- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.humanitext-lat2:8.1-8.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡论证道,无论流亡何处,普遍的自然本性与个人的美德皆不可被剥夺,人之至善决不受制于他人的专断;只要对星空与宇宙的沉思尚存,脚踏何地便毫无轻重。
Adversus ipsam commutationem locorum detractis ceteris incommodis, quae exilio adhaerent, satis hoc remedii putat Varro, doctissimus Romanorum, quod, quocumque venimus, eadem rerum natura utendum est.1 M. Brutus satis hoc putat, quod licet in exilium euntibus virtutes suas secum ferre.
针对地域的更迭本身,若除去依附于流亡之上的其余不便,罗马人中最博学之士瓦罗认为,无论我们行至何处,皆得享用同样的自然本性,这便已是足够的解救之策。马尔库斯·布鲁图斯则认为,允许走向流放之人随身携带着自己的美德,便已足够。
Haec etiam si quis singula parum iudicat efficacia ad consolandum exulem, utraque in unum conlata fatebitur plurimum posse. Quantulum enim est, quod perdidimus! Duo quae pulcherrima sunt, quocumque nos moverimus, sequentur: natura communis et propria virtus.
即使有人判定这两点各自在抚慰流亡者上收效甚微,但只要合二为一,他也必当承认其具有极大的力量。盖因我们所失去之物是何等微不足道!无论我们走向何方,有两样至美之物始终追随我们:共通的自然本性与自身的美德。
Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator universi fuit, sive ille deus est potens omnium, sive incorporalis ratio ingentium operum artifex, sive divinus spiritus per omnia maxima ac minima aequali intentione diffusus, sive fatum et immutabilis causarum inter se cohaerentium series—id, inquam, actum est, ut in alienum arbitrium nisi vilissima quaeque non caderent.2
请相信我,无论宇宙的创造者是谁——不论他是全能的神,或是巨大工程之工匠的无形理性,或是以同等张力弥散于至大与至小万物之间的神圣气息,抑或是命运以及相互紧扣之因果的不可变序列——我要说,他如此筹划安排,正是为了除了最卑劣之物外,没有任何事物会落入他人的专断之中。
Quidquid optimum homini est, id extra humanam potentiam iacet, nec dari nec eripi potest. Mundus hic, quo nihil neque maius neque ornatius rerum natura genuit, et animus contemplator admiratorque mundi, pars eius magnificentissime propria nobis et perpetua et tam diu nobiscum mansura sunt, quam diu ipsi manebimus.
凡对人而言为至善之物,皆处于人类权力之外,既不可被赐予,亦不可被剥夺。这方宇宙,自然未曾孕育出比它更伟大或更华丽的造物,以及审视与赞叹这宇宙的心灵——宇宙最为壮丽的部分——乃是我们所固有且恒久的,只要我们自身尚存,它们便将与我们共存。
Alacres itaque et erecti, quocumque res tulerit, intrepido gradu properemus, emetiamur quascumque terras. Nullum inveniri exilium intra mundum potest; nihil enim, quod intra mundum est, alienum homini est. Undecumque ex aequo ad caelum erigitur acies, paribus intervallis omnia divina ab omnibus humanis distant.
因此,意气风发且昂首挺胸,无论境遇将我们带往何处,让我们以无畏的步伐疾行,去踏遍任何土地吧。在这宇宙之内寻不到任何流放;因为凡在宇宙之内的,对于人而言皆非异类。无论从何处,视线皆同样投向青天,一切神圣之物与一切尘世之物之间,皆相隔着均等的距离。
Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo, cuius insatiabiles sunt, non abducantur, dum mihi solem lunamque intueri liceat, dum ceteris inhaerere sideribus, dum ortus eorum occasusque et intervalla et causas investigare vel ocius meandi vel tardius, spectare tot per noctem stellas micantis et alias immobiles, alias non in magnum spatium exeuntis sed intra suum se circumagentis vestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam igne fuso praestringentes aciem, quasi decidant, vel longo tractu cum luce multa praetervolantes, dum cum his sim et caelestibus, qua homini fas est, immiscear, dum animum ad cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi semper habeam—quantum refert mea, quid calcem?3
因此,只要我的眼睛不被从那令其永不知足的奇观前引开,只要我被允许注视太阳与月亮,只要我能凝望其余的星辰,探寻它们的升起与沉落、间距,以及运行或速或迟的缘由,注视夜间如此之多闪烁的星辰,有的静止不动,有的并非远出宽广空间而是在自身轨迹内回转,有的骤然涌现,有的散落烈焰眩人眼目如同坠落,或拖着长长的轨迹伴着炽盛的光芒掠过,只要我与这些同在,并在人所许可的限度内与天上事物交融,只要我将那向着同族事物之瞻望奔赴的心灵始终悬于高处——我脚下踩踏着何种土地,对我而言又有何干系?
- 8.1eadem rerum natura utendum est
非人称动形容词结构(utendum est)后接由动词 utor 所支配的夺格补足语 eadem rerum natura。虽然字面表达必然性或义务(“必须享用同样的自然本性”),但在上下文中蕴含着“无论何处皆能享受/利用这一普遍自然”的肯定性潜能与恩惠。
- 8.3id, inquam, actum est, ut in alienum arbitrium nisi vilissima quaeque non caderent
习语 id agere ut...(致力于使……、促成……)的被动语态 id actum est,后接带有双重否定(nisi ... non caderent,意即“唯有最卑微之物才会落入……”)的 ut 结果/实质分句。带有插入语 inquam 的 id actum est 在前文一系列 sive 分句的长插入之后重申并接续句首的 Id actum est,主句中的代词 id 预示后接的 ut 分句的内容。
- 8.6quantum refert mea, quid calcem ?
非人称动词 refert(对……重要、关乎)与第一人称单数物主形容词的阴性单数夺格 mea 连用(源自 meā rē fert 的凝结),并以后接的间接疑问分句 quid calcem(现在虚拟式)作为其实质主语。整句构成一个反问句,意为“我脚踩何地,对我而言又何足挂齿?”。
