- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:23.1-23.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者宽慰马尔基娅,指出早逝的灵魂未受尘世重负污染而更易归还本源,极高的德性、才智与过度的早熟恰是终局临近的自然征兆。
Praeter hoc quod omne futurum incertum est et ad deteriora certius,1 facillimum ad superos iter est animis cito ab humana conversatione dimissis; minimum enim faecis, ponderis traxerunt. Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent liberati leviores ad originem suam revolant et facilius quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt.
除了未来的事皆不确定、唯有恶化更为确定之外,对于迅速从人间交往中解脱出来的灵魂而言,通往天神之境的旅途是最为轻易的;因为它们带走的糟粕与沉重微乎其微。在硬化并更深地染上尘世之物前获得释放,它们更加轻盈地飞回自己的本源,更容易涤洗去那一切陈旧污秽之迹。
Nec umquam magnis ingenis cara in corpore mora est; exire atque erumpere gestiunt, aegre has angustias ferunt, vagi per omne, sublimes et ex alto adsueti humana despicere. Inde est quod Platon clamat: sapientis animum totum in mortem prominere,2 hoc velle, hoc meditari, hac semper cupidine ferri in exteriora tendentem.
伟大的天资绝不会觉得在躯体中滞留是值得眷恋的;它们渴望走出去并冲决而出,难以忍受这等狭隘的束缚,它们漫游于万象之中,高迈不群,惯于从高处俯视人间的琐事。正因如此柏拉图高呼:智者的心灵完全倾向于死亡,意愿于此,默想于此,并始终被这股渴望裹挟着向外延展。
Quid? tu, Marcia, cum videres senilem in iuvene prudentiam, victorem omnium voluptatium animum, emendatum, carentem vitio, divitias sine avaritia, honores sine ambitione, voluptates sine luxuria adpetentem, diu tibi putabas illum sospitem posse contingere?3 Quicquid ad summum pervenit, ab exitu prope est. Eripit se aufertque ex oculis perfecta virtus, nec ultimum tempus expectant quae in primo maturuerunt. Ignis quo clarior fulsit, citius extinguitur; vivacior est, qui cum lenta ac difficili materia commissus fumoque demersus ex sordido lucet; eadem enim detinet causa, quae maligne alit. Sic ingenia quo inlustriora, breviora sunt; nam ubi incremento locus non est, vicinus occasus est.
如何呢?马尔基娅,当你看到少年身上具有老者的审慎,那战胜一切享乐的心灵,纯正无瑕,毫无恶德,追求财富却不贪婪,追求荣誉却无野心,追求享乐却不放荡,你难道还认为他能长久平安无恙地为你所保有吗?凡达到顶峰之物,皆邻近终结。完美的德性自会抽身离去,从众目睽睽中隐退,那些在第一季便已成熟的事物,绝不会等待最终的时刻。火光燃烧得越是明亮,熄灭得越是迅速;而与迟滞坚韧的柴料相合、沉没于浓烟之中从污浊里发出微光的火,却更为持久;因为那吝啬供养它的原因,同样绊住了它。同样,才性越是光辉璀璨,其寿命便越是短暂;因为凡无增长余地之处,衰落便已邻近。
Fabianus ait, id quod nostri quoque parentes videre, puerum Romae fuisse statura ingentis viri; sed hic cito decessit, et moriturum brevi nemo prudens non ante dixit;4 non poterat enim ad illam aetatem pervenire, quam praeceperat. Ita est: indicium imminentis exitii nimia maturitas est; adpetit finis ubi incrementa consumpta sunt.
法比亚努斯说——我们的父辈也曾目睹此事——罗马曾有一名孩童,身量宛如庞然巨汉;但他很快便夭折了,任何明智之人无不预先言明他不久于人世;因为他根本无法达到自己所预支的那一年岁。事实正是如此:过度的成熟是迫近毁灭的征兆;当增益耗尽之时,终局便已迫近。
- 23.1ad deteriora certius
与比较级 certius 连用的介词短语 ad deteriora 表示确定性所指向的方向或趋势(“在朝向更坏的方面更为确定”)。它与前句的 omne futurum incertum est 形成对照,说明未来整体虽不可知,但变坏这一倾向却是确凿的。
- 23.2totum in mortem prominere
动词 prominere 引申表示“探出”、“向前倾向”,形容词 totum 作为述语修饰主语 animum,起副词作用(“整体地”、“完全地”)。该带不定式的宾格从句化用了柏拉图(如《斐多篇》64A)关于“哲学即练习死亡”的思想。
- 23.3diu tibi putabas illum sospitem posse contingere ?
动词 contingere 在此与与格 tibi 连用,表示“降临于某人”或“落入某人的命运”。illum sospitem posse contingere 构成了 putabas 的宾语从句,意为“你难道以为他长久平安无事是能落到你的份上的吗?”,构成反诘。
- 23.5nemo prudens non ante dixit
nemo... non 是双重否定表强烈肯定的句式(“没有人不……”),意即“所有明智之人都曾预先言明”。prudens 是限定主语 nemo 的形容词。
