- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.humanitext-lat2:9.1-9.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡驳斥了关于科西嘉贫瘠的抱怨,指出真正的福祉在于心灵与美德,并举出流亡米蒂利尼的马尔凯卢斯的崇高风范作为典范,说明其德行甚至令布鲁图斯与恺撒为之动容与折服。
"At non est haec terra frugiferarum aut laetarum arborum ferax; non magnis nec navigabilibus fluminum alveis irrigatur; nihil gignit, quod aliae gentes petant, vix ad tutelam incolentium fertilis; non pretiosus hic lapis caeditur, non auri argentique venae eruuntur."
“然而这片土地并不出产硕果累累或茂密的树木;它没有大河或适航的河道灌溉;它不产出任何其他民族所求索的物产,甚至勉强只够维持当地住民的温饱;这里不采伐贵重的石料,也不挖掘金银矿脉。”
Angustus animus est, quem terrena delectant; ad illa abducendus est, quae ubique aeque apparent, ubique aeque splendent. Et hoc cogitandum est, ista veris bonis per falsa et prave credita obstare. Quo longiores porticus expedierint, quo altius turres sustulerint, quo latius vicos porrexerint, quo depressius aestivos specus foderint, quo maiori mole fastigia cenationum subduxerint, hoc plus erit, quod illis caelum abscondat.
凡为尘世事物所悦乐的心灵皆属狭隘;应当将其引向那些在任何地方都同样显现、在任何地方都同样闪耀的事物。而且必须考虑到,那些尘世之物借由虚假和误信的观念,阻碍了真正的善。人们建造的柱廊越长,筑起的塔楼越高,延伸的街巷越宽,挖掘的避暑洞穴越深,以越庞大的体量升起宴饮厅堂的穹顶,遮蔽他们视线中天空的事物也就越多。
In eam te regionem casus eiecit, in qua lautissimum receptaculum casa est; ne tu pusilli animi es1 et sordide se consolantis, si ideo id fortiter pateris, quia Romuli casam nosti. Dic illud potius: "Istud humile tugurium nempe virtutes recipit? Iam omnibus templis formosius erit, cum illic iustitia conspecta fuerit, cum continentia, cum prudentia, pietas, omnium officiorum recte dispensandorum ratio, humanorum divinorumque scientia. Nullus angustus est locus, qui hanc tam magnarum virtutium turbam capit; nullum exilium grave est, in quod licet cum hoc ire comitatu."
命运将你抛掷到了这样一个地区,在那里最奢华的住所不过是一间茅屋;如果你仅仅因为知晓罗慕路斯的茅屋而勇敢地承受这一切,那你委实属于心胸狭隘且以鄙陋方式自我宽慰之人。倒不如说出这样的话:“这间卑微的茅舍无疑接纳诸般美德吧?当正义,当节制,当明智、虔敬、正当分配一切职责的理性,以及对人事与神事的认知在这里被目睹之时,它瞬间将比所有的神庙都要优美。能够容纳这般伟大美德之群体的场所,绝非狭隘;凡是能够与这支随行队伍同行的流亡,绝非沉重。”
Brutus in eo libro, quem de virtute composuit, ait se Marcellum vidisse Mytilenis exulantem et, quantum modo natura hominis pateretur, beatissime viventem neque umquam cupidiorem bonarum artium quam illo tempore. Itaque adicit visum sibi se magis in exilium ire, qui sine illo rediturus esset,2 quam illum in exilio relinqui.
布鲁图斯在他关于美德的著述中说,他曾看见马尔凯卢斯流亡在米蒂利尼,并在人类本性所允许的限度内极其幸福地生活着,对美好学艺的渴求从未胜过那个时期。因此他补充道,在他看来,没有马尔凯卢斯而即将返回的自己,倒更像是在走向流放,而不是马尔凯卢斯被遗留在流亡之中。
O fortunatiorem Marcellum eo tempore, quo exilium suum Bruto adprobavit, quam quo rei publicae consulatum! Quantus ille vir fuit, qui effecit, ut aliquis exul sibi videretur, quod ab exule recederet! Quantus vir fuit, qui in admirationem sui adduxit hominem etiam Catoni suo mirandum!
