← 小塞内卡

致赫尔维娅的慰问信

§10.1-10.11

流亡之贫与奢靡狂热以及自然的知足

塞涅卡借马尔凯卢斯的例子阐明流亡中的贫困毫无害处,将祖先朴素的美德与恺撒、阿皮基乌斯沉溺美食的狂乱和自毁灭亡作对比,论证自然的需要极少便能满足,因此流亡之贫绝不构成真正的困扰。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.1

​Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in animo eius mutavit loci mutatio, quamvis eam paupertas sequeretur. In qua nihil mali esse, quisquis modo nondum pervenit in insaniam omnia subvertentis avaritiae atque luxuriae, intellegit. Quantulum enim est, quod in tutelam hominis necessarium sit! Et cui deesse hoc potest ullam modo virtutem habenti?

因此,马尔凯卢斯很好地承受了流亡,地域的变迁也未曾改变他心灵中的任何东西,即便贫困紧随其后。凡尚未陷入颠覆一切的贪婪与奢靡之狂热中的人,都能理解这贫困之中并无任何恶事。盖因维持一个人的生计所需的事物,是何等微少!对于稍有任何美德的人而言,这又怎会欠缺呢?

§10.2

​Quod ad me quidem pertinet, intellego me non opes sed occupationes perdidisse. Corporis exigua desideria sunt. Frigus summoveri vult, alimentis famem ac sitim extinguere; quidquid extra concupiscitur, vitiis, non usibus laboratur.1 Non est necesse omne perscrutari profundum nec strage animalium ventrem onerare nec conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere; dii istos deaeque perdant, quorum luxuria tam invidiosi imperii fines transcendit!

就我个人而言,我明白自己失去的并非财富,而是纷扰的俗务。肉体的欲望本是微末的。它只求驱除寒冷,用食物止息饥渴;除此以外所渴求的任何东西,皆是在为恶癖而非为实用而劳顿。根本没有必要搜遍所有的深海,也不必以残杀动物来塞满肚腹,更不必从不知名的海岸挖掘极远之海的贝类;愿诸神与女神毁灭那些人,他们的奢靡竟然超越了如此令人嫉羡的帝国疆界!

§10.3

​Ultra Phasin capi volunt, quod ambitiosam popinam instruat, nec piget a Parthis, a quibus nondum poenas repetimus, aves petere. Undique convehunt omnia, nota ignota, fastidienti gulae; quod dissolutus deliciis stomachus vix admittat, ab ultimo portatur oceano; vomunt ut edant, edunt ut vomant, et epulas, quas toto orbe conquirunt, nec concoquere dignantur. Ista si quis despicit, quid illi paupertas nocet? Si quis concupiscit, illi paupertas etiam prodest; invitus enim sanatur et, si remedia ne coactus quidem recipit, interim certe, dum non potest, illa nolenti similis est.

他们希望在法西斯河以外捕获足以铺排招摇酒席之物,亦不以向我们尚未讨还罪责的帕提亚人索取飞禽为耻。他们从四面八方将一切已知与未知的食材运来,以供奉那挑剔的咽喉;那被珍馐泡软了的胃勉强才能容纳之物,竟从最遥远的大洋运来;他们呕吐是为了进食,进食是为了呕吐,而他们从全世界搜求来的盛宴,甚至不屑于将其消化。如果有人鄙弃这些东西,贫困对他又有何害处?如果有人贪恋这些,贫困对他反而大有裨益;因为他是违心地被治愈了,即便在强迫之下也不肯接受疗方,至少在此期间,只要他无能为力,便宛如一个不愿拥有之人。

§10.4

​C. Caesar, quem mihi videtur rerum natura edidisse, ut ostenderet, quid summa vitia in summa fortuna possent, centiens sestertio cenavit uno die; et in hoc omnium adiutus ingenio vix tamen invenit, quomodo trium provinciarum tributum una cena fieret.

