← 小塞内卡

致赫尔维娅的慰问信

§19.1-19.7

作为最大安慰的胞妹美德及其对塞涅卡的关爱

塞涅卡劝告母亲赫尔维娅将胞妹(塞涅卡的姨母)视为最大的安慰,回忆了她对自己无微不至的照料扶持,以及当年在海难中冒死运出亡夫遗体的英勇典范。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§19.1

​Maximum adhuc solacium tuum tacueram, sororem tuam, illud fidelissimum tibi pectus, in quod omnes curae tuae pro indiviso1 transferuntur, illum animum omnibus nobis maternum. Cum hac tu lacrimas tuas miscuisti, in huius primum respirasti sinu. Illa quidem adfectus tuos semper sequitur; ​in mea tamen persona non tantum pro te dolet. Illius manibus in urbem perlatus sum, illius pio maternoque nutricio per longum tempus aeger convalui; illa pro quaestura mea gratiam suam extendit et, quae ne sermonis quidem aut clarae salutationis sustinuit audaciam, pro me vicit indulgentia verecundiam. Nihil illi seductum vitae genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi mores obstiterunt, quo minus pro me etiam ambitiosa fieret.2

此前,我一直对您最大的安慰保持沉默,那就是您的胞妹,对您而言最忠实的臂膀,您的全部忧虑都被不可分割地托付于她,她对我们所有人都有着母亲般的胸怀。您曾与她一同流泪,最早也是在她的怀抱中才重新舒畅地喘息。她固然始终与您的情感相伴;然而在关于我的事情上,她不仅是为了您而悲伤。我是由她的双手抱入罗马城的;正是靠着她那虔敬而充满母爱的照料,久病的我才得以痊愈;她为了我的财务官职位倾尽自身的人脉,而她这位平日里甚至无法忍受攀谈或高声问候的胆大之举的人,却为了我以深情战胜了羞怯。无论是幽居的生活方式,抑或在女性极度任性妄为的风气中那质朴的谦逊,还是宁静的生活,抑或深居简出且专属于闲暇的习性,都未能阻止她为了我甚至投身于奔走钻营。

§19.3

​Hoc est, mater carissima, solacium quo reficiaris. Illi te, quantum potes, iunge, illius artissimis amplexibus alliga. Solent maerentes ea, quae maxime diligunt, fugere et libertatem dolori suo quaerere. Tu ad illam te, quidquid cogitaveris, confer; sive servare istum habitum voles sive deponere, apud illam invenies vel finem doloris tui vel comitem.

最亲爱的母亲,这就是能使您恢复元气的安慰。请尽可能与她在一起,紧紧融入她深情的拥抱中吧。悲伤之人往往习惯于逃避自己最挚爱的人,去为自己的痛苦寻求不受拘束的放纵。然而您,无论作何想法,都请投向她那里;无论您是想保持当下的哀容,还是想将其褪去,在她那里您都会找到自己悲痛的终点,或是找到一位同伴。

§19.4

​Sed si prudentiam perfectissimae feminae novi, non patietur te nihil profuturo maerore consumi et exemplum tibi suum, cuius ego etiam spectator fui, narrabit. Carissimum virum amiserat, avunculum nostrum, cui virgo nupserat, in ipsa quidem navigatione; tulit tamen eodem tempore et luctum et metum evictisque tempestatibus corpus eius naufraga evexit.

但如果我对这位至善女性的明智有所了解的话,她绝不会任由您被毫无益处的哀伤所吞噬,并且她会向您讲述她自己的榜样,而那件事情我本人也是亲历者。她曾失去过最挚爱的丈夫,也就是她少女时所嫁的我们的舅父,而且正是在航海之中失去的;然而她同时承受了悲恸与恐惧,战胜了风暴,即使遭遇了海难,仍把他的遗体带了出来。

§19.5

​O quam multarum egregia opera in obscuro iacent! Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, oblita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit! Nobilitatur carminibus omnium, quae se pro coniuge vicariam dedit. Hoc amplius est, discrimine vitae sepulcrum viro quaerere; maior est amor, qui pari periculo minus redimit.3

