- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:14.1-14.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者断言克劳狄乌斯皇帝必定已经安慰了波利比乌斯,并代拟皇帝之口吻,列举了包括西庇阿家族在内的历史伟人们坚忍承受亲人死亡之痛的诸多先例。
Hic itaque princeps, qui publicum omnium hominum solacium est, aut me omnia fallunt aut iam recreavit animum tuum et tam magno vulneri maiora adhibuit remedia. Iam te omni confirmavit modo, iam omnia exempla, quibus ad animi aequitatem compellereris, tenacissima memoria rettulit, iam omnium praecepta sapientum assueta sibi facundia explicuit.
因此,这位作为全人类公同慰藉的元首,除非我完全料错,否则早已抚慰了你的心灵,并为如此巨大的创伤施加了更大的良药。他早已通过一切方式坚固了你,早已凭其极牢固的记忆力列举了所有能敦促你达到心神泰然的典范,早已凭其惯常的雄辩阐释了所有贤人的箴规。
Nullus itaque melius has adloquendi partes occupaverit.1 Aliud habebunt hoc dicente pondus verba velut ab oraculo missa; omnem vim doloris tui divina eius contundet auctoritas. Hunc itaque tibi puta dicere: "Non te solum fortuna desumpsit sibi, quem tam gravi afficeret iniuria;2 nulla domus in toto orbe terrarum aut est aut fuit sine aliqua comparatione. Transibo exempla vulgaria, quae etiam si minora, tamen innumera sunt, ad fastus te et annales perducam publicos.
因而,无人能比他更好地担当这一慰藉的职责。由他道来之时,如同神谕般传出的言词将具有截然不同的分量;他那神圣的威权必将击碎你悲痛的一切肆虐。因此,请想作他正在对你如是说:“命运并未单独挑选你一人,让你承受如此沉重的伤害;普天之下没有任何家族现在或过去是不曾有过某种苦难的对等例证的。我将略过那些虽属小事却多不胜数的凡俗例子,而把你引向国家官历与编年史。
Vides omnes has imagines, quae implevere Caesarum atrium? Nulla non harum aliquo suorum incommodo insignis est; nemo non ex istis in ornamentum saeculorum refulgentibus viris aut desiderio suorum tortus est aut a suis cum maximo animi cruciatu desideratus est.
你看见充塞在历代凯撒宅邸中庭里的所有这些塑像了吗?在其中没有任何一座不是因其家族某人的灾祸而显目的;在那些作为时代光辉而闪耀的伟人中,没有任何一个不曾因悼念亲人而受折磨,或不曾在亲人们极大的心灵痛苦中被哀悼。
" Quid tibi referam Scipionem Africanum, cui mors fratris in exilio nuntiata est? Is frater, qui eripuit fratrem carceri, non potuit eripere fato. Et quam impatiens iuris aequi pietas Africani fuerit, cunctis apparuit; eodem enim die Scipio Africanus, quo viatoris manibus fratrem abstulerat, tribuno quoque plebis privatus intercessit. Tam magno tamen fratrem desideravit hic animo, quam defenderat.
我又何须向你提及阿非利加努斯·西庇阿?在流放中,其兄弟亡故的消息被传报给他。这位曾将兄弟从牢狱中解救出来的兄弟,却未能将他从命运中解救出来。而阿非利加努斯的那份亲情对于同等法律是何等不能容忍,在众人面前已昭然若揭;因为就在同一天,阿非利加努斯·西庇阿从差役手中夺回兄弟之后,竟又以私人身份阻挠了平民保民官。然而,他哀悼兄弟的心志,正同他当初保卫兄弟时一样博大。
Quid referam Aemilianum Scipionem, qui uno paene eodemque tempore spectavit patris triumphum duorumque fratrum funera? Adulescentulus tamen ac propemodum puer tanto animo tulit illam familiae suae super ipsum Pauli triumphum concidentis subitam vastitatem, quanto debuit ferre vir in hoc natus, ne urbi Romanae aut Scipio deesset aut Carthago superesset.3
我又何须提及埃米利阿努斯·西庇阿?他几乎在同一时间目睹了父亲的凯旋式与两个兄弟的葬礼。然而,他当时不过是个年轻后生,几乎还是个孩子,却以博大的心志承受了就在保卢斯凯旋式之际骤然倾覆的自己家族之浩劫,其坚毅正符合一个为这一使命而生的男子所当具有的气魄:既不使罗马城缺乏西庇阿,也不容迦太基留存于世。”
- 14.2occupaverit
完成时虚拟式,作潜势虚拟式(coniunctivus potentialis),表示委婉的断定:“没有人能比他更好地担当”。此处与 nullus 连用,强调除皇帝外再无他人能胜任此职。
- 14.2quem tam gravi afficeret iniuria
在先行词 te (solum) 之后由关系代词引导的从句,使用未完成时虚拟式 afficeret,构成表结果或特征的关系从句(clause of characteristic),意为“以至于使你遭受如此沉重伤害的(那个人)”。
- 14.5in hoc natus, ne urbi Romanae aut Scipio deesset aut Carthago superesset
介词短语 in hoc(指向这一目的)预示了后文的 ne 从句,ne 从句在此具体展开其宿命与目的(“为了这件事情而生,即……”)。其后由 aut... aut... 并列的否定结构表达双重使命:“既不使罗马缺乏西庇阿,也不使迦太基幸存”。
