- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.humanitext-lat2:3.1-3.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者揭露了人们极力守护财产却将宝贵时间随意赠予他人的荒谬,通过设想对一位老人一生的清算,论证了琐事与人际交往如何劫掠了大部分生命。他尖锐地批判了人们自以为长生不死、将真正生活推延至极少数人才能抵达的暮年的愚蠢。
Omnia licet, quae umquam ingenia fulserunt, in hoc unum consentiant,1 numquam satis hanc humanarum mentium caliginem mirabuntur. Praedia sua occupari a nullo patiuntur et, si exigua contentio est de modo finium, ad lapides et arma discurrunt; in vitam suam incedere alios sinunt, immo vero ipsi etiam possessores eius futuros inducunt. Nemo invenitur, qui pecuniam suam dividere velit; vitam unusquisque quam multis distribuit! Adstricti sunt in continendo patrimonio, simul ad iacturam temporis ventum est,2 profusissimi in eo, cuius unius honesta avaritia est. Libet itaque ex seniorum turba comprendere aliquem:
即便所有曾闪耀过的才智之士在这一点上达成一致,他们也绝不能对人类心灵的这种昏昧感到足够的惊异。人们不容许自己的地产被任何人侵占,如果在疆界的范围上有一丝争执,他们就奔向石块与武器;然而他们却听凭他人闯入自己的生命,不仅如此,他们甚至亲自将生命的未来占有者领入其中。找不到有谁愿意分发自己的金钱;但每个人却将自己的生命分给了多少人!他们在守卫祖传家产上吝啬至极,可一旦涉及时间的流失,他们却在唯独吝啬才算高尚的唯一事物上极尽挥霍。因此,真想从老人堆中抓出一人来对他说:
" Pervenisse te ad ultimum aetatis humanae videmus, centesimus tibi vel supra premitur annus; agedum, ad computationem aetatem tuam revoca. Duc, quantum ex isto tempore creditor, quantum amica, quantum rex, quantum cliens abstuleris quantum lis uxoria, quantum servorum coercitio, quantum officiosa per urbem discursatio. Adice morbos, quos manu fecimus, adice et quod sine usu iacuit; videbis te pauciores annos habere quam numeras.
“我们见你已行至人类寿数的终点,你正紧逼着百岁乃至更高的年岁;来吧,把你的寿命叫来清算一番。算一算在那段时间里,债主夺去了多少,情妇夺去了多少,权贵夺去了多少,依附者夺去了多少,夫妻争吵夺去了多少,惩处奴隶夺去了多少,满城殷勤奔走夺去了多少。再加上我们亲手招致的疾病,再加上未经使用便闲置的光阴:你就会看到,你所拥有的年岁远少于你所计算的数字。
Repete memoria tecum, quando certus consilii fueris, quotus quisque dies ut destinaveras processerit, quando tibi usus tui fuerit,3 quando in statu suo vultus, quando animus intrepidus, quid tibi in tam longo aevo facti operis sit, quam multi vitam tuam diripuerint te non sentiente quid perderes, quantum vanus dolor, stulta laetitia, avida cupiditas, blanda conversatio abstulerit, quam exiguum tibi de tuo relictum sit; intelleges te immaturum mori." Quid ergo est in causa?
在记忆中对自己回想一下吧,你何时曾坚定于自己的意图,又有几个日子曾如你所预期的那样度过,你何时曾真正拥有过自己,面容何时保持平和,心神何时无所畏惧,在如此漫长的岁月中你完成了何种事业,又有多少人在你未察觉自己失去什么时劫掠了你的生命,虚妄的悲伤、愚蠢的狂喜、贪婪的欲望、谄媚的应酬夺去了多少,属于你的东西留给你的又是多么微薄;你就会明白,自己死得为时过早。”那么,原因何在呢?
Tamquam semper victuri vivitis, numquam vobis fragilitas vestra succurrit, non observatis, quantum iam temporis transierit; velut ex pleno et abundanti perditis, cum interim fortasse ille ipse qui alicui vel homini vel rei donatur dies ultimus sit. Omnia tamquam mortales timetis, omnia tamquam immortales concupiscitis. Audies plerosque dicentes: "A quinquagesimo anno in otium secedam, sexagesimus me annus ab officiis dimittet." Et quem tandem longioris vitae praedem accipis? Quis ista sicut disponis ire patietur? Non pudet te reliquias vitae tibi reservare et id solum tempus bonae menti destinare, quod in nullam rem conferri possit? Quam serum est tunc vivere incipere, cum desinendum est! Quae tam stulta mortalitatis oblivio in quinquagesimum et sexagesimum annum differre sana consilia et inde velle vitam inchoare, quo pauci perduxerunt!4
你们活着,仿佛将永远活下去;你们的脆弱从未在心中浮现;你们不曾觉察已经流逝了多少时间;你们挥霍它,如同从丰盈充裕的库藏中支取,而在这一期间,那被赠予某个他人或某件事物的恰恰那一天,或许正是最后一天。你们像凡人一样畏惧一切,又像不朽者一样贪求一切。你会听到大多数人说:“从五十岁起我要退隐闲暇,六十岁将免除我的职务。”究竟你接受了谁作为更长生命的担保人?谁又会容许事情如你所安排的那样运转?难道把生命的残余留给自己,仅把无法用于任何事务的时间划归健全的心灵,你竟不感到羞耻吗?在必须停止生活之时才开始生活,那是多么迟啊!将健全的规划推延到五十岁和六十岁,并渴望从极少数人才能抵达之处开启生命,这是对必死宿命何等愚蠢的遗忘!
- 3.1Omnia licet, quae umquam ingenia fulserunt, in hoc unum consentiant
无人称动词 licet 与虚拟式(consentiant)连用,引导让步从句(“即使……也……”)。主句为后面的 numquam satis ... mirabuntur。omnia ingenia 为主语,亦作为关系代词 quae 的先行词。
- 3.1simul ad iacturam temporis ventum est
连词 simul 等同于 simul ac / simul atque,意为“一旦……就……”。ventum est 是不及物动词 venire 的无人称被动态完成时,表示“一旦涉及时间的流失”。该从句修饰省略系动词的主句 profusissimi [sunt],与前半句的 adstricti sunt 形成对比。
- 3.3quando tibi usus tui fuerit
tibi 与 fuerit 连用构成表示占有的与格。tui 为人称代词 tu 的单数属格,在此作动作名词 usus 的宾格性属格,带有反身意义(“对你自身的支配/使用”)。整句意为“你何时曾真正支配过你自己”。
- 3.4inde velle vitam inchoare, quo pauci perduxerunt
inde 与 quo 构成呼应的相关副词结构(“从……那里,到极少数人才到达的地方”)。不定式 velle 与前文的 differre 并列。动词 perduxerunt 隐含宾语 vitam,意为“极少数人曾将生命延展至/抵达该处”。
