- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:22.1-22.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡论述长寿只会使儿子遭受病痛折磨、道德堕落以及暴政祸患,并以马尔基娅之父克雷穆蒂乌斯·科尔杜斯绝食自尽以逃脱塞扬努斯残暴迫害为例,指出儿子的早逝实乃脱离人世苦难的幸事。
Quereris, Marcia, non tam diu filium tuum vixisse quam potuisset? Unde enim scis an diutius illi expedierit vivere? an illi hac morte consultum sit?1 Quemquam invenire hodie potes, cuius res tam bene positae sunt fundataeque, ut nihil illi procedenti tempore timendum sit? Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.
马尔基娅,你是在哀怨你的儿子没有活到他本可以活到的岁月吗?你究竟从何得知,活得更久对他会是有益的,抑或这种死亡已为他的利益作了最好的考量?今天你难道能找到任何人,其境遇安置得如此妥当、根基如此稳固,以致随着时间的推移他无需惧怕任何事?人世的事物动荡流转,我们生命中没有任何部分比那些最令人惬意之物更脆弱易损;因此,对于最幸运的人而言死亡反倒是值得期盼的,因为在如此巨变与纷乱的万象之中,唯有逝去之事才是确凿无误的。
Quis tibi recipit2 illud fili tui pulcherrimum corpus et summa pudoris custodia inter luxuriosae urbis oculos conservatum potuisse tot morbos ita evadere, ut ad senectutem inlaesum perferret formae decus? Cogita animi mille labes; neque enim recta ingenia qualem in adulescentia spem sui fecerant usque in senectutem pertulerunt, sed interversa plerumque sunt; aut sera eoque foedior luxuria invasit coepitque dehonestare speciosa principia, aut in popinam ventremque procubuerunt toti summaque illis curarum fuit, quid essent, quid biberent.
谁能向你担保,你儿子那在奢靡城邦的众目睽睽之下、以至高纯洁之戒备得以保守的俊美身躯,本可以避开如此多的疾病,从而将不受损伤的风采一直带入老年?想一想心灵的上千种污点吧;因为正直的天赋并未将青年时期所唤起的期望一路保持到晚年,反而大都在中途堕落;要么是迟来因之更为丑陋的放荡侵入并开始玷污那美好的开端,要么他们完全倒向酒馆与口腹之欲,思虑的顶点只剩下吃什么与喝什么。
Adice incendia, ruinas, naufragia lacerationesque medicorum ossa vivis legentium et totas in viscera manus demittentium et non simplici cum dolore pudenda curantium; post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi,3 quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit. Nihil est tam fallax quam vita humana, nihil tam insidiosum; non me hercules quisquam illam accepisset, nisi daretur inscientibus. Itaque si felicissimum est non nasci, proximum est, puto, brevi aetate defunctos cito in integrum restitui.
再加上火灾、坍塌、沉船,以及医生的割裂——他们从活人身上剔取骨头,将整只手伸入内脏,并以非同寻常的痛苦医治隐秘之处;在这些之后,再加上流放(你的儿子并不比鲁蒂利乌斯更清白)、牢狱(他并不比苏格拉底更智慧)、被自愿之创伤贯穿的胸膛(他并不比加图更崇高)。当你洞察了这些,你就会明白,那些由于这般人生的苦差在等待着他们,而早早被自然召回安全之地的人,正是得到了最好的对待。没有任何事物比人的生命更具欺骗性,没有任何事物如此暗藏机关;凭赫拉克勒斯起誓,若非赐予那些懵懂无知者,绝无人会接受它。因此,如果说不出生是最为幸福的事,那么依我看,次等幸福便是在短促的岁月中离世,迅速复归原本的状态。
Propone illud acerbissimum tibi tempus, quo Seianus patrem tuum clienti suo Satrio Secundo congiarium dedit. Irascebatur illi ob unum aut alterum liberius dictum, quod tacitus ferre non potuerat Seianum in cervices nostras ne imponi quidem, sed escendere. Decernebatur illi statua in Pompei theatro ponenda, quod exustum Caesar reficiebat; exclamavit Cordus tunc vere theatrum perire. Quid ergo? Non rumperetur supra cineres Cn. Pompei constitui Seianum et in monimentis maximi imperatoris consecrari perfidum militem? Consecratur subscriptio, et acerrimi canes, quos ille ut sibi uni mansuetos, omnibus feros haberet, sanguine humano pascebat, circumlatrare hominem etiam illum iam pedica captum incipiunt. Quid faceret?