依我看来,大自然生出盖乌斯·恺撒,仿佛是为了昭示在至高的运势中至极的恶癖能有何等作为;他在单单一天的宴席上就耗费了一千万塞斯特斯;而在这件事上尽管得到了所有人巧思的襄助,他仍不过是勉强找出了如何能让三个行省的税赋变成一顿晚餐的法子。

§10.5

​O miserabiles, quorum palatum nisi ad pretiosos cibos non excitatur! Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed raritas et difficultas parandi facit. Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat reverti, quid opus est tot artibus ventri servientibus? Quid mercaturis? Quid vastatione silvarum? Quid profundi perscrutatione? Passim iacent alimenta, quae rerum natura omnibus locis disposuit, sed haec velut caeci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno irritant.

哦,这些可悲的人,除非面对昂贵的菜肴,他们的味蕾便不会被唤起!然而,使食物昂贵的并非超凡的滋味或某种悦喉的甘美,而是其稀有与搜寻的艰难。否则,假若他们愿意回归健全的心智,何须如此之多侍奉肠胃的技艺?何须通商贸易?何须摧残森林?何须探寻深海?大自然分散在各处的食物原本随处可见,但他们却如盲人般视而不见,反而踏遍所有地域,渡过重洋,本可以用微薄之资平息饥饿,却耗费巨资来刺激它。

§10.6

​Libet dicere: "Quid deducitis naves? Quid manus et adversus feras et adversus homines armatis? Quid tanto tumultu discurritis? Quid opes opibus adgeritis? Non vultis cogitare, quam parva vobis corpora sint? Nonne furor et ultimus mentium error est, cum tam exiguum capias, cupere multum? Licet itaque augeatis census, promoveatis fines; numquam tamen corpora vestra laxabitis. Cum bene cesserit negotiatio, multum militia rettulerit, cum indagati undique cibi coierint, non habebitis, ubi istos apparatus vestros conlocetis.

人们忍不住想说:“你们为何要开动船只?为何要将武器握在手中,既对抗野兽又对抗人类?为何要以如此巨大的骚乱奔走四方?为何要将财富累积在财富之上?你们难道不愿想想自己的身体是何等渺小吗?既然你们所能容纳的如此有限,却渴求甚多,这难道不是疯癫与心灵至极的迷妄吗?因此,任凭你们增加财产、拓展疆界吧;但你们决不能扩充自己的身躯。当贸易大获成功、行军带回丰厚斩获、搜罗自各地的食材汇聚一处时,你们将无处安放你们那些奢华的陈设。

§10.7

​Quid tam multa conquiritis? Scilicet maiores nostri, quorum virtus etiamnunc vitia nostra sustentat, infelices erant, qui sibi manu sua parabant cibum, quibus terra cubile erat, quorum tecta nondum auro fulgebant, quorum templa nondum gemmis nitebant. Itaque tunc per fictiles deos religiose iurabatur; qui illos invocaverant, ad hostem morituri, ne fallerent, redibant.

你们为何搜求如此繁多的东西?难道我们的祖先是不幸的吗?他们的美德至今仍在维系着我们的恶癖,他们亲手为自己准备食物,大地是他们的卧榻,他们的屋宇尚未闪耀黄金,神庙也未曾镶嵌宝石。因此在那时,人们指着陶土的神像虔诚起誓;凡呼求过它们的人,为了不背弃信义,都返回敌人那里赴死。

§10.8

​Scilicet minus beate vivebat dictator noster, qui Samnitium legatos audit, cum vilissimum cibum in foco ipse manu sua versaret, illa, qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iovis gremio reposuerat,2 quam Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe, ex qua aliquando philosophi velut corruptores iuventutis abire iussi sunt, scientiam popinae professus disciplina sua saeculum infecit." Cuius exitum nosse operae pretium est.

难道我们那位独裁官生活得不如我们记忆中的阿皮基乌斯幸福吗?当他在灶火旁亲手翻动着最粗劣的食物时——就是那只曾屡屡击溃敌人并将月桂冠敬献在卡比托利欧朱庇特怀抱中的手——他正在接见萨姆尼特人的使者;而阿皮基乌斯却在那个曾一度将哲学家作为败坏青年者勒令驱逐的城市里,公然教授厨房的技艺,用他的规矩玷污了整个时代。”知晓他的结局是值得的。

§10.9

​Cum sestertium milliens in culinam coniecisset, cum tot congiaria principum et ingens Capitolii vectigal singulis comisationibus exsorpsisset, aere alieno oppressus rationes suas tunc primum coactus inspexit. Superfuturum sibi sestertium centiens computavit et velut in ultima fame victurus, si in sestertio centiens vixisset, veneno vitam finivit.