啊,有多少杰出女性的卓越事迹沉沦在黑暗之中!倘若她遇上了那个推崇令人赞叹之美德的纯朴上古时代,天下才智之士将以何等激烈的竞争去颂扬这位妻子:她忘却了自身的脆弱,忘却了连最坚强之人都畏惧的大海,为了埋葬丈夫而将自己的生命置于险境,一心想着丈夫的葬礼,却丝毫不为自己的死生担忧!那位代替丈夫献出自身性命的女子,因万人的歌咏而流芳百世。然而,冒着生命的危险为丈夫寻找坟墓,比这还要伟大;在相同的危险中换回更少之物的爱,是更为博大的爱。

§19.6

​Post hoc nemo miratur, quod per sedecim annos, quibus Aegyptum maritus eius optinuit, numquam in publico conspecta est, neminem provincialem domum suam admisit, nihil a viro petit, nihil a se peti passa est. Itaque loquax et in contumelias praefectorum ingeniosa provincia, in qua etiam qui vitaverunt culpam non effugerunt infamiam, velut unicum sanctitatis exemplum suspexit et, quod illi difficillimum est, cui etiam periculosi sales placent, omnem verborum licentiam continuit et hodie similem illi, quamvis numquam speret, semper optat. Multum erat, si per XVI annos illam provincia probasset; plus est, quod ignoravit.4

在此之后,便没有人会感到奇怪:在她丈夫治理埃及的十六年中,她从未在公共场合露面,未曾接纳过任何外省人进入私宅,从未向丈夫索求过任何东西,也未曾容许任何人向自己提出请托。因此,那个素来多嘴多舌、惯于讥刺长官的行省——在那里,即便免除罪责之人也难逃恶名——竟将她视为圣洁的唯一典范而仰望;并且,对于那个酷爱危险诙谐的行省而言是极其困难之事,他们克制了言语的一切放纵,以至于今天,尽管从不指望,却始终盼望着能有一位与她相似的人。倘若这十六年间行省赞赏了她,那本已极为难得;然而他们甚至根本不知道她的存在,这就更为伟大了。

§19.7

​Haec non ideo refero, ut laudes eius exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam, quam non ambitio, non avaritia, comites omnis potentiae et pestes, vicerunt, non metus mortis iam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus exanimi viro haerens non quaereret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret. Huic parem virtutem exhibeas oportet et animum a luctu recipias et id agas, ne quis te putet partus tui paenitere.

我重提这些,并非为了详述对她的赞颂——这般吝啬地一带而过实则是对赞颂的贬抑——而是为了让您明白,这是一位具有伟大心灵的女性:野心与贪婪——这一切权力的随从与祸害——未曾战胜过她;在残破的船上眼睁睁看着自己遭遇海难时,对死亡的恐惧也未能吓阻她依偎在气绝的丈夫身旁,不求如何从那里逃离,但求如何把他的遗体运送出去。您应当展现出与她相当的美德,从悲痛中收回心神,好生行事,切勿让任何人以为您在为诞育了我而悔恨。

语法注4 条
  1. 19.1pro indiviso

    此处借用了法律术语(共有财产、不可分割地),意为“完整无损地”“毫无保留地全盘托付”,形象地表达出母亲赫尔维娅将内心的全部忧虑毫无保留地与妹妹分担、为对方全盘接纳的状态。

  2. 19.2quo minus pro me etiam ambitiosa fieret

    由阻碍动词 obstiterunt(前连一连串主语 nihil... nihil...)所引出的阻止从句(quo minus 从句),为典型的防阻构文,意为“(幽居的习性等)都未能阻止她为了我去奔走钻营(参与公职竞选)”。

  3. 19.5maior est amor, qui pari periculo minus redimit

    此处与前文代夫赴死的阿尔刻斯提斯形成对比。阿尔刻斯提斯换回的是活着的丈夫,而姨母冒着同等的生命危险(pari periculo)仅仅换回了“更少之物”(minus,即仅具尸骸以作埋葬),塞涅卡借此指出这种不求回报的爱因而更为博大伟大。

  4. 19.6Multum erat, si per XVI annos illam provincia probasset ; plus est, quod ignoravit

    直陈式过去时用于虚拟断言(multum erat, si...,“假使省民赞赏了她,那本已极了不起”),与事实 quod 从句(plus est, quod ignoravit,“他们甚至不知道她的存在,这更了不起”)形成修辞反差,极力突显其深居简出、绝不干预政事的谦抑品格。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.humanitext-lat2:19.1-19.7