- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.humanitext-lat2:18.1-18.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡劝告母亲赫尔维娅,在哲学学问彻底治愈她之前,应将目光投向身边的家人作为倚靠:两位各有所长的兄弟、惹人怜爱的孙儿马尔库斯、失去母亲的侄女诺瓦蒂拉以及远方的老父,并为了他们坚强地生活下去。
Sed quia, dum in illum portum, quem tibi studia promittunt, pervenis, adminiculis quibus innitaris opus est,1 volo interim solacia tibi tua ostendere. Respice fratres meos, quibus salvis fas tibi non est accusare fortunam.
然而,在您抵达学问所许诺于您的那个港湾之前,既然需要您得以倚靠的支柱,我便希望在此期间向您展示属于您自己的安慰之源。请看看我的兄弟们吧;只要他们平安无恙,您去控告命运就是不合天理的。
In utroque habes, quod te diversa virtute delectet. Alter honores industria consecutus est, alter sapienter contempsit. Adquiesce alterius fili dignitate, alterius quiete, utriusque pietate! Novi fratrum meorum intimos adfectus. Alter in hoc dignitatem excolit, ut tibi ornamento sit, after in hoc se ad tranquillam quietamque vitam recepit, ut tibi vacet. Bene liberos tuos et in auxilium et in oblectamentum fortuna disposuit; potes alterius dignitate defendi, alterius otio frui. Certabunt in te officiis et unius desiderium duorum pietate supplebitur; audacter possum promittere: nihil tibi deerit praeter numerum.
在他们二人身上,您都能因其各异的美德而获得欣悦。一人凭着勤勉赢得了官爵,另一人则明智地对其不屑一顾。请在一位儿子的尊荣中、在另一位儿子的宁静中,并在二人共同的孝顺中安歇吧!我深知我兄弟们内心深处的情感。一人砥砺名望,是为了成为您的光彩;另一人退隐于安详沉静的生活,是为了能够专心陪伴您。命运为您安排的儿女,恰好既能作为臂助,又能作为慰藉;您既能得到一人的名望所荫庇,又能享受另一人的悠闲生活。他们将在对您的孝奉中竞相尽责,对一人的思念将被二人的孝心所补足;我可以大胆承诺:除人数之外,您将一无所缺。
Ab his ad nepotes quoque respice—Marcum blandissimum puerum, ad cuius conspectum nulla potest durare tristitia; nihil tam magnum, nihil tam recens in cuiusquam pectore furit, quod non circumfusus ille permulceat.
从他们身上,也请将目光投向孙辈——投向马尔库斯,那个最惹人爱怜的男孩;在见到他时,没有任何悲哀能够持久;无论任何人胸中激荡着多么巨大、多么新鲜的痛苦,只要那孩子依偎怀中,没有不被平复的。
Cuius non lacrimas illius hilaritas supprimat? Cuius non contractum sollicitudine animum illius argutiae solvant? Quem non in iocos evocabit illa lascivia? Quem non in se convertet et abducet infixum cogitationibus illa neminem satiatura garrulitas?
谁的眼泪不会被他的欢悦所抑制?谁那被焦虑紧缩的心灵不会被他的聪颖机敏所舒解?那稚嫩的嬉闹怎会不把人引逗到玩笑之中?那绝不会使人生厌的饶舌,怎会不把深陷愁思之人吸引过来并将其引离烦扰?
