- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.humanitext-lat2:4.1-4.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者指出即便是最有权势之人也极度渴求闲暇,并以神君奥古斯都为例。奥古斯都一生为内外战乱和叛乱阴谋所困,唯有对闲暇的寄望与沉思才构成了他辛劳中的唯一慰藉。
Potentissimis et in altum sublatis hominibus excidere voces videbis, quibus otium optent, laudent, omnibus bonis suis praeferant. Cupiunt interim ex illo fastigio suo, si tuto liceat, descendere; nam ut nihil extra lacessat aut quatiat,1 in se ipsa fortuna ruit.
你会看到从极有权势、身居高位的人口中吐露出这样的话语,在其中他们企求闲暇,赞美闲暇,将它置于自己一切福祉之上。在此期间,若能安全可行,他们渴望从自己的那一顶峰走下;因为,哪怕外界没有任何事物侵扰或撼动,命运自身也会自行崩塌。
Divus Augustus, cui dii plura quam ulli praestiterunt, non desit quietem sibi precari et vacationem a re publica petere; omnis eius sermo ad hoc semper revolutus est, ut speraret otium. Hoc labores suos, etiam si falso, dulci tamen oblectabat solacio, aliquando se victurum sibi.2
神君奥古斯都——诸神赐予他的恩惠多于任何人——却未尝停止为自己祈求安息,请求免除公职;他的全副言谈总是归结于这一点:期盼闲暇。他用这甜蜜的安慰抚慰着自己的辛劳——哪怕这是虚妄的:总有一天,他将为自己而活。
In quadam ad senatum missa epistula, cum requiem suam non vacuam fore dignitatis nec a priore gloria discrepantem pollicitus esset, haec verba inveni: "Sed ista fieri speciosius quam promitti possunt.3 Me tamen cupido temporis optatissimi mihi provexit, ut quoniam rerum laetitia moratur adhuc, praeciperem aliquid voluptatis ex verborum dulcedine."
在寄往元老院的一封信中,当他承诺自己的休止既不会缺乏尊严,也不会有损于先前的荣耀时,我发现了这样的话:“然而这些事情被付诸实行,要比被许诺更为体面。尽管如此,对我最企盼的时日的渴望驱使着我,以至于既然事实上的喜悦尚在延宕,我便从话语的甜美中先得享一丝快乐。”
Tanta visa est res otium, ut illam, quia usu non poterat, cogitatione praesumeret. Qui omnia videbat ex se uno pendentia, qui hominibus gentibusque fortunam dabat, illum diem laetissimus cogitabat, quo magnitudinem suam exueret. Expertus erat, quantum illa bona per omnis terras fulgentia sudoris exprimerent, quantum occultarum sollicitudinum tegerent.
闲暇显得是如此重大的一件事,以至于他既然无法在实际中享有,便在沉思中预先领会它。这位目睹万物皆悬于自己一身、向世人与各族赐予命运的人,竟怀着最大的喜悦设想那一天——在那一天他将卸下自己的伟大。他亲身体验过,那些辉煌照耀全地的福泽挤压出了多少汗水,又掩盖了多少隐秘的忧患。
Cum civibus primum, deinde cum collegis, novissime cum adfinibus coactus armis decernere mari terraque sanguinem fudit. Per Macedoniam, Siciliam, Aegyptum, Syriam Asiamque et omnis prope oras bello circumactus Romana caede lassos exercitus ad externa bella convertit. Dum Alpes pacat immixtosque mediae paci et imperio hostes perdomat, dum vel ultra Rhenum et Euphraten et Danuvium terminos movet, in ipsa urbe Murenae, Caepionis, Lepidi, Egnati, aliorum in eum mucrones acuebantur. Nondum horum effugerat insidias: filia et tot nobiles iuvenes adulterio velut sacramento adacti iam infractam aetatem territabant Paulusque et iterum timenda cum Antonio mulier. Haec ulcera cum ipsis membris absciderat: alia subnascebantur; velut grave multo sanguine corpus parte semper aliqua rumpebatur. Itaque otium optabat, in huius spe et cogitatione labores eius residebant, hoc votum erat eius, qui voti compotes facere poterat.
他起初被迫与同胞公民、继而与同僚、最终与姻亲兵戎相见,在海上和陆地上倾洒鲜血。在马其顿、西西里、埃及、叙利亚、亚细亚以及几乎一切沿岸地带辗转征战之后,他将因罗马人自相残杀而精疲力竭的军队转向对外战争。当他平定阿尔卑斯山区、降伏混杂在帝国和平与统治当中的敌人时,当他甚至把疆界推至莱茵河、幼发拉底河与多瑙河之外时,在罗马城内部,穆雷纳、凯皮奥、雷必达、埃格纳提乌斯以及其他人的利刃正向着他磨砺。他尚未逃脱这些人的阴谋,他的女儿以及如此众多的贵族青年——他们借由通奸仿佛立下了效忠誓言——便恐吓起他那已然颓唐的垂暮之年,还有保卢斯以及同安东尼之辈在一起再次令人畏惧的妇人。他曾将这些毒瘤连同肢体本身一同切除,然而另一些又滋生出来,宛如一具因血液过多而沉重的身躯总在某一处破裂。因此他企盼闲暇,在对闲暇的希望与沉思中他的劳苦得以安歇;这便是那位能够成全他人心愿之人的心愿。
- 4.1nam ut nihil extra lacessat aut quatiat
连词 ut 统领虚拟式动词 lacessat 与 quatiat,用作让步从句(“即便……”,“纵使……”)。尽管 ut 在语法上可引导目的或结果从句,但结合主句(in se ipsa fortuna ruit,命运必自内崩塌)所构成的逻辑对比,此处是在设立一个极端假设作为让步前提,故定为让步用法最为妥当。
- 4.2aliquando se victurum sibi
由主语宾格 se 与未来不定式 victurum [esse] 构成的“宾格加不定式”结构,作前面名词 solacio(安慰)的同格成分,补足其具体内容。与格 sibi 是利害与格(dativus commodi),意指摆脱公事繁冗、“为自己而活”的心灵自足状态。
- 4.3Sed ista fieri speciosius quam promitti possunt
以中性复数代词 ista 为主语,动词 possunt 统辖两个被动不定式 fieri 和 promitti,并由比较级副词 speciosius(体面地)进行对照。全句的基本句法骨架为:“那些事情被付诸实行(fieri),能比被口头许诺(promitti)更加体面”。
