- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:21.1-21.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡驳斥了玛尔基娅关于其子早夭的哀叹,指出与无限的时间和宇宙相比,人类寿命的长短差异微不足道。他阐明每个生命都有命运所设定的固定界限,而生存的过程本身就是走向死亡的旅程,因此她的儿子已然享尽其应有的寿数,世上本无过早的死亡。
" Nimis tamen cito perit et immaturus." Primum puta illi superfuisse—comprende quantum plurimum procedere homini licet: quantum est? Ad brevissimum tempus editi, cito cessuri loco venienti in pactum hoc prospicimus hospitium.1 De nostris aetatibus loquor, quas incredibili celeritate aevum volvit? Computa urbium saecula; videbis quam non diu steterint etiam quae vetustate gloriantur. Omnia humana brevia et caduca sunt et infiniti temporis nullam partem occupantia.
“但他死得太早,未及成年。”首先,假定他幸存了下来——去设想一个人被允许达到的最远年岁:那又能有多少?我们为极短暂的时光而降生,很快便要将位置让给后继者,我们正是在这般契约下眺望这间客栈的。我所谈论的,难道是岁月以难以置信的速度轮转的我们的寿命吗?算一算各城邦的世纪吧;你就会看到,即便那些夸耀其古老的城邦,也并未耸立多久。人世的一切都是短促而脆弱的,在无限的时间中不占任何分量。
Terram hanc cum urbibus populisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco ponimus ad universa referentes; minorem portionem aetas nostra quam puncti habet, si omni tempori comparetur, cuius maior est mensura quam mundi, utpote cum ille se intra huius spatium totiens remetiatur.2 Quid ergo interest id extendere, cuius quantumcumque fuerit incrementum non multum aberit a nihilo? Uno modo multum est quod vivimus, si satis est.
当我们把这片承载着城邦、民族、河流与海洋环绕的土地与宇宙整体相比时,不过将其置于一个点的位置;如果与全部时间相比,我们的寿命所占的比例比一个点还要微小,而时间的尺度比宇宙更大,因为宇宙在其跨度之内千百次地重新衡量着自身。那么,去延长一件无论如何增加都与虚无相差无几的事物,又有什么意义呢?唯有一种方式能使我们所活的时间算得上漫长:那就是若它已然足够。
Licet mihi vivaces et in memoriam traditae senectutis viros nomines, centenos denosque percenseas annos: cum ad omne tempus dimiseris animum, nulla erit illa brevissimi longissimique aevi differentia, si inspecto quanto quis vixerit spatio comparaveris quanto non vixerit.
你可以对我提起那些长寿之人以及载入记忆的老寿者,列举出一百一十岁的高龄:可当你将心灵投向全部时间之时,若检视了某人活过的时光跨度,并将其与他未曾活过的岁月相比,那么在极短的寿命与极长的寿命之间便绝无分别。
Deinde sibi maturus decessit; vixit enim quantum debuit vivere, nihil illi iam ultra supererat. Non una hominibus senectus est, ut ne animalibus quidem. Intra quattuordecim quaedam annos defetigavit, et haec illis longissima aetas est quae homini prima; dispar cuique vivendi facultas data est. Nemo nimis cito moritur, quia victurus diutius quam vixit non fuit.3
此外,就他自身而言,他是在成熟之时离世的;因为他活过了他应当活的时间,如今已没有任何多余的留给他了。正如动物亦非如此一样,人类也并非只有一种老年。十四年之内,〔老年〕便使某些动物耗尽了元气,而对人来说只是最初阶段的年岁,对它们而言却是最漫长的寿命;每一种生命都被赋予了各不相同的生存能力。没有任何人死得过早,因为没有任何人注定活得比他实际所活的更久。
Fixus est cuique terminus; manebit semper, ubi positus est, nec illum ulterius diligentia aut gratia promovebit. Sic habe, te illum ex consilio perdidisse. Tulit suum Metasque dati pervenit ad aevi.
每个人都有其固定的界限;它将永远停留在那被设立之处,无论操劳还是恩宠都不能将其推向更远处。请确信,你是按照既定的旨意失去了他。他领受了属于他的分,“并抵达了赐赋之寿命的转折标志。”
Non est itaque quod sic te oneres:4 "Potuit diutius vivere." Non est interrupta eius vita nec umquam se annis casus intericit. Solvitur quod cuique promissum est; eunt via sua fata nec adiciunt quicquam nec ex promisso semel demunt. Frustra vota ac studia sunt; habebit quisque quantum illi dies primus adscripsit. Ex illo quo primum lucem vidit, iter mortis ingressus est accessitque fato propior et illi ipsi qui adiciebantur adulescentiae anni vitae detrahebantur. In hoc omnes errore versamur, ut non putemus ad mortem nisi senes inclinatosque iam vergere, cum illo infantia statim et iuventa, omnis aetas ferat. Agunt opus suum fata; nobis sensum nostrae necis auferunt, quoque facilius obrepat mors,5 sub ipso vitae nomine latet; infantiam in se pueritia convertit, pueritiam pubertas, iuvenem senex abstulit. Incrementa ipsa, si bene computes, damna sunt.
因此,你没有理由这样苛责自己:“他本可以活得更长。”他的生命并未被中断,机遇也绝不会横插进岁月之中。向每个人所应许的都会兑现;命运沿着自己的道路行进,既不增添分毫,也不从一旦应许之物中扣除分毫。誓愿与热望皆是徒劳;每个人所拥有的,都恰好是最初那天分派给他的那么多。从他初见光明的那一刻起,他就踏上了死亡的旅程并愈发靠近命运,而那被追加到青春上的年月本身,正是从生命中被扣除的。我们都陷于这样一种谬误之中:以为只有行将就木的老朽之人才会走向死亡,而实际上幼年、青年以及每一个年龄阶段都立即使我们趋向那里。命运执行着它们的工作;它们夺去了我们对自己毁灭的知觉,并且为了让死亡更容易潜行而至,死亡便潜藏在“生命”这同一名称之下:童年将婴儿期化入自身,青春期吞没了童年,老年带走了青年。那些成长本身,如果你算得明白的话,其实就是损耗。
- 21.1in pactum hoc prospicimus hospitium
介词短语 in pactum hoc 作为表示条件的修饰语(“在此项契约/条件之下”),修饰 hospitium(客栈、旅舍)或动词 prospicimus(眺望、看待)。此结构构成了将人世比作按约定条件暂居、须速速让位于后人的客栈之隐喻。
- 21.2utpote cum ille se intra huius spatium totiens remetiatur
需厘清指示代词的指代关系:ille 代指前文的 mundus(宇宙),充当 remetiatur 的主语;而 huius 则代指前文的 tempus(时间)。全句意为“因为宇宙(ille)在其[指时间,huius]跨度之内一次又一次地重新度量自身”。
- 21.4victurus diutius quam vixit non fuit
由将来分词 victurus 与完成式/不定过去式 fuit 构成的主动相迂说法否定式。表达了宿命论的预定概念:“他并未注定活得比他实际所活的更久”。
- 21.6Non est itaque quod sic te oneres
非人称句式 non est quod 后接虚拟式(oneres)的习惯用法,意为“没有理由让你这样负担/苛责自己”(quod 源自表原因的副词性内部宾格)。
- 21.6quoque facilius obrepat mors
此处的 quoque 并非副词“也”(quoque),而是引导带有比较级(facilius)之目的从句的连接词 quo 与附着并列连词 -que 的结合体(相当于 et quo),意为“并且为了让死亡更容易潜入”。
