← 小塞内卡

致波利比乌斯的慰问信

§12.1-12.5

幸存家人与对克劳狄乌斯皇帝的祈愿

作者敦促波利比乌斯将视线转向幸存的家人以及皇帝克劳狄乌斯以克制悲痛,并祈愿皇帝福寿绵长、帝国安宁。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§12.1

​Potius ab istis te, quae torquent, ad haec tot et tanta, quae consolantur, converte ac respice optimos fratres, respice uxorem, filium respice; pro omnium horum salute hac tecum portione fortuna decidit.1 Multos habes, in quibus adquiescas. Ab hac te infamia vindica, ne videatur omnibus plus apud te valere unus dolor quam haec tam multa solacia.

你倒不如从折磨你的那些事转向安慰你的这许多重大之事,看一看你极好的兄弟们,看一看你的妻子,看一看你的儿子;为了换取所有这些人的平安,命运已凭这份额度与你达成了妥协。你有许多人可以在其中获得安宁。请洗刷掉这一恶名,免得在众人看来,一份悲痛在你心中的分量竟胜过了这许多安慰。

§12.2

​Omnis istos una tecum perculsos vides nec posse tibi subvenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleventur, intellegis; et ideo quanto minus in illis doctrinae minusque ingenii est, tanto magis obsistere te necesse est communi malo. Est autem hoc ipsum solacii loco, inter multos dolorem suum dividere; qui quia dispensatur inter plures, exigua debet apud te parte subsidere. Non desinam totiens tibi offerre Caesarem.

你看到他们所有人都与你一同受到打击,并且明白他们无法援助你,反而更期望得到你的扶持;因此,他们身上所具备的学识与才智越少,你就越有必要挺身抗击这共同的灾祸。此外,将自己的悲痛分摊在众人之中,这件事本身就能起到安慰的作用;由于悲痛被分散于数人之间,落在你身上的应当只是极小的一部分。我不会停止屡屡向你提起凯撒。

§12.3

​Illo moderante terras et ostendente quanto melius beneficiis imperium custodiatur quam armis, illo rebus humanis praesidente non est periculum, ne quid perdidisse te sentias; in hoc uno tibi satis praesidi, solaci est. Attolle te et, quotiens lacrimae suboriuntur oculis tuis, totiens illos in Caesarem derige; siccabuntur maximi et clarissimi conspectu numinis; fulgor eius illos, ut nihil aliud possint aspicere, praestringet et in se haerentes detinebit.

只要他在治理大地,昭示着用恩惠守护帝国比用武器守护好得多,只要他在主宰人间万事,你就毫无感到自己有所损失的危险;在这一人身上,你便有足够的护佑与安慰。振作起来吧,每当泪水涌上你的双眼,就每每将它们转向凯撒;因瞻仰至大至显的神明,泪水自会干涸;他的光芒将使双眼眩晕,以致无法注视其他任何事物,并将它们牢牢吸附于自身之上。

§12.4

​Hic tibi, quem tu diebus intuens ac noctibus, a quo numquam deicis animum, cogitandus est, hic contra fortunam advocandus. Nec dubito, cum tanta illi adversus omnes suos sit mansuetudo tantaque indulgentia, quin iam multis solaciis tuum istud vulnus obduxerit, iam multa, quae dolori obstarent tuo, congesserit. Quid porro? Ut nihil horum fecerit,2 nonne protinus ipse conspectus per se tantummodo cogitatusque Caesar maximo solacio tibi est?

日日夜夜注视着他、心灵从未自他身上移开的你,应当思念此人,应当召请此人来对抗命运。我毫不怀疑,既然他对自己的所有部属怀有如此深厚的温和与宽仁,他必定早已用诸多安慰遮盖了你的那一伤口,早已积聚了诸多足以抵御你悲痛的事物。更进一步又如何呢?哪怕他什么也没有做,难道单凭凯撒本人自身,仅仅是看见他并在心中思念他,不就立刻成为你极大的安慰吗?

§12.5

​Dii illum deaeque terris diu commodent! Acta hic divi Augusti aequet, annos vincat! Quam diu inter mortales erit, nihil ex domo sua mortale esse sentiat! Rectorem Romano imperio filium longa fide approbet et ante illum consortem patris quam successorem aspiciat!3 Sera et nepotibus demum nostris dies nota sit, qua illum gens sua caelo asserat!

愿众神与众女神长久地将他借与大地!愿此人能比肩神君奥古斯都的功业,超越其寿数!只要他还在凡人之中,愿他绝感受不到自己家中有任何凡人会死之事!愿他以长久的信赖肯定其子为罗马帝国的统治者,并且在视其为继承人之前,先视其为父亲的共同统治者!愿他的宗族将他升入天界的那一天来得迟之又迟,直到我们孙辈之时才为人所知!

语法注3 条
  1. 12.1hac tecum portione fortuna decidit

    短语 decidere cum aliquo 是源自商业和法律术语的习语,意为“与某人和解、达成妥协或协议”。夺格 hac portione 表示结算的条件或份额,构成一种与命运交易的比喻,即命运以这一份额(牺牲一个兄弟)为代价,换取了其他所有亲人的平安。

  2. 12.4Ut nihil horum fecerit

    这里的 ut 与完成时虚拟式 fecerit 连用,引导让步从句(“即使假定他没有做过这些事”)。作者前文断言皇帝必定已赐予诸多安慰,此处则先发制人地退一步假设:即便克劳狄乌斯未曾施行其中任何一项,单凭其自身便已足以为慰。

  3. 12.5ante illum consortem patris quam successorem aspiciat

    ante... quam 采用了分隔(tmesis/hyperbaton)结构,具有比较与时间先后的含义。此句表达祝愿:愿皇帝在将 illum(其子布里塔尼库斯)视作“继承人(successor)”之前,或者说与其将之视作继承人,不如先视其为“父亲的共同执政者(consortem patris)”,以此祈愿皇帝享国日久、父子长久共治。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:12.1-12.5