- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:24.1-24.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡劝勉马尔基娅应当以德性——如对母亲的孝顺与道德的纯洁——而非寿命来衡量早逝的儿子,并指出其灵魂脱离肉体桎梏后已享永恒的平静。
Incipe virtutibus illum, non annis aestimare; satis diu vixit. Pupillus relictus sub tutorum cura usque ad quartum decimum annum fuit, sub matris tutela semper. Cum haberet suos penates, relinquere tuos noluit et in materno contubernio, cum vix paternum liberi ferant, perseveravit. Adulescens statura, pulchritudine, certo corporis robore castris natus militiam recusavit ne a te discederet.
请开始以美德而非年岁来评估他;他已经活得足够长久了。他沦为孤儿后,在十四岁之前一直处于监护人的照管之下,却始终处于母亲的呵护之中。尽管拥有自己的宅邸,他却不愿离开你的家,依然坚持与母亲同居,尽管做子女的甚至难以容忍与父亲同住。身为青年,就其体魄、俊美与坚实的力量而言,他本是为军营而生的,但他却拒绝服兵役,以免与你分离。
Computa, Marcia, quam raro liberos videant quae in diversis domibus habitant; cogita tot illos perire annos matribus et per sollicitudinem exigi, quibus filios in exercitu habent:1 scies multum patuisse hoc tempus, ex quo nil perdidisti. Numquam e conspectu tuo recessit; sub oculis tuis studia formavit excellentis ingeni et aequaturi avum, nisi obstitisset verecundia,2 quae multorum profectus silentio pressit.
马尔基娅,算一算那些居住在不同宅第里的母亲们,是多么罕得见到自己的子女;想一想对母亲们来说,儿子在军队中的那许多岁月白白流失并在焦虑中度过:你便会明白,未曾让你损失分毫的这段时光,是何等宽裕漫长。他从未离开过你的视线;在你的注视下,他磨砺着卓越的才智,若非那曾以沉默扼杀许多人进境的谦逊加以阻碍,他本可与外祖父比肩。
Adulescens rarissimae formae in tam magna feminarum turba viros corrumpentium nullius se spei praebuit, et cum quarundam usque ad temptandum pervenisset improbitas, erubuit quasi peccasset, quod placuerat.3 Hac sanctitate morum effecit, ut puer admodum dignus sacerdotio videretur, materna sine dubio suffragatione, sed ne mater quidem nisi pro bono candidato valuisset.
作为一位具有极罕见美貌的青年,在如此众多腐蚀男子的妇女群中,他未给任何人带来希望;当某些女子的无耻行径甚至到了出言试探的地步时,他反因自己招人喜欢而羞红了脸,宛如自己犯了罪过。凭借这等纯洁品行,他使得自己在年纪尚幼时便显得配享祭司之职;这固然毫无疑问有母亲的举荐之功,但若非为了优秀的候选人,即便母亲也无法发挥效力。
Harum contemplatione virtutum filium gere quasi sinu! Nunc ille tibi magis vacat, nunc nihil habet, quo avocetur; numquam tibi sollicitudini, numquam maerori erit. Quod unum ex tam bono filio poteras dolere, doluisti; cetera, exempta casibus, plena voluptatis sunt, si modo uti filio scis, si modo quid in illo pretiosissimum fuerit intellegis.
请在沉思这些美德之中,如同将儿子抱在怀中一般守着他吧!如今他更能全心陪伴你,如今他已无任何可被分心唤走之事;他绝不再令你担忧,绝不再使你悲伤。因这样一个优秀的儿子你所能承受的唯一痛苦,你已经承受了;其余的一切,既然免于祸患,便充满了愉悦,只要你懂得如何保有你的儿子,只要你明白在他身上何者最为珍贵。
Imago dumtaxat fili tui perit et effigies non simillima; ipse quidem aeternus meliorisque nunc status est, despoliatus oneribus alienis et sibi relictus. Haec quae vides circumdata nobis, ossa nervos et obductam cutem vultumque et ministras manus et cetera quibus involuti sumus, vincula animorum tenebraeque sunt. Obruitur his, offocatur, inficitur, arcetur a veris et suis in falsa coiectus. Omne illi cum hac gravi carne certamen est, ne abstrahatur et si dat;4 nititur illo, unde demissus est. Ibi illum aeterna requies manet ex confusis crassisque pura et liquida visentem.
消逝的仅仅是你儿子的皮相,以及并不十分相似的肖像;他本身则是永恒的,脱去了外在的重负,回归于自身,如今处在更佳的境地。你所看到的环绕着我们的这些东西——骨骼、肌腱、覆盖的皮肤、面容、服役的双手以及包裹着我们的其余一切——皆是灵魂的枷锁与黑暗。灵魂被这些压制、窒息、污染,被隔绝于真理与本己,抛入虚妄之中。它的一切战斗都在于抵抗这沉重的肉躯,以免被拖拽而下沉;它奋力奔向它被遣落的源头。在那里,永恒的安宁正等待着脱离混浊稠密后注视着纯净明朗之物的他。
- 24.2quibus filios in exercitu habent
关系代词 quibus 是以 tot illos ... annos 为先行词的表示时间的夺格(“在那些岁月里”),及物动词 habent 的主语由前文的 matribus 承前省去,宾语为宾格 filios。连同先行词意为“她们有儿子在军队中的那许多岁月”。
- 24.2aequaturi avum, nisi obstitisset verecundia
将来主动分词 aequaturi(与 ingeni 一致的中性单数属格)在此充当过去非真实条件句(条件从句为 nisi obstitisset)的归结部分,相当于 quod aequaturum erat 或 quod aequaturum fuisset,意为“(若非谦逊阻碍)本可与外祖父比肩”。这种用将来分词简练承担条件句归结从句的构型,是白银时代拉丁语的典型特征。
- 24.3erubuit quasi peccasset, quod placuerat
quod placuerat 充当 erubuit 的原因或说明性从句(“因自己为人所喜爱/具有吸引力这一事实”)。而 quasi peccasset 则是虚拟语气引导的比拟副词从句(“宛如犯了罪过一般”),生动刻画出他不仅不受诱惑,反而仅因惹人倾慕便觉愧疚的极度纯洁。
- 24.5ne abstrahatur et si dat
原文中的 et si dat 属于抄本或排印错讹,应作 et sidat(动词 sido“沉没、下陷”的现在时虚拟语气第三人称单数)。它受表示否定目的的连词 ne 支配,与 abstrahatur 并列,意为“以免被拖拽下去并沉沦”。