Deos oro, contingat hunc habere nobis superstitem! In me omnis fatorum crudelitas lassata consistat; quidquid matri dolendum fuit, in me transierit, quidquid aviae, in me. Floreat reliqua in suo statu turba. Nihil de orbitate, nihil de condicione mea querar, fuerim tantum nihil amplius doliturae domus piamentum.2
我祈求诸神,让我们得以拥有这个孩子作为我们的后死者!但愿命运女神的一切残暴都在我身上耗尽而止步;凡是作为母亲本该经受的痛苦,愿都转嫁到我身上;凡是作为祖母本该经受的痛苦,愿都转嫁到我身上。愿其余的所有家人在各自的境遇中繁盛。关于丧子,关于我自身的境况,我绝无怨言,只要我能充当这个再不受痛苦折磨之家族的替罪祭品即可。
Tene in gremio cito tibi daturam pronepotes Novatillam, quam sic in me transtuleram, sic mihi adscripseram, ut posset videri, quod me amisit, quamvis salvo patre pupilla; hanc et pro me dilige! Abstulit illi nuper fortuna matrem; tua potest efficere pietas, ut perdidisse se matrem doleat tantum, non et sentiat.3
请将不久便会给您带来曾孙的诺瓦蒂拉抱在怀中吧,我曾将她这般视同己出、这般与我紧紧联系在一起,以至于失去了我,尽管父亲尚在,她却仿佛成了一个孤女;为了我也请疼爱她!命运最近夺去了她的母亲;您的慈爱可以做到,使她仅仅为失去了母亲而哀伤,而不至于在生活中切实感到失去母亲的苦难。
Nunc mores eius compone, nune forma; altius praecepta descendunt, quae teneris imprimuntur aetatibus. Tuis adsuescat sermonibus, ad tuum fingatur arbitrium; multum illi dabis, etiam si nihil dederis praeter exemplum. Hoc tibi tam sollemne officium pro remedio erit; non potest enim animum pie dolentem a sollicitudine avertere nisi aut ratio aut honesta occupatio.
现在就去端正她的品性,现在就去塑造她吧;印刻在幼年时期的教诲,扎根最为深刻。让她习惯于您的谈话,依照您的意志去塑造成形;即便除了自身的榜样之外您什么也不曾给予,您也已经给予她极多了。对您而言,这般神圣的职责将成为良药;因为除地理性或高尚的事务之外,没有任何东西能够使一颗因敬爱而悲伤的心灵脱离焦虑。
Numerarem inter magna solacia patrem quoque tuum, nisi abesset; nunc tamen ex adfectu tuo, qui illius in te sit cogita; intelleges, quanto iustius sit te illi servari quam mihi impendi. Quotiens te immodica vis doloris invaserit et sequi se iubebit, patrem cogita! Cui tu quidem tot nepotes pronepotesque dando effecisti, ne unica esses; consummatio tamen aetatis actae feliciter in te vertitur. Illo vivo nefas est te, quod vixeris, queri.4
倘若您的父亲不是身在远方,我也本会将他列入巨大的安慰之中;但即便是现在,根据您自身的深情,也请想一想他对您的深情;您就会明白,为您保全自己以奉献于他,比为了我而耗竭自己要合理得多。每当过度猛烈的悲痛袭击您并驱使您随它而去之时,请想想父亲!虽然您通过给予他如此多的孙辈和曾孙,确实使自己不再是他唯一的骨肉;然而,幸福度过的一生的圆满归宿,依然维系在您的身上。只要他还活着,您为自己还苟活着而悲叹就是违背天理的。
- 18.1adminiculis quibus innitaris opus est
非人称结构 opus est 接表示所需事物的夺格名词 adminiculis(支柱)。关系从句 quibus innitaris 中使用了第二人称单数现在时虚拟式 innitaris,作特征或目的虚拟式,说明所需要的支柱具备供其倚靠的功用。
- 18.6fuerim tantum nihil amplius doliturae domus piamentum
fuerim 为第一人称单数完成时虚拟式,在此表达愿望或带有让步条件的祈愿(“只要我成为……”)。piamentum 意为“赎罪祭品”,其后的属格短语 nihil amplius doliturae domus 带有将来主动分词 doliturae,意为“不再遭受痛苦的家族”。
- 18.7ut perdidisse se matrem doleat tantum, non et sentiat
这是由 efficere 引导的名词性结果从句。此处 doleat(在情感上哀伤)与 sentiat(在实际生活中切身体会到缺失)形成对比。non et sentiat 中的 et 意为“也”,意指使诺瓦蒂拉仅仅在心灵上为丧母感到悲痛,而不至于在现实生活因缺少母亲庇护而切实遭受苦难。
- 18.9te, quod vixeris, queri
这是接在 nefas est 之后的主格不定式结构,te 为受格主语,queri 为不定式。quod vixeris 是作 queri 宾语的名词性从句,意为“抱怨自己活了下来/还活着”;虚拟式 vixeris 体现了从抱怨者主观视角陈述的原因(虚拟从属从句)。
