← 小塞内卡

致波利比乌斯的慰问信

§10.1-10.6

痛失兄弟与对自然赐予的感恩

作者劝告波利比乌斯,应当将失去兄弟视作长久蒙受的恩惠而非遭遇不公,指出自然不过是收回了出借的生命,并勉励他从对过去美好事物的记忆中寻得慰藉。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.1

​Illud quoque, qua iustitia in omnibus rebus es,1 necesse est te adiuvet cogitantem non iniuriam tibi factam, quod talem fratrem amisisti, sed beneficium datum, quod tam diu tibi pietate eius uti fruique licuit.

鉴于你在一切事理中所秉持的公正,当你想到失去这样一位兄弟并非对你施加了不公,而是允许你如此长久地享受并享有他的深情乃是赐予你的恩惠时,这一想法必然会对你有所助益。

§10.2

​Iniquus est, qui muneris sui arbitrium danti non relinquit, avidus, qui non lucri loco habet, quod accepit, sed damni, quod reddidit. Ingratus est, qui iniuriam vocat finem voluptatis, stultus, qui nullum fructum esse putat bonorum nisi praesentium, qui non et in praeteritis adquiescit et ea iudicat certiora, quae abierunt, quia de illis ne desinant non est timendum.

不把赠礼的处置权留给给予者的人是不公的;不把所接受的视作所得、反而把所归还的视作损失的人是贪婪的。把快乐的终结称为侵害的人是忘恩负义的;认为除了当下的福祉之外便毫无果实、不能在过去的福祉中获得慰藉、也不认为逝去之物更为稳妥的人是愚蠢的,因为对于那些事物,无须害怕它们会终止。

§10.3

​Nimis angustat gaudia sua, qui eis tantummodo, quae habet ac videt, frui se putat et habuisse eadem pro nihilo ducit; cito enim nos omnis voluptas relinquit, quae fluit et transit et paene ante quam veniat aufertur. Itaque in praeteritum tempus animus mittendus est et quicquid nos umquam delectavit reducendum ac frequenti cogitatione pertractandum est; longior fideliorque est memoria voluptatum quam praesentia. Quod habuisti ergo optimum fratrem, in summis bonis pone!

凡认为自己仅能享受所拥有和所看见之物、并将曾经拥有视作无物的人,过度缩减了自己的快乐;因为一切快乐都迅速离我们而去,流逝消散,几乎在到来之前便被夺走。因此,心灵应当投向过去的时光,将凡是曾取悦我们的事物召回,并在频繁的思索中加以体味;对快乐的记忆比其现存更持久、更忠实。因此,将你曾拥有一位极好的兄弟列为至高的福祉吧!

§10.4

​Non est quod cogites,2 quanto diutius habere potueris, sed quam diu habueris. Rerum natura illum tibi sicut ceteris fratres suos non mancipio dedit, sed commodavit;3 cum visum est deinde repetit nec tuam in eo satietatem secuta est sed suam legem.

你没有理由去想你本可以多拥有他多长时间,而当想想你已经拥有了他多长时间。自然将他赋予你,正如赋予其他人以兄弟一样,并非作为永久所有物,而是借贷给你的;随后在她认为适宜之时将其收回,在此事上她遵循的不是你的满足,而是她自己的律法。

§10.5

​Si quis pecuniam creditam solvisse se moleste ferat, eam praesertim, cuius usum gratuitum acceperit, nonne iniustus vir habeatur? Dedit natura fratri tuo vitam, dedit et tibi. Quae suo iure usa si a quo voluit debitum suum citius exegit;4 non illa in culpa est, cuius nota erat condicio, sed mortalis animi spes avida, quae subinde, quid rerum natura sit, obliviscitur nec umquam sortis suae meminit, nisi cum admonetur.

如果有人对自己偿还了借贷之款感到愤懑,尤其是他曾免费使用了这笔款项,他难道不会被视为一个不公之人吗?自然将生命赋予了你的兄弟,也赋予了你。若她行使自己的权利,从她意欲之人那里较早地索回债务,过错不在于条件本已昭然若揭的自然,而在于凡人心灵那贪婪的企望,它屡屡忘却自然为何物,除非受到提醒,否则绝不记起自己的命运。

§10.6

​Gaude itaque habuisse te tam bonum fratrem et usum fructumque eius, quamvis brevior voto tuo fuerit, boni consule. Cogita iucundissimum esse, quod habuisti, humanum, quod perdidisti. Nec enim quicquam minus inter se consentaneum est quam aliquem moveri, quod sibi talis frater parum diu contigerit, non gaudere, quod tamen contigerit.

因此,当为你曾拥有一位如此美好的兄弟而欢喜,并把对他的享有与陪伴——尽管比你的期望更为短暂——视为幸事。请想想,拥有他是最令人愉悦之事,而失去他则是凡人的常理。因为再没有什么比某人因这样一位兄弟落在自己身边的时光过短而心神不宁、却不因自己终究曾得此眷顾而欣喜更为自相矛盾的了。

语法注4 条
  1. 10.1qua iustitia in omnibus rebus es

    包含关系代名词 qua 的“性质夺格”(ablativus qualitatis)插入分句,以隐含的 tu(你)为主语,意为“鉴于你在一切事理中所具备的公正”。在句法上修饰后续的 necesse est te adiuvet(必然会对你有所助益),表达诉诸对方正义品质的伴随原因。

  2. 10.4Non est quod cogites

    短语 non est quod 接虚拟式(cogites)是表示“没有理由/根据做……”的习惯用法。其先行词(如 causa 或 ratio)被省略,后接 quanto diutius... sed quam diu...(非本可拥有多久,而是已拥有多久)引导的间接疑问从句作为其宾语。

  3. 10.4non mancipio dedit, sed commodavit

    源自罗马法术语的对比:mancipium(正式转移所有权的交付)与 commodatum(以归还为前提的无偿借贷)。mancipio 在此作目的与格/谓语性与格(或方式夺格),比喻性地表明自然并未将兄弟作为完全归个人所有的财产赋予,而只是暂时借出。

  4. 10.5Quae suo iure usa si a quo voluit debitum suum citius exegit

    句首的关系代词 quae 为连接性关系代词(相当于 et ea),指代前文的 natura。suo iure usa 为支配夺格的分词短语(“行使自身权利”)。si 从句延续至 exegit,并引出主句 non illa in culpa est(错不在她)。无论标点符号如何处理,其核心句式为条件句:“即便自然索回了其债务,责任也不在自然”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:10.1-10.6