- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.humanitext-lat2:11.1-11.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡论述道,即便身处流亡之地,衣食住等自然生活必需品也很容易得到满足,真正的贫穷源于无休止的贪欲。他指出,唯有心灵能使人真正富有,而心灵与神明同族、本质自由,绝不可能被真正流放。
"At vestem ac domum desideraturus est exsul." Haec quoque ad usum tantum desiderabit: neque tectum ei deerit neque velamentum; aeque enim exiguo tegitur corpus quam alitur. Nihil homini natura, quod necessarium faciebat, fecit operosum.
“但是流亡者会需要衣服和居所。”这些他也只会为了实用而需要:他既不会缺少屋顶,也不会缺少遮蔽物;因为身体被遮盖所需的微少,正如其被滋养所需的一样。大自然所规定的人类必需之物,没有一样被造得繁复艰难。
Sed desiderat saturatam multo conchylio purpuram, intextam auro variisque et coloribus distinctam et artibus: non fortunae iste vitio, sed suo pauper est. Etiam si illi quidquid amisit restitueris, nihil ages; plus enim restituendo1 deerit ex eo, quod cupit, quam exsuli ex eo, quod habuit.
但如果他渴望饱浸大量贝汁的紫袍、织入金线且以各种色彩和技艺点缀之物:那此人并非因命运的过错,而是因他自身的过错而贫穷。即便你将他失去的一切都归还给他,你也无济于事;因为对于一个获恢复之人而言,他所欲求之物中的匮乏,远比流亡者对他曾拥有的东西的匮乏还要多。
Sed desiderat aureis fulgentem vasis supellectilem et antiquis nominibus artificum argentum nobile, aes paucorum insania pretiosum et servorum turbam, quae quamvis magnam domum angustet, iumentorum corpora differta et coacta pinguescere et nationum omnium lapides: ista congerantur licet,2 numquam explebunt inexplebilem animum, non magis quam ullus sufficiet umor ad satiandum eum, cuius desiderium non ex inopia, sed ex aestu ardentium viscerum oritur; non enim sitis illa, sed morbus est.
但如果他渴望金器闪耀的陈设、刻有古代名匠之名的高贵银器、因少数人的狂热而昂贵的青铜器、让无论多大的宅第都显得狭窄的仆役群、被填塞并强令养肥的牲畜躯体,以及来自万国的珍石宝石:任凭将这些东西堆积起来吧,它们也绝不能填满一颗无法填满的心灵,正如任何液体都不足以让一个并非由于缺乏、而是由于内脏灼热而焦渴的人感到满足一样;因为那并非干渴,而是一种疾病。
Nec hoc in pecunia tantum aut alimentis evenit. Eadem natura est in omni desiderio, quod modo non ex inopia, sed ex vitio nascitur; quidquid illi congesseris, non finis erit cupiditatis, sed gradus. Qui continebit itaque se intra naturalem modum, paupertatem non sentiet; qui naturalem modum excedet, eum in summis quoque opibus paupertas sequetur. Necessariis rebus et exilia sufficiunt, supervacuis nec regna.
这不仅发生在金钱或食物上。凡不是源于匮乏而是源于恶习的欲望,其本性皆是如此;无论你向它堆积什么,那都不会是贪欲的终点,而只是一个台阶。因此,将自己约束在自然限度之内的人,不会感到贫困;超越自然限度的人,即便在最丰裕的财富中也会被贫困纠缠。对于必需之物,流亡之地亦已足够;对于多余之物,连王国也不够用。
Animus est, qui divites facit; hic in exilia sequitur et in solitudinibus asperrimis, cum quantum satis est sustinendo corpori invenit, ipse bonis suis abundat et fruitur. Pecunia ad animum nihil pertinet, non magis quam ad deos immortalis.
使人富足的是心灵;心灵跟随着走入流亡之地,在最严酷的荒野中,当它寻得足以维持身体之物时,自身便丰足并享用着属于自己的善好。金钱与心灵毫无干涉,正如与不朽诸神毫无干涉一样。
Omnia ista, quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides, aurum, argentum et magni levatique mensarum orbes terrena sunt pondera, quae non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, levis ipse, expeditus et, quandoque emissus fuerit, ad summa emicaturus; interim quantum per moras membrorum et hanc circumfusam gravem sarcinam licet, celeri et volucri cogitatione divina perlustrat.
那些无知且过度沉溺于肉体的头脑所仰慕的一切东西——宝石、黄金、白银以及巨大而打磨光洁的圆桌——都是尘世的重负,纯洁且牢记自身本性的心灵绝不可能去爱它们;心灵本身是轻盈的、无拘无束的,一旦被释放,就将跃升至至高之境;在此期间,只要肢体的拖累与这具包裹着它的沉重负荷允许,它就以敏捷飞翔的思维巡视神圣之物。
Ideoque nec exulare umquam potest, liber et deis cognatus et omni mundo omnique aevo par; nam cogitatio eius circa omne caelum it, in omne praeteritum futurumque tempus immittitur. Corpusculum hoc, custodia et vinculum animi, huc atque illuc iactatur; in hoc supplicia, in hoc latrocinia, in hoc morbi exercentur. Animus quidem ipse sacer et aeternus est et cui non possit inici manus.3
因此它绝不可能被流放,它是自由的,与神明同族,与整个宇宙和一切时代匹敌;因为它的思想环绕着整个苍穹运行,投入到过去与未来的全部时间之中。这具微不足道的肉体,作为心灵的囚牢与锁链,被抛向各处;刑罚、劫掠、疾病皆施加于其上。然而心灵本身却是神圣而永恒的,是任何一只手都无法触及的存在。
- 11.2restituendo
与后文的与格 exsuli 形成结构对称。此处可理解为动名词/分词的与格(指代补出的代词 ei,“对于被恢复财产者而言”),与 exsuli(流亡者)形成对称的受损主体对比;亦可解为动名词夺格(“通过归还/恢复”)。理解为与格更能体现两句之间严密的对仗。
- 11.3ista congerantur licet
并列式(parataxis)让步句。用作让步连词的 licet 无需连词 ut,直接支配现在时虚拟式 congerantur,意为“任凭将这些东西堆积起来”或“纵使这些东西被堆积”。
- 11.7cui non possit inici manus
修饰先行词 animus 的特征关系从句(带虚拟式 possit),与前述形容词 sacer et aeternus 构成并列。短语 manum inicere(此处为被动不定词 inici manus)源自罗马法中的法定拘捕程序(manus iniectio,即“按手扣押/主张权力”),在此用于比喻“任何人都无法对其下手侵犯/拘束”。
