- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:13.1-13.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡告诫命运莫要侵害皇帝克劳狄乌斯,赞美皇帝的开疆功绩与宽仁品德,并对自己从流放中获释寄予厚望。
Abstine ab hoc manus tuas, fortuna, nec in isto potentiam tuam nisi ea parte, qua prodes, ostenderis!1 Patere illum generi humano iam diu aegro et affecto mederi, patere quicquid prioris principis furor concussit in suum locum restituere ac reponere! Sidus hoc, quod praecipitato in profundum et demerso in tenebras orbi refulsit, semper luceat!
命运啊,从他身上收回你的双手吧,不可在针对他时显示你的威力,除非是在你施予益处的那一方面!容许他医治长久以来患病且受苦的人类吧,容许他将前任元首的疯狂所震荡的一切恢复并放回原位吧!这颗在世界被推入深渊、沉沦于黑暗之中时重新发出光芒的星辰,愿它永远闪耀!
Hic Germaniam pacet, Britanniam aperiat, et patrios triumphos ducat et novos; quorum me quoque spectatorem futurum, quae ex virtutibus eius primum optinet locum, promittit clementia.2 Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit; deprecatus est pro me senatum et vitam mihi non tantum dedit sed etiam petit. Viderit:3 qualem volet esse, existimet causam meam.
愿他平定日耳曼尼亚,开拓不列颠尼亚,既举行其父辈的凯旋式,又举行新的凯旋式;而居于他诸美德之首的宽仁向我许诺,我也将成为这些凯旋的见证者。因为他并没有如此将我击倒,以至于不愿扶起我;不仅如此,他甚至根本没有击倒我,而是在我被命运撞击而坠落时支撑住了我,并在我向绝境奔去时,施以神圣之手的温和节制,将我缓缓放下;他为我在元老院前求情,不仅赐予我生命,甚至还亲自恳求留我一命。由他定夺吧:愿他将我的案件认定为他所意欲的那样。
Vel iustitia eius bonam perspiciat vel clementia faciat bonam; utrumque in aequo mihi eius beneficium erit, sive innocentem me scierit esse, sive voluerit. Interim magnum miseriarum mearum solacium est videre misericordiam eius totum orbem pervagantem; quae cum ex ipso angulo, in quo ego defixus sum, complures multorum iam annorum ruina obrutos effoderit et in lucem reduxerit, non vereor ne me unum transeat. Ipse autem optime novit tempus, quo cuique debeat succurrere; ego omnem operam dabo, ne pervenire ad me erubescat.
无论他的正义明察我的案件是正当的,还是他的宽仁使其成为正当的,这两者对我而言都将是他同等的恩惠,无论他是查知我是无辜的,还是意欲我是无辜的。同时,对我诸般苦难的极大安慰,便是见到他的慈悲遍布整个世界;既然从我被困的这一角落里,慈悲已经发掘出许多被多年废墟所掩埋的人,并将他们引回光明之中,我就不担心它会独独略过我一人。然而他自己最清楚应当在何时救援何人;我将尽一切努力,使他不致因惠及我而感到蒙羞。
O felicem clementiam tuam, Caesar, quae efficit, ut quietiorem sub te agant vitam exules, quam nuper sub Gaio egere principes! Non trepidant nec per singulas horas gladium expectant nec ad omnem navium conspectum pavent; per te habent ut fortunae saevientis modum ita spem quoque melioris eiusdem ac praesentis quietem. Scias licet4 ea demum fulmina esse iustissima, quae etiam percussi colunt.
凯撒啊,你的宽仁何等令人称幸,它使得流放者在你治下所过的生活,竟比不久前达官显贵在盖乌斯治下所过的生活更为宁静!他们不再战战兢兢,不再时时刻刻提防着利剑,也不再一见到船只便惊恐万状;赖你之赐,他们既拥有了对肆虐命运的遏制,又对同一命运的好转抱有希望,并享有了当下的安宁。不妨断定,唯有那些连被击中者亦心存敬奉的雷霆,才是真正最合乎正义的。
- 13.1nec in isto potentiam tuam nisi ea parte, qua prodes, ostenderis
nec 后的 ostenderis 为完成时虚拟语气第二人称单数,用作否定命令(禁止虚拟语气)。isto 与前句中的 ab hoc 相同,是指代皇帝克劳狄乌斯的夺格指示代词。
- 13.2quorum me quoque spectatorem futurum, quae ex virtutibus eius primum optinet locum, promittit clementia
句首的 quorum 是指代前文 triumphos(凯旋式)的属格关系代词。句子核心结构是由 promittit clementia 支配的带不定式的宾格结构:promittit clementia me quoque futurum [esse] spectatorem quorum(他的宽仁许诺我也将成为这些凯旋式的见证者),其间插入了以 clementia 为先行词的关系从句 quae ex virtutibus eius primum optinet locum。
- 13.2Viderit
第三人称单数完成时虚拟语气(或未来完成时直陈语气)的惯用表达,意为“由他去定夺/且看他如何决定”,引出后文的 qualem volet esse, existimet causam meam(愿他按自己所愿去评断我的诉求)。
- 13.4Scias licet
非人称动词 licet 直接支配现在时虚拟语气 scias(省略 ut)的句构,意为“你尽可知道/不妨确信”,用于强化后续由带不定式的宾格句 ea demum fulmina esse iustissima 所表达的断言。
