← 小塞内卡

致波利比乌斯的慰问信

§11.1-11.6

必死必然性的自知与效法先贤的刚毅

述者指出,抱怨亲人之死为猝然降临乃是忘却必死必然性的心灵之弊,并举哲人从容面对丧子之痛为例,告诫一切君主与帝国皆难逃一死,力劝波利比乌斯重温自己笔下翻译的雄浑巨著,重拾刚毅之心。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§11.1

"At inopinanti ereptus est." Sua quemque credulitas decipit et in eis, quae diligit, voluntaria mortalitatis oblivio. Natura nulli se necessitatis suae gratiam facturam esse testata est. Cotidie praeter oculos nostros transeunt notorum ignotorumque funera, nos tamen aliud agimus et subitum id putamus esse, quod nobis tota vita denuntiatur futurum. Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed mentis humanae pravitas insatiabilis rerum omnium, quae indignatur inde excidere, quo admissa est precario.1

“然而他是在我意料之外被夺走的。”是每个人自己的轻信,以及对自己所爱之人终有一死的刻意遗忘,欺骗了自己。自然早已昭告,她绝不会为任何人免除她自身的必然律。每天,熟人与陌生人的葬礼都在我们眼前走过,我们却心有旁骛,把终其一生都被告诫将要发生之事视作突发变故。因此,这并非命运的不公,而是人类心灵对一切事物的贪得无厌的堕落,它因自己从那仅凭恩惠获准进入之地跌落而愤愤不平。

§11.2

​Quanto ille iustior, qui nuntiata fili morte dignam magno viro vocem emisit: "Ego cum genui, tum moriturum scivi." Prorsus non mireris ex hoc natum esse, qui fortiter mori posset. Non accepit tamquam novum nuntium filii mortem; quid enim est novi hominem mori, cuius tota vita nihil aliud quam ad mortem iter est? "Ego cum genui, tum moriturum scivi."

当儿子死讯传来时,说出配得上伟人之言的那位贤者是何等公正:“当我生下他时,我便知道他必有一死。”从这样的人身上诞生出一个能英勇受死的人,你绝不会感到惊奇。他并未将儿子的死当作新鲜消息来接受;因为一个人死去有什么新鲜的呢?他的一生无非就是一场走向死亡的旅程。“当我生下他时,我便知道他必有一死。”

§11.3

​Deinde adiecit rem maioris et prudentiae et animi: "Et huic rei sustuli.2" Omnes huic rei tollimur; quisquis ad vitam editur, ad mortem destinatur. Gaudeamus ergo eo, quod dabitur, reddamusque id, cum reposcemur. Alium alio tempore fata comprehendent, neminem praeteribunt. In procinctu stet animus et id quod necesse est numquam timeat, quod incertum est semper expectet.

随后他又补充了一句体现出更大明智与气概的话:“我也正是为了这一目的将他抚养成人的。”我们所有人都是为了这一目的而被抚养的;凡是被降生到生命中的人,注定要走向死亡。因此,让我们为所赐予的感到欢喜,而在被索回时将其奉还吧。命运会在不同的时间抓住不同的人,却绝不会放过任何一个人。让心灵处于戒备严密的迎战姿态吧,绝不畏惧必然之事,时刻准备应对未定之事。

§11.4

​Quid dicam duces ducumque progeniem et multis aut consulatibus conspicuos aut triumphis sorte defunctos inexorabili? Tota cum regibus regna populique cum regentibus tulere fatum suum; omnes, immo omnia in ultimum diem spectant. Non idem universis finis est; alium in medio cursu vita deserit, alium in ipso aditu relinquit, alium in extrema senectute fatigatum iam et exire cupientem vix emittit; alio quidem atque alio tempore, omnes tamen in eundem locum tendimus. Utrumne stultius sit nescio mortalitatis legem ignorare, an impudentius recusare.

何须我提起那些将领及其后裔,那些因屡任执政官或举行凯旋式而显赫、却终究依照不可抗拒的定数去世的人们呢?整个王国连同其君主,百姓连同其统治者,都承受了自己的命运;所有人,甚至可以说所有事物,都在注视着最后之日。并非所有人都有相同的终点;生命将某人抛弃在半道之中,将某人遗留在入口之处,而对于某位在垂暮之年已然疲惫不堪且渴求离去之人,则勉强将其放行;虽然是在不同的时候,但我们终究奔向同一归宿。究竟是不知晓这凡人必死的法则更为愚蠢,还是抗拒它更为不知羞耻,我不得而知。

§11.5

​Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina,3 quae tu ita resolvisti, ut quamvis structura illorum recesserit, permaneat tamen gratia—sic enim illa ex alia lingua in aliam transtulisti, ut, quod difficillimum erat, omnes virtutes in alienam te orationem secutae sint: — nullus erit in illis scriptis liber, qui non plurima varietatis humanae incertorumque casuum et lacrimarum ex alia atque alia causa fluentium exempla tibi suggerat.

来吧,把你倾注了大量才智心血而享有盛誉的那些著作拿在手中吧——无论那是哪一位作家的诗作,你将它们解构为散文,以致尽管其诗歌韵律退去,其优美神韵却依然长存——因为你将它们从一种语言翻译成另一种语言,做到了一件至难之事:所有的美质都伴随着你进入了外邦的语言之中——在那些著作中,绝不会有任何一卷书不向你提供大量关于人类变幻莫测、祸福难料以及因种种缘由泪流不止的事例。

§11.6

​Lege, quanto spiritu ingentibus intonueris verbis; pudebit te subito deficere et ex tanta orationis magnitudine desciscere. Ne commiseris, ut quisquis4 exemplaris modo scripta tua mirabatur quaerat quomodo tam grandia tamque solida tam fragilis animus conceperit.

读一读你曾以何等豪迈的气魄用宏伟的辞藻引吭高歌吧;突然颓丧沉沦并背弃如此崇高的文辞气度,将令你感到羞愧。切莫导致任何先前把你著作奉为典范而赞叹不已的人去探问,一颗如此脆弱的心灵何以构思出如此宏伟而坚实的篇章。

语法注4 条
  1. 11.1precario

    副词性夺格,意为“凭请求而得地”、“作为恩借地”、“暂借地”。在文脉中强调人类进入生命的境地并非拥有永久权利,而是自然暂借的恩惠。

  2. 11.3Et huic rei sustuli

    动词 tollere 带有古罗马特有的习俗含义,即父亲抱起新生儿以示认可并予以“抚养”。huic rei 为表示目的的与格,意为“为了这一目的(即死亡)”。

  3. 11.5Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina

    这是一个倒置(hyperbaton)结构,祈使句主动词 sume 的宾语 carmina 被插入的关系从句 quae multo ... celebrata sunt 隔开置于其后。utriuslibet auctoris 指荷马或维吉尔之一,指涉波利比乌斯将史诗改写为散文并进行跨语种翻译的文学工作。

  4. 11.6Ne commiseris, ut quisquis

    ne commiseris ut... 是由完成时连接法构成的禁止句,意为“切莫招致/导致……的情形发生”。committere ut 引出表示不良后果的结果从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:11.1-11.6