请回想那段对你而言最为痛苦的时期,那时塞扬努斯将你的父亲当作恩赏赐予其门客萨特里乌斯·塞昆杜斯。塞扬努斯对他怀恨在心,是因为那一两句过于自由的言论,父亲不能默默忍受塞扬努斯甚至不是被放在我们的脖颈上,而是爬了上去。当庞培剧场被焚毁而凯撒正在重修之时,法令决定在剧场中为塞扬努斯树立雕像;科尔杜斯当时高呼,如今剧场才真正毁灭了。那又如何?在格涅乌斯·庞培的骨灰之上设立塞扬努斯,在最伟大统帅的纪念建筑中奉立一个背信弃义的军卒,难道他不该义愤填膺吗?指控书被立案,而那些最为凶恶的恶犬——塞扬努斯用人血饲养它们,以便它们只对自己温驯而对所有其他人凶残——开始连那已经被捕兽夹困住的人也围着狂吠。他又能做什么呢?
Si vivere vellet, Seianus rogandus erat, si mori, filia, uterque inexorabilis. Constituit filiam fallere. Usus itaque balineo, quo plus virium poneret, in cubiculum se quasi gustaturus contulit et dimissis pueris quaedam per fenestram, ut videretur edisse, proiecit; a cena deinde, quasi iam satis in cubiculo edisset, abstinuit. Altero quoque die et tertio idem fecit; quartus ipsa infirmitate corporis faciebat indicium. Complexus itaque te: "Carissima," inquit, "filia et hoc unum tota celata vita, iter mortis ingressus sum et iam medium fere teneo; revocare me nec debes nec potes." Atque ita iussit lumen omne praecludi et se in tenebras condidit.
如果他想活,就必须祈求塞扬努斯;如果想死,就必须祈求女儿;而双方都是不可动摇的。他决定瞒过女儿。于是他洗了热水澡以损耗更多体力,回到卧室仿佛要去用些茶点,打发走侍童后,他从窗户扔出一些食物,以便看起来像是吃过了;随后他借口已在卧房吃饱,拒绝了正餐。第二天和第三天他也同样如此;第四天,身体本身的虚弱显露了端倪。于是他拥抱了你,说道:“最亲爱的女儿,你一生唯独被隐瞒了这一件事:我已踏上死亡的旅程,并且差不多已走了一半;召回我,你既不应当,也不能够。”随后他下令挡住所有光线,将自己隐入黑暗之中。
Cognito consilio eius publica voluptas erat, quod e faucibus avidissimorum luporum educeretur praeda. Accusatores auctore Seiano adeunt consulum tribunalia,queruntur mori Cordum, ut interpellarent quod coegerant;4 adeo illis Cordus videbatur effugere. Magna res erat in quaestione, an mortis ius rei perderent; dum deliberatur, dum accusatores iterum adeunt, ille se absolverat. Videsne, Marcia, quantae iniquorum temporum vices ex inopinato ingruant? Fles, quod alicui tuorum mori necesse fuit? Paene non licuit!
当他的计划为人所知时,公众充满了欣喜,因为猎物从最贪婪的群狼口中被夺了回来。告发者在塞扬努斯的指使下赶赴执政官法庭,抱怨科尔杜斯正在死去,企图阻挠他们自己所逼迫出的死亡;他们竟如此觉得科尔杜斯是在逃脱。当时审议的一个重大问题是,被告是否丧失了自决死亡的权利;正当人们商议、告发者再次赶赴法庭之时,他已经宣告了自己的无罪释放。马尔基娅,你看到了吗,不公时代的变故是何等出其不意地袭来?你还在为你的亲人中有人不得不死而哭泣吗?差一点连死都不被允许了!
- 22.1an illi hac morte consultum sit
无人称被动结构。不及物动词 consulere 接与格,意为“为……的利益着想、关照”;其被动语态无人称形式 consultum est alicui 表示“某人的利益得到了顾及”。illi 为利益与格,hac morte 为手段夺格。
- 22.2Quis tibi recipit
recipere 在此带宾格加不定式从句(illud ... corpus ... potuisse ...),意为“担保、保证(promittere/spondere)”。tibi 作间接宾语或面向对话者的情态与格(ethical dative)。
- 22.3optime cum is agi
由习语 bene/optime agitur cum aliquo(“某人的境遇良好/最受优待”)构成的宾格加不定式结构,作主动词 scies 的宾语从句。is 为 eis 的异体拼写,作介词 cum 之后的夺格代词。
- 22.7queruntur mori Cordum, ut interpellarent quod coegerant
queruntur 支配宾格加不定式 mori Cordum(“科尔杜斯正在死去”)。ut 从句表示目的(“为了阻止/打断”),说明告发者上诉法庭的意图。quod coegerant 为包含先行词的关系从句,指代“他们所迫使之事(即自杀)”。
