- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.humanitext-lat2:17.1-17.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者排除了借助消遣与繁忙来暂时转移悲痛的欺瞒性手段,敦促母亲重拾自由学艺的研究以求理性的彻底疗愈,并回忆了母亲冲破父亲古板传统的限制所奠定的坚实学识基础。
Scio rem non esse in nostra potestate nec ullum adfectum servire, minime vero eum, qui ex dolore nascitur; ferox enim et adversus omne remedium contumax est. Volumus interim illum obruere et devorare gemitus; per ipsum tamen compositum fletumque vultum lacrimae profunduntur. Ludis interim aut gladiatoribus animum occupamus; at illum inter ipsa, quibus avocatur, spectacula levis aliqua desiderii nota subruit. Ideo melius est vincere illum quam fallere; nam qui delusus et voluptatibus aut occupationibus abductus est, resurgit et ipsa quiete impetum ad saeviendum conligit. At quisquis rationi cessit, in perpetuum componitur. Non sum itaque tibi illa monstraturus, quibus usos esse multos scio, ut peregrinatione te vel longa detineas vel amoena delectes, ut rationum accipiendarum diligentia, patrimonii administratione multum occupes temporis, ut semper novo te aliquo negotio implices. Omnia ista ad exiguum momentum prosunt nec remedia doloris sed impedimenta sunt; ego autem malo illum desinere quam decipi.
我知道这件事情不在我们的掌控之中,没有任何激情是顺从于我们的,由悲痛所生发的情感尤其如此;因为它是凶猛的,并且对一切良药都顽抗不从。有时我们想要压制它并吞下呻吟,然而眼泪却依然穿过那竭力克制却仍在啜泣的面容奔涌而出。有时我们用竞技或角斗士表演来占据心神;然而就在借以转移注意力的那些场面之间,某种微弱的思念印记却在暗中侵蚀着心防。因此,战胜它胜过欺瞒它;因为那被哄骗、被享乐或事务引开的悲痛,终将卷土重来,并从这暂时的休歇中积蓄狂暴发作的势头。但凡向理性低头者,便永远归于平静。因此,我并不打算向您指出许多人曾用过的那套方法:通过漫长的旅行来羁留自己或在风景宜人之处怡情悦性,在查对账目与打理家业的勤勉中耗费大量时间,或是不断让自己卷入某种新的事务中。所有这些手段仅能在极为短暂的片刻起效,它们不是悲痛的解药,而只是阻碍;而我宁愿悲痛终止,也不愿它受欺瞒。
Itaque illo te duco, quo omnibus, qui fortunam fugiunt, confugiendum est, ad liberalia studia. Illa sanabunt vulnus tuum, illa omnem tristitiam tibi evellent. His etiam si numquam adsuesses, nunc utendum erat;1 sed quantum tibi patris mei antiquus rigor permisit, omnes bonas artes non quidem comprendisti, attigisti tamen. Utinam quidem virorum optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini deditus voluisset te praeceptis sapientiae erudiri potius quam imbui!2 Non parandum tibi nunc esset auxilium contra fortunam sed proferendum; propter istas, quae litteris non ad sapientiam utuntur sed ad luxuriam instruuntur, minus te indulgere studiis passus est. Beneficio tamen rapacis ingenii plus quam pro tempore hausisti; iacta sunt disciplinarum omnium fundamenta. Nunc ad illas revertere; tutam te praestabunt.
因此,我将您引向所有逃避命运之人必须避难的去处:自由学艺的研究。它们将治愈您的创伤,它们将从您身上连根拔除一切悲哀。即使您从未习惯于这些学问,如今也该加以运用了;但在我父亲那种古风严厉所允许的限度之内,您虽未能完全掌握一切高尚的技艺,却也确实有所涉猎。若是我那身为男子中最善之人的父亲,当年能够少拘泥于祖先的习俗,更愿意让您在智慧的教诲中得到彻底熏陶而非仅仅略受濡染,那该多好!那样的话,您如今便无需去筹备抵御命运的助力,而只需将其取用出来;正是因为那些不将文学用于求取智慧,而是为奢靡〔借此〕装备自己的妇人,他才较少允许您沉潜于学问之中。然而,凭借那敏锐善纳的天赋,您所汲取的知识超出了当时所受的时间限制;一切学科的根基皆已奠定。如今回到它们身边去吧;它们会保您平安无虞。
Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si bona fide in animum tuum intraverint, numquam amplius intrabit dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictationis irritae supervacua vexatio. Nulli horum patebit pectus tuum; nam ceteris vitiis iam pridem elusum est.3 Haec quidem certissima praesidia sunt et quae sola te fortunae eripere possint.
它们将抚慰您,它们将愉悦您;只要它们真诚地进入您的心灵,悲痛就绝不会再次潜入,焦虑绝不会,徒劳折磨所带来的多余烦扰也绝不会。您的心胸绝不会向这些情绪中的任何一种敞开;因为对其他一切恶习,您的防线早已固若金汤。这些确是最坚固的堡垒,并且是唯独能将您从命运手中解救出来的力量。
- 17.3nunc utendum erat
在非真实条件句从句(His etiam si numquam adsuesses)的主句中,使用了未完成过去直陈式 erat,而非未完成过去虚拟式(utendum esset)。在表达义务、必然或可能性的动词以及动形容词(utendum)结构中,惯常用直陈式来客观强调该义务本身的必然存在。
- 17.3erudiri potius quam imbui
由 voluisset 统领的两个被动不定式构成的对照。imbui 指涉浅尝辄止、略受熏染或涉猎,而 erudiri 则指在智慧法则中受到全面、系统的训导与教育。作者借此对比鲜明地区分了浅层的接触与深刻的学术教养。
- 17.5nam ceteris vitiis iam pridem elusum est
动词 eludo 的非人称被动结构。ceteris vitiis 在此并非作手段夺格,而是作与格,表示“针对其他诸恶习早已做好了闪避与防范”。该句承接前文,说明其心灵之所以绝不会向悲痛敞开,是因为母亲早已成功避开并战胜了所有其他道德恶习。
