- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:9.1-9.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡促使波利比乌斯自问其悲伤究竟是为自己还是为逝者,并论证若为逝者,则无论死后归于泯灭还是灵魂获释升天,悲伤皆属无益;进而指出整个人生如同风暴之海,死亡才是唯一安宁的港湾。
Illud quoque magno tibi erit levamento, si saepe te sic interrogaveris: "Utrumne meo nomine doleo an eius qui decessit? Si meo, perit indulgentiae iactatio et incipit dolor hoc uno excusatus, quod honestus est, eum ad utilitatem respicit,1 a pietate desciscere; nihil autem minus bono viro convenit quam in fratris luctu calculos ponere.
如果你经常这样扪心自问,这也将对你是莫大的慰藉:“我是为我自己而悲伤,还是为离世的那个人而悲伤?如果是为我自己,那么对深厚情谊的夸耀便不复存在,而仅仅因其高尚才得到宽宥的悲伤,一旦顾及自身私利,便开始背离敬爱之道;然而,对于一个善良正直的人而言,没有什么比在悼念兄弟时锱铢计较更不相宜的了。
Si illius nomine doleo, necesse est alterutrum ex his duobus esse iudicem.2 Nam si nullus defunctis sensus superest, evasit omnia frater meus vitae incommoda et in eum restitutus est locum, in quo fuerat antequam nasceretur, et expers omnis mali nihil timet, nihil cupit, nihil patitur. Quis iste furor est3 pro eo me numquam dolere desinere, qui numquam doliturus est?
如果我是为他而悲伤,我必然要断定这二者必居其一。因为如果逝者毫无知觉遗留,我的兄弟便逃离了生命的一切艰辛困扰,恢复到他出生前的那个境地;他脱离了一切苦难,一无所惧,一无所欲,一无所受。为了一个永远不再悲伤的人,我却永不停止悲伤,这究竟是何等的狂乱?
Si est aliquis defunctis sensus, nunc animus fratris mei velut ex diutino carcere emissus, tandem sui iuris et arbitrii, gestit et rerum naturae spectaculo fruitur et humana omnia ex loco superiore despicit, divina vero, quorum rationem tam diu frustra quaesierat, propius intuetur. Quid itaque eius desiderio maceror, qui aut beatus aut nullus est? Beatum deflere invidia est, nullum dementia."
如果逝者尚存某种感知,那么此刻我兄弟的灵魂宛如从漫长的囚牢中获释,终于重获独立自主的权柄与裁决,欢欣雀跃,尽享自然万象之壮观,从更高处俯瞰世间一切,更能切近地注视他曾长久徒劳探求其义理的神圣事物。那么,对于一个非得享永福即归于乌有的人,我何必因思念他而消瘦憔悴?为享福者痛哭是嫉妒,为归于乌有者痛哭是疯狂。”
An hoc te movet, quod videtur ingentibus et cum maxime circumfusis bonis caruisse? Cum cogitaveris multa esse, quae perdidit, cogita plura esse, quae non timet. Non ira eum torquebit, non morbus affliget, non suspicio lacesset, non edax et inimica semper alienis processibus invidia consectabitur, non metus sollicitabit, non levitas fortunae cito munera sua transferentis inquietabit. Si bene computes, plus illi remissum quam ereptum est.
抑或是,他似乎失去了巨大且正当环绕周身的福祉,这一事实触动了你?当你想到有许多事物是他所失去的,也要想到有更多事物是他不再畏惧的。愤怒不会折磨他,疾病不会困扰他,猜忌不会侵扰他,那蚕食人心且永远仇视他人进取的嫉妒不会追逼他,恐惧不会使他忧虑,那迅速转让赠礼的命运之轻浮不会使他不安。如果你仔细计算,免除给他的远多于从他那里夺走的。
Non opibus fruetur, non tua simul ac sua gratia; non accipiet beneficia, non dabit. Miserum putas, quod ista amisit, an beatum, quod non desiderat? Mihi crede, is beatior est, cui fortuna supervacua est, quam is, cui parata est. Omnia ista bona, quae nos speciosa sed fallaci voluptate delectant, pecunia, dignitas, potentia aliaque complura, ad quae generis humani caeca cupiditas obstupescit, cum labore possidentur, cum invidia conspiciuntur, eos denique ipsos, quos exornant, et premunt; plus minantur quam prosunt. Lubrica et incerta sunt, numquam bene tenentur; nam ut nihil de tempore futuro timeatur, ipsa tamen magnae felicitatis tutela sollicita est.4
他将不再享受财富,也不再享受你与他自身的威望荣耀;他既不接受恩惠,也不施予恩惠。你认为他失去了这些东西是可悲的,还是因不再渴望这些东西是幸福的?请相信我,对于命运之赐可有可无的人,比已经备妥命运之赐的人更为幸福。所有那些以华丽却虚妄的快乐愉悦我们的福祉——金钱、显赫、权势以及人类盲目欲望为之瞠目的诸多其他事物——都是以劳苦占有,以嫉妒被视之,最终压迫那些受其修饰的本人;它们构成的威胁多于带来的益处。它们是滑脱不定、难以捉摸的,从未被牢固掌握;因为即便对未来的时光毫无所惧,大富大贵的守护本身也是令人焦虑的。
Si velis credere altius veritatem intuentibus, omnis vita supplicium est. In hoc profundum inquietumque proiecti mare, alternis aestibus reciprocum et modo allevans nos subitis incrementis, modo maioribus damnis deferens assidueque iactans, numquam stabili consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in alterum illidimur et aliquando naufragium facimus, semper timemus; in hoc tam procelloso et ad omnes tempestates exposito mari navigantibus nullus portus nisi mortis est. Ne itaque invideris fratri tuo; quiescit. Tandem liber, tandem tutus, tandem aeternus est. Superstitem Caesarem omnemque eius prolem, superstitem te cum communibus habet fratribus. Antequam quicquam ex suo favore fortuna mutaret, stantem adhuc illam et munera plena manu congerentem reliquit.
