← 小塞内卡

论生命之短暂

§2.1-2.5

虚度光阴的诸相与自我的丧失

作者列举了凡人虚掷光阴的种种行径,指出人真正活着的时光微乎其微。他进一步阐明,即便是那些身居显赫与坐拥财富之人,亦被琐事与外物所窒息,未曾真正属于自己。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1

​Quid de rerum natura querimur? Illa se benigne gessit; vita, si uti scias, longa est.1 At alium insatiabilis tenet avaritia, alium in supervacuis laboribus operosa sedulitas; alius vino madet, alius inertia torpet; alium defatigat ex alienis iudiciis suspensa semper ambitio, alium mercandi praeceps cupiditas circa omnis terras, omnia maria spe lucri ducit; quosdam torquet cupido militiae numquam non aut alienis periculis intentos aut suis anxios; sunt quos ingratus superiorum cultus voluntaria servitute consumat;2 ​multos aut affectatio alienae fortunae aut suae querella detinuit; plerosque nihil certum sequentis vaga et inconstans et sibi displicens levitas per nova consilia iactavit; quibusdam nihil, quo cursum derigant, placet, sed marcentis oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod apud maximum poetarum more oraculi dictum est, verum esse non dubitem: "Exigua pars est vitae, qua vivimus." Ceterum quidem omne spatium non vita sed tempus est.

我们为何要抱怨大自然呢?大自然待人宽厚;生命若是知晓如何去运用,便是长久的。然而,贪得无厌抓住了这一个人,多余劳役中的辛勤忙碌抓住了另一个人;有人沉湎于酒,有人在懈怠中麻木;有人为那始终悬于他人评价之上的野心所困顿,有人则被唯利是图的鲁莽经商之欲驱使着踏遍所有的陆地与海洋;从军的热望折磨着某些人,他们无时无刻不在紧盯他人的危险,或是为自己的安危焦虑;还有些人因对权贵不被感激的巴结奉迎,在自愿的奴役中耗尽自身;许多人被对他人际遇的觊觎或对自身际遇的怨尤所困留;大多数人无所定向,那漂浮不定、反复无常且对自身不满的轻浮,在接连不断的新打算中将他们抛掷颠簸;某些人则对确立方向的任何事物都不中意,反而在萎靡怠惰与呵欠连连中猝不及防地被命运擒获,以至于我毫不怀疑在那位最伟大的诗人那里如神谕般所言的话是真实的:“我们真正活着的,只是生命的一小部分而已。”事实上,其余的所有光阴都并非生命,而仅仅是时间。

§2.3

​Urgent et circumstant vitia undique nec resurgere aut in dispectum veri attollere oculos sinunt, sed immersos et in cupiditatem infixos premunt. Numquam illis recurrere ad se licet; si quando aliqua fortuito quies contigit, velut profundum mare, in quo post ventum quoque volutatio est, fluctuantur nec umquam illis a cupiditatibus suis otium stat.

恶德从四面八方逼迫环绕,既不允许他们重整旗鼓,亦不允许他们抬眼审视真理,而是将沉沦并深陷于欲望中的他们死死压制。他们绝无退回自身的可能;即使偶然逢遇某种片刻的平静,他们亦如风止后依然涌动的幽深大海那般起伏跌宕,摆脱自身欲望的安宁绝不会在他们身上长久存留。

§2.4

​De istis me putas dicere, quorum in confesso mala sunt? Aspice illos, ad quorum felicitatem concurritur; bonis suis offocantur. Quam multis divitiae graves sunt! Quam multorum eloquentia et cotidiana ostentandi ingenii sollicitatio sanguinem educit! Quam multi continuis voluptatibus pallent! Quam multis nihil liberi relinquit circumfusus clientium populus! Omnis denique istos ab infimis usque ad summos pererra: hic advocat, hic adest, ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat, nemo se sibi vindicat,3 alius in alium consumitur. Interroga de istis, quorum nomina ediscuntur, his illos dinosci videbis notis: ille illius cultor est, hic illius; suus nemo est.

你以为我说的是那些恶行已被公认之人吗?且看那些众人争相追趋其福运的人吧;他们正被自己的福祉所窒息。对多少人而言,财富是一种沉重的负担!又有多少人的雄辩以及每日炫耀才华的焦虑耗尽了他们的心血!多少人因连绵不绝的享乐而面色苍白!又有多少人被簇拥身旁的门客之众剥夺了一切自由!总之,从最底层到最顶层巡视所有这些人吧:此人传唤律师,此人出庭相助,那人身处诉讼之险,那人出面辩护,那人行使审判,却没有一人为自己索回自身,一人为了另一人消耗殆尽。去打听那些名字被人熟记的名流吧,你会看到他们正是因这些特征而被认出:那人是某人的逢迎者,此人是另一人的依附者;没有一人属于他自己。

§2.5

​Deinde dementissima quorundam indignatio est: queruntur de superiorum fastidio, quod ipsis adire volentibus non vacaverint! Audet quisquam de alterius superbia queri, qui sibi ipse numquam vacat? Ille tamen te, quisquis es, insolenti quidem vultu sed aliquando respexit, ille aures suas ad tua verba demisit, ille te ad latus suum recepit; tu non inspicere te umquam, non audire dignatus es. Non est itaque, quod ista officia cuiquam imputes,4 quoniam quidem, cum illa faceres, non esse cum alio volebas, sed tecum esse non poteras.

不仅如此,某些人的愤慨更是极端的荒谬:他们抱怨上位者的倨傲,只因自己意欲造访时上位者竟然无暇接见!一个连给自己都未曾留有一丝闲暇的人,竟敢抱怨他人的傲慢吗?然而,无论你是谁,那个人虽然面露傲色,但至少曾有一次回过头来看你,他曾倾耳聆听你的言辞,将你接入身侧;而你却从未肯审视自己一眼,从未肯倾听自己的心声。因此,你绝无理由将这些效劳记在任何人的账上,因为当你做那些事的时候,你并非渴望与他人相伴,而是无法忍受与自己独处。

语法注4 条
  1. 2.1vita, si uti scias, longa est

    si uti scias 采用泛指的第二人称单数现在时虚拟式,表示普遍条件(“人若懂得如何运用”)。不定式 uti 作 scias 的宾语,且 uti 在格支配上要求夺格(此处承前省略 vitā)。

  2. 2.1sunt quos ingratus superiorum cultus voluntaria servitute consumat

    sunt quos ... consumat 属于带有虚拟式 consumat 的特征关系从句(“有这样一些人,以至于……”)。从句主语为 ingratus superiorum cultus,voluntaria servitute 作手段或方式夺格。

  3. 2.4nemo se sibi vindicat

    vindicare 是罗马法中用于宣称财产归属或主张权利的法学用语。配合直接宾语 se 与利害与格 sibi,构成习语式表述:“没有人为了自己而向自身主张所有权”,意即无人保持自身的独立与自主。

  4. 2.5Non est itaque, quod ista officia cuiquam imputes

    non est quod + 虚拟式(imputes)是固定句式,意为“没有理由/用不着……”。ista officia 是 imputes 的宾格直接宾语,cuiquam 为与格间接宾语(“将这些应酬服务记在某人的账上”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.humanitext-lat2:2.1-2.5