狄乌斯皇帝展现宽厚与庇护。
M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumvirali potestate praeditus nihil supra se videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audivit.
我的祖父马克·安东尼,除了击败他的那个人之外不逊于任何人,正当他整顿共和国、拥有后三头执政之特权而眼中别无居于其上之人、除去两位同僚外万物皆俯伏于其下之时,听闻了兄弟被杀的消息。
Fortuna impotens, quales ex humanis malis tibi ipsa ludos facis! Eo ipso tempore, quo M. Antonius civium suorum vitae sedebat mortisque arbiter, M. Antonii frater duci iubebatur ad supplicium! Tulit hoc tamen tam triste vulnus eadem magnitudine animi M. Antonius, qua omnia alia adversa toleraverat, et hoc fuit eius lugere viginti legionum sanguine fratri parentare.1
放纵不羁的命运啊,你竟从人类的灾祸中为自己制造出怎样的玩乐!正当马克·安东尼作为同胞公民生死之主宰端坐其位之时,马克·安东尼的兄弟却正被下令押赴刑场!然而马克·安东尼以承受一切其他逆境的同样崇高的胸襟,承受了这记如此令人痛心的创伤;而他的服丧,便是用二十个军团的鲜血来慰藉兄弟的亡灵。
Sed ut omnia alia exempla praeteream, ut in me quoque ipso alia taceam funera, bis me fraterno luctu aggressa fortuna est, bis intellexit laedi me posse, vinci non posse. Amisi Germanicum fratrem, quem quomodo amaverim, intellegit profecto quisquis cogitat, quomodo suos fratres pii fratres ament; sic tamen affectum meum rexi, ut nec relinquerem quicquam, quod exigi deberet a bono fratre, nec facerem, quod reprehendi posset in principe.”
然而,姑且不提所有其他的例证,哪怕在我自己身上也对其他的丧亡保持沉默,命运曾两度以丧弟之痛向我袭来,也两度认识到我可以被伤害,却决不能被征服。我失去了兄弟日耳曼尼库斯;至于我何等爱他,凡是思忖虔敬的兄弟如何挚爱其手足之人,必定都会明了。然而我如此克制自己的情感,以至于既没有遗漏一个好兄弟理应被要求履行的任何义务,也没有做出任何在一位元首身上会遭受指摘的事情。”
Haec ergo puta tibi parentem publicum referre exempla, eundem ostendere, quam nihil sacrum intactumque sit fortunae, quae ex eis penatibus ausa est funera ducere, ex quibus erat deos petitura. Nemo itaque miretur aliquid ab illa aut crudeliter fieri aut inique; potest enim haec adversus privatas domos ullam aequitatem nosse aut ullam modestiam, cuius implacabilis saevitia totiens ipsa funestavit pulvinaria?
因此,请设想是这位国家的公共之父在向你列举这些例证,也是他在向你指明,对于竟敢从〔自己〕本将从中求取神明的宅邸中引出葬列的命运而言,是绝无任何事物称得上神圣且不可侵犯的。因此,谁也不当对命运之行事残酷或不公感到惊异;对于那无数次将丧服带上神祇圣榻的无可抚慰的残暴者而言,难道还会对平民的门户懂得任何公正或任何节制吗?
Faciamus licet illi convicium2 non nostro tantum ore sed etiam publico, non tamen mutabitur; adversus omnis se preces omnisque querimonias exiget. Hoc fuit in rebus humanis fortuna, hoc erit. Nihil inausum sibi reliquit, nihil intactum relinquet; ibit violentior per omnia, sicut solita est semper, eas quoque domos ausa iniuriae causa intrare, in quas per templa aditur, et atram laureatis foribus induet vestem.
即便我们不仅以自己的声音、亦以公众的声音对她大加斥责,她也不会有所改变;面对一切祈求和一切哀鸣,她都将贯彻己道。在人间事务中,命运向来如此,今后亦将如此。她未曾给自己留下任何未敢尝试之事,也决不会留下任何未受侵犯之物;她将更为狂暴地穿行于万物之间,一如她向来习惯的那样,竟敢为了行使伤害而闯入那些本需穿过神庙方能进入的殿宇,并将黑色的丧服披挂在饰有月桂的门户之上。
Hoc unum obtineamus ab illa votis ac precibus publicis, si nondum illi genus humanum placuit consumere, si Romanum adhuc nomen propitia respicit: hunc principem lapsis hominum rebus datum, sicut omnibus mortalibus, sibi esse sacratum velit!3 Discat ab illo clementiam fiatque mitissimo omnium principum mitis!
若命运尚未决意要毁灭整个人类,若她至今仍眷顾着罗马之名,那么就让我们通过公众的誓愿与祈求,从她那里争取到这唯一的诺许吧:愿她将这位赐予人类倾覆境遇的元首,视为对其自身也是神圣不可侵犯的,正如同他对一切凡人那样!愿她从他那里学会宽仁,并对所有元首中最温厚之人展现出温厚!
- 16.2hoc fuit eius lugere viginti legionum sanguine fratri parentare
不定式 lugere 在此作名词化用法,与代词 hoc 形成对应作为句子的主体(“这便是他的哀悼”),后接的不定式短语 viginti legionum sanguine fratri parentare(“用二十个军团的鲜血来慰藉兄弟的亡灵”)作为其实际的谓语/同位语进行具体说明。
- 16.5Faciamus licet illi convicium
由 licet 引领虚拟式现在时 faciamus 构成的让步从句(“即使/纵使我们斥责……”),与主句的 non tamen mutabitur 形成让步与转折的对照。
- 16.6hunc principem lapsis hominum rebus datum, sicut omnibus mortalibus, sibi esse sacratum velit
主动词 velit(表愿望的虚拟式)支配宾格加不定式结构 hunc principem... sibi esse sacratum。sibi 为指代主语 Fortuna 的间接反身代词与格;lapsis hominum rebus 为与格,作分词 datum 的修饰成分(“赐予陷于倾覆之境的人间事物”)。
