- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:15.1-15.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
皇帝(克劳狄乌斯)列举了名将兄弟被死别拆散的例证,并回顾了奥古斯都、盖乌斯·凯撒与提比略等皇室先人如何在亲人接连离世之际以节制与坚毅克制深沉的悲痛。
“Quid referam duorum Lucullorum diremptam morte concordiam? Quid Pompeios? quibus ne hoc quidem saeviens reliquit fortuna, ut una eademque conciderent ruina. Vixit Sextus Pompeius primum sorori superstes, cuius morte optime cohaerentis Romanae pacis vincula resoluta sunt, idemque hic vixit superstes optimo fratri, quem fortuna in hoc evexerat, ne minus alte eum deiceret, quam patrem deiecerat;1 et post hunc tamen casum Sextus Pompeius non tantum dolori, sed etiam bello suffecit.
“我又何须提及两位卢库鲁斯被死别所拆散的和睦?何须提及庞培一族?残暴的命运甚至未曾给他们留下这一点:在同一场毁灭中共同倒下。塞克斯图斯·庞培先是在其姊妹死后独存,后者的死解体了曾极紧密联结的罗马和平的纽带;而此人又在其极优秀的兄长死后独存,命运为此将那位兄长拔高,正是为了不让他摔得比其父更浅;然而在这场灾祸之后,塞克斯图斯·庞培不仅足以承受悲痛,更足以承受战争。
Innumerabilia undique exempla separatorum morte fratrum succurrunt, immo contra vix ulla umquam horum paria conspecta sunt una senescentia. Sed contentus nostrae domus exemplis ero; nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse.
被死别所拆散的兄弟们的无数典范从各方涌现,不仅如此,恰恰相反,几乎从未见过这样的一对对兄弟能够一同老去。然而我将满足于我们皇家的例证;因为绝不会有人如此缺乏知觉与理性,以至于在得知命运甚至觊觎凯撒们的眼泪时,还会抱怨命运给任何人带来了悲叹。
Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit; denique ne singulos eius luctus enumerem, et generos ille amisit et liberos et nepotes, ac nemo magis ex omnibus mortalibus hominem esse se, dum inter homines erat, sensit. Tamen tot tantosque luctus cepit rerum omnium capacissimum eius pectus victorque divus Augustus non gentium tantummodo externarum, sed etiam dolorum fuit.
神君奥古斯都失去了他最挚爱的姐姐屋大维娅;即便对于这位大自然已预定归于天庭之人,大自然也未曾免除其哀恸的必然;不仅如此,他饱受各种丧亲之痛的折磨,失去了预定作为其继承人的外甥;简言之,且不逐一列举他的悲痛,他失去了诸位女婿、儿女与孙辈;在所有凡人中,当他身处人群之间时,无人比他更深切地感受到自己是人。然而,他那能容纳万事万物的博大胸怀承受了如此众多且巨大的哀伤,神君奥古斯都不仅是异邦诸族的征服者,也是诸般悲痛的征服者。
Gaius Caesar, divi Augusti, avunculi mei magni nepos, circa primos iuventae suae annos Lucium fratrem carissimum sibi princeps iuventutis principem eiusdem iuventutis amisit2 in apparatu Parthici belli et graviore multo animi vulnere quam postea corporis ictus est; quod utrumque et piissime idem et fortissime tulit.
盖乌斯·凯撒,神君奥古斯都——我的舅祖——之孙,在青年初年、筹备帕提亚战争之际,失去了他最挚爱的兄弟卢基乌斯——青年领袖失去了同为该青年之领袖的兄弟——且遭受了比其后肉体所受之创更为沉重的心灵创伤;这两者他都极其虔敬、极其刚毅地承受了下来。
Ti. Caesar patruus meus Drusum Germanicum patrem meum, minorem natu quam ipse erat fratrem, intima Germaniae recludentem et gentes ferocissimas Romano subicientem imperio in complexu et in osculis suis amisit. Modum tamen lugendi non sibi tantum sed etiam aliis fecit ac totum exercitum non solum maestum sed etiam attonitum corpus Drusi sui sibi vindicantem ad morem Romani luctus redegit3 iudicavitque non militandi tantum disciplinam esse servandam sed etiam dolendi. Non potuisset ille lacrimas alienas compescere, nisi prius pressisset suas.
我的伯父提比略·凯撒,失去了我的父亲德鲁苏斯·日耳曼尼库斯——这位比他年轻的兄弟当时正在开辟日耳曼深处并使最凶悍的部族臣服于罗马帝权——他在自己的拥抱与亲吻中失去了他。然而,他不仅为自己、也为他人树立了哀悼的节度,并将整支不仅悲伤且近乎狂乱、争相要求保留其德鲁苏斯遗体的军队带回罗马哀悼的法度之中,且判定不仅行军打仗的纪律当受遵守,悲伤的节度亦当受守。若非他事先抑制了自己的眼泪,他是绝不可能遏制他人的眼泪的。”
- 15.1in hoc evexerat, ne minus alte eum deiceret, quam patrem deiecerat
指示代词短语 in hoc(为了这一目的)统领后面的否定目的从句 ne ... deiceret。形式上虽为否定,但与被否定的比较级 minus alte(不更浅地=同样深地)结合,反讽性地表达了命运的残酷企图:将他高高拔起,正是为了让他摔得同其父一样深。
- 15.4princeps iuventutis principem eiusdem iuventutis amisit
修辞上的多格并置(polyptoton),将同一头衔置于不同格位中对比呈现。主格的 princeps iuventutis 与主语 Gaius Caesar 同格,宾格的 principem eiusdem iuventutis 与直接宾语 Lucium fratrem 同格,环绕动词 amisit 形成对称,突显出兄弟二人同为青年领袖、共享继承人殊荣的紧密关系。
- 15.5totum exercitum non solum maestum sed etiam attonitum corpus Drusi sui sibi vindicantem ad morem Romani luctus redegit
主句谓语动词 redegit(带回/使回到)的直接宾语 totum exercitum 由形容词 maestum、attonitum 以及现在分词短语 corpus Drusi sui sibi vindicantem 共同修饰。其中反身所有格 sui 指涉军队(“他们自己的德鲁苏斯”),与格 sibi 则是利益与格,表示“为他们自己索要/据为己有”。