如果你愿意相信那些更深邃洞察真理的人,那么整个人生就是一种刑罚。我们被抛入这片深邃动荡的大海,它随着潮起潮落而回旋,时而以突然的增益将我们托起,时而以更大的损失将我们冲沉,并不断颠簸抛掷;我们从未立足于安稳之地,我们悬浮漂泊,彼此撞击,有时遭受海难,时刻心怀恐惧;对于航行在如此波涛汹涌、暴露于一切风暴的海洋上的人们而言,除了死亡之外绝无避风港。因此,切莫嫉妒你的兄弟;他在安息。他终于自由了,终于安全了,终于永恒了。他留下了凯撒及其所有子嗣,留下了你与你们共同的兄弟们作为生者。在命运改变其眷顾的丝毫之前,在命运依然屹立并双手满载堆积馈赠之时,他便离开了她。
Fruitur nunc aperto et libero caelo, ex humili atque depresso in eum emicuit locum, quisquis ille est, qui solutas vinculis animas beato recipit sinu, et nunc libere illic vagatur omniaque rerum naturae bona cum summa voluptate perspicit. Erras: non perdidit lucem frater tuus, sed sinceriorem sortitus est. Omnibus illo nobis commune est iter.
他如今尽享开阔自由的苍穹;从卑微低下的境地,他跃入了那个收留解脱束缚的灵魂于幸福怀抱的地方——无论那究竟为何处——如今他在那里自由徜徉,怀着极大的欣喜洞察自然万物的美好。你错了:你的兄弟没有失去光明,而是获得了更为纯粹的光明。通往那里的旅程对我们所有人都是共同的。
Quid fata deflemus? Non reliquit ille nos sed antecessit. Est, mihi crede, magna felicitas in ipsa necessitate moriendi. Nihil ne in totum quidem diem certi est. Quis in tam obscura et involuta veritate divinat, utrumne fratri tuo mors inviderit an consuluerit?
我们为何哀叹宿命?他并未离弃我们,而是先我们而去。请相信我,在赴死这一必然性本身中就存在着巨大的福祉。甚至在完整的一天之内,也没有任何确定之事。在如此晦暗复杂的事实面前,谁能预料究竟是死亡嫉妒了你的兄弟,还是为他做了妥善的谋划?
- 9.1eum ad utilitatem respicit
原文中的 eum 实为连词 cum(当……之时)的讹误或异文。它引导一个时间/条件从句,修饰主句的谓语结构 incipit dolor ... a pietate desciscere(悲伤便开始背离敬爱之道)。
- 9.2necesse est alterutrum ex his duobus esse iudicem
此句结构为 necesse est 后接动词 iūdicō 的现在时虚拟式第一人称单数 iudicem(“我必须断定”),并以主格/宾格不定式短语 alterutrum ex his duobus esse(“这二者必居其一”)作其宾语。虽亦可将 iudicem 视为名词 iūdex 的单数宾格(“裁决者是这二者之一”),但将其读作动词虚拟式更符合语境中作者代入设想的自问逻辑。
- 9.2Quis iste furor est pro eo me numquam dolere desinere, qui numquam doliturus est ?
感叹疑问主句 Quis iste furor est 后接充当说明内容的宾格不定式结构 me numquam dolere desinere(我永不停止悲伤)。介词短语 pro eo(为了那个人)被置于不定式之前,而其修饰的关系从句 qui numquam doliturus est(那个绝不再悲伤的人)则置于句末,构成了明显的语序离隔(hyperbaton)。
- 9.5nam ut nihil de tempore futuro timeatur, ipsa tamen magnae felicitatis tutela sollicita est
ut 引导的虚拟式从句(ut ... timeatur)在此作让步状语从句(“即使/就算对未来毫无所惧”),主句中以 tamen(然而/依然)与之形成让步呼应,表达即便免除了未来的恐惧,保有巨大鸿运本身也是充满忧虑的。