当他把一亿塞斯特斯投入厨房,在单次的狂饮作乐中吞噬了历代君王如此多的赏赐与卡比托利欧的巨额进项之后,他被债务压垮,才头一次被迫查验账目。他计算出自己仅剩下区区一千万塞斯特斯,仿佛若是靠这一千万生活便要在极度的饥荒中度日一般,服毒结束了生命。

§10.10

​Quanta luxuria erat, cui centiens sestertium egestas fuit! I nunc et puta pecuniae modum ad rem pertinere, non animi. Sestertium centiens aliquis extimuit et, quod alii voto petunt, veneno fugit! Illi vero tam pravae mentis homini ultima potio saluberrima fuit. Tunc venena edebat bibebatque, cum immensis epulis non delectaretur tantum, sed gloriaretur, cum vitia sua ostentaret, cum civitatem in luxuriam suam converteret, cum iuventutem ad imitationem sui sollicitaret etiam sine malis exemplis per se docilem.

对于一个以一千万塞斯特斯为赤贫的人而言,那是何等巨大的奢靡!去吧,现在且去以为财富的多寡关乎实质,而非心灵的尺度。竟然有人畏惧一千万塞斯特斯,以毒药逃避别人祈愿所求之物!然而,对于那个心智如此扭曲之人,这最后的饮鸩反倒是最为健康的良药。当他不仅悦纳无度盛宴、反而以此为傲之时,当他炫耀自己的恶癖之时,当他将整座城邦引向自己的奢靡之时,当他怂恿那些即便没有恶劣榜样本身亦极易被诱导的青年仿效自己之时,他在那时才是在吃毒、在喝毒。

§10.11

​Haec accidunt divitias non ad rationem revocantibus, cuius certi fines sunt, sed ad vitiosam consuetudinem, cuius immensum et incomprensibile arbitrium est. Cupiditati nihil satis est, naturae satis est etiam parum. Nullum ergo paupertas exulis incommodum habet; nullum enim tam inops exilium est, quod non alendo homini abunde fertile sit.3

这些事情降临在那些不依凭具有确定界限的理性、而是遵循有着无限且不可捉摸之任性的恶习来衡量财富的人身上。对于贪欲而言,没有任何东西是足够的;对于自然而言,即便微少之物也已足够。因此,流亡者的贫困不带有任何弊端;因为没有任何流亡地会贫瘠到不足以丰足地养育一个人。

语法注3 条
  1. 10.2vitiis, non usibus laboratur

    非人称被动态结构。不及物动词 laboro 用于非人称被动态 laboratur(“付出劳顿/操劳”)。vitiis 与 usibus 最自然地应理解为目的或利益与格(“为了恶癖,而非为了实用”),尽管在语法上亦可视为原因夺格(“因恶癖而受折磨”)。由于上下文将身体的基本需求(usibus)与过度的欲望(vitiis)相对立,故取其操劳所指向的“目的与格”之解。

  2. 10.8illa, qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iovis gremio reposuerat

    带有名词省略的指代结构。指示代词夺格单数阴性 illa 指向前文中的 manu sua(“亲手”),在未重复名词 manu 的情况下单独充当工具夺格(“就是那只曾屡屡击溃敌人……的手”)。需注意在较长的从属句展开中,作为工具夺格的核心名词发生了跨句承接与省略。

  3. 10.11alendo homini abunde fertile sit

    动形词短语充当目的与格,并构成特征关系从句。alendo homini 是动形词与名词性宾语相呼应的与格结构,依附于形容词 fertile,表示目的(“适于养育人”)。而 tam inops exilium... quod... sit 则是接在否定先行词 nullum tam inops 之后的特征关系从句(带有结果意味),因而谓语动词采用现在虚拟式 sit。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.humanitext-lat2:10.1-10.11