哦,马尔凯卢斯在那个将自己的流放展现给布鲁图斯并获其赞同的时刻,比起将自己的执政官职位展现给共和国的时刻,是何等更加幸运!那是多么伟大的一个人,他竟然让另一个人仅仅因为离开了一个流放者而觉得自己宛如流放者!那是多么伟大的一个人,他令一个甚至连他自己的加图都必须为之惊叹的人物由衷倾佩!
Idem Brutus ait C. Caesarem Mytilenas praetervectum, quia non sustineret videre3 deformatum virum. Illi quidem reditum impetravit senatus publicis precibus tam sollicitus ac maestus, ut omnes illo die Bruti habere animum viderentur et non pro Marcello sed pro se deprecari, ne exules essent, si sine illo fuissent; sed plus multo consecutus est, quo die illum exulem Brutus relinquere non potuit. Caesar videre. Contigit enim illi testimonium utriusque: Brutus sine Marcello reverti se doluit, Caesar erubuit.
同一位布鲁图斯还说,盖乌斯·恺撒航经米蒂利尼而不作停留,是因为他无法忍受看见那个尊严受损之人。元老院确实通过公共祈请为其争取到了归还,他们如此忧虑且哀戚,以至于在那一天所有人似乎都秉持着布鲁图斯的心境,并且不是在为马尔凯卢斯求情,而是在为他们自己求情,生怕一旦失去他,自己反倒成了流放者;但是,在布鲁图斯无法将那位流放者撇下、而恺撒无法忍视的那一天,马尔凯卢斯收获了远为丰厚的东西。盖因他同时获得了两方面的见证:布鲁图斯因无马尔凯卢斯而归去深感悲痛,恺撒则感到羞愧。
Num dubitas, quin se ille Marcellus tantus vir sic ad tolerandum aequo animo exilium saepe adhortatus sit: "Quod patria cares, non est miserum. Ita te disciplinis imbuisti, ut scires omnem locum sapienti viro patriam esse. Quid porro? Hic, qui te expulit, non ipse per annos decem continuos patria caruit? Propagandi sine dubio imperii causa; sed nempe caruit.
你难道怀疑,如此伟大的马尔凯卢斯曾常常这般勉励自己泰然忍受流亡吗:“失去祖国,并非悲惨之事。你已然用学识充分浸润了自己,因而深知任何地方对于智者而言皆是祖国。更有甚者,将你驱逐的这个人,他自己难道不是连续十年远离了祖国吗?固然是为了开疆拓土,但他终究是远离了。
Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis plena, trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes refovet, trahit Aegyptus infida, totus denique orbis, qui ad occasionem concussi imperii intentus est. Cui primum rei occurret? Cui parti se opponet? Aget illum per omnes terras victoria sua. Illum suspiciant et colant gentes; tu vive Bruto miratore contentus!"
看哪,如今充斥着战火重燃之威胁的阿非利加正将他拖向自己,重整残破受挫派系的伊斯帕尼亚正将他拖去,奸诈的埃及,乃至全天下正伺机利用帝国动荡之机的一切,都在将他牵扯。他将首先应对何种危机?又将抵御哪方势力?他自身的胜利将驱使他踏遍万水千山。让各民族仰望并敬奉他吧;而你,只要拥有布鲁图斯的钦佩,便当知足地生活!”
- 9.3ne tu pusilli animi es
此处的 ne 并非否定副词或连词,而是表示确断与强调的断言小辞(亦作 nae),意为“确实”、“委实”、“诚然”,与直陈式现在时 es 连用,构成强烈的断言:“你委实是一个心胸狭隘之人”。不可与引导禁止或否定的 ne 搭配虚拟式/祈使句混淆。
- 9.4qui sine illo rediturus esset
由关系代名词 qui 引导的关系从句采用了迂回式未完成过去虚拟式(rediturus esset),充当表原因的关系从句(“既然他将要在没有马尔凯卢斯相伴的情况下归去”)。先行词为在支配不定式从句中由代词 se 所指代的布鲁图斯本人。
- 9.6Brutus relinquere non potuit. Caesar videre.
在 Caesar videre 这一短语中,承前省略了谓语动词 non potuit(“布鲁图斯无法将他撇下,恺撒[亦无法忍受]看到他”),构成工整的对照。在不同校勘本中,此处亦常以逗号连缀(non potuit, Caesar videre)